| Valet igitur multum ad vincendum probari mores et in- | 2.182.1 |
| stituta et facta et vitam eorum, qui agent causas, et eorum, | |
| pro quibus, et item improbari adversariorum, animosque | |
| eorum, apud quos agetur, conciliari quam maxime ad bene- | |
| volentiam cum erga oratorem tum erga illum, pro quo dicet | 5 |
| orator. Conciliantur autem animi dignitate hominis, rebus | |
| gestis, existimatione vitae; quae facilius ornari possunt, si | |
| modo sunt, quam fingi, si nulla sunt. Sed haec adiuvant | |
| in oratore: lenitas vocis, vultus pudor[is significatio], ver- | |
| borum comitas; si quid persequare acrius, ut invitus et | 10 |
| coactus facere videare. Facilitatis, liberalitatis, mansuetu- | |
| dinis, pietatis, grati animi, non appetentis, non avidi signa | |
| proferre perutile est; eaque omnia, quae proborum, demis- | |
| sorum, non acrium, non pertinacium, non litigiosorum, non | |
| acerborum sunt, valde benevolentiam conciliant abalienant- | 15 |
| que ab eis, in quibus haec non sunt; itaque eadem sunt in | |
| adversarios ex contrario conferenda. Sed genus hoc totum | 183.1 |
| orationis in eis causis excellit, in quibus minus potest in- | |
| flammari animus iudicis acri et vehementi quadam incita- | |
| tione; non enim semper fortis oratio quaeritur, sed saepe | |
| placida, summissa, lenis, quae maxime commendat reos. | 5 |
| Reos autem appello non eos modo, qui arguuntur, sed | |
| omnis, quorum de re disceptatur; sic enim olim loqueban- | |
| tur. Horum igitur exprimere mores oratione iustos, inte- | 184.1 |
| gros, religiosos, timidos, perferentis iniuriarum mirum quid- | |
| dam valet; et hoc vel in principiis vel in re narranda vel in | |
| perorando tantam habet vim, si est suaviter et cum sensu | |
| tractatum, ut saepe plus quam causa valeat. Tantum autem | 5 |
| efficitur sensu quodam ac ratione dicendi, ut quasi mores | |
| oratoris effingat oratio; genere enim quodam sententiarum | |
| et genere verborum, adhibita etiam actione leni facilitatem- | |
| que significante efficitur, ut probi, ut bene morati, ut boni | |
| viri esse videamur. Huic autem est illa dispar adiuncta | 185.1 |
| ratio orationis, quae alio quodam genere mentis iudicum | |
| permovet impellitque, ut aut oderint aut diligant aut in- | |
| videant aut salvum velint aut metuant aut sperent aut cupiant | |
| aut abhorreant aut laetentur aut maereant aut misereantur | 5 |
| aut poenire velint aut ad eos motus deducantur, si qui fini- | |
| timi sunt [et de propinquis ac] talibus animi permotionibus. | |
| Atque illud optandum est oratori, ut aliquam permotionem | 186.1 |
| animorum sua sponte ipsi adferant ad causam iudices ad id, | |
| quod utilitas oratoris feret, accommodatam; facilius est enim | |
| currentem, ut aiunt, incitare quam commovere languentem; | |
| sin id aut non erit aut erit obscurius, sicut medico diligenti, | 5 |
| priusquam conetur aegro adhibere medicinam, non solum | |
| morbus eius, cui mederi volet, sed etiam consuetudo valentis | |
| et natura corporis cognoscenda est, sic equidem cum adgre- | |
| dior in ancipiti causa et gravi ad animos iudicum pertra- | |
| ctandos, omni mente in ea cogitatione curaque versor, ut | 10 |
| odorer, quam sagacissime possim, quid sentiant, quid existi- | |
| ment, quid exspectent, quid velint, quo deduci oratione | |
| facillime posse videantur. Si se dant et, ut ante dixi, sua | 187.1 |
| sponte, quo impellimus, inclinant atque propendent, accipio | |
| quod datur et ad id, unde aliquis flatus ostenditur, vela do; | |
| sin est integer quietusque iudex, plus est operis; sunt enim | |
| omnia dicendo excitanda, nihil adiuvante natura. Sed tantam | 5 |
| vim habet illa, quae recte a bono poeta dicta est | |
| flexanima atque omnium regina rerum oratio, | |
| ut non modo inclinantem excipere aut stantem inclinare, | |
| sed etiam adversantem ac repugnantem, ut imperator fortis | |
| ac bonus, capere possit. Haec sunt illa, quae me ludens | 188.1 |
| Crassus modo flagitabat, cum a me divinitus tractari solere | |
| diceret et in causa M'. Aquili Gaique Norbani non nullis- | |
| que aliis quasi praeclare acta laudaret, quae me hercule ego, | |
| Crasse, cum a te tractantur in causis, horrere soleo: tanta | 5 |
| vis animi, tantus impetus, tantus dolor oculis, vultu, gestu, | |
| digito denique isto tuo significari solet; tantum est flumen | |
| gravissimorum optimorumque verborum, tam integrae sen- | |
| tentiae, tum verae, tam novae, tam sine pigmentis fucoque | |
| puerili, ut mihi non solum tu incendere iudicem, sed ipse | 10 |
| ardere videaris. Neque fieri potest ut doleat is, qui audit, | 189.1 |
| ut oderit, ut invideat, ut pertimescat aliquid, ut ad fletum | |
| misericordiamque deducatur, nisi omnes illi motus, quos | |
| orator adhibere volet iudici, in ipso oratore impressi esse | |
| atque inusti videbuntur. Quod si fictus aliqui dolor susci- | 5 |
| piendus esset et si in eius modi genere orationis nihil esset | |
| nisi falsum atque imitatione simulatum, maior ars aliqua | |
| forsitan esset requirenda: nunc ego, quid tibi, Crasse, quid | |
| ceteris accidat, nescio; de me autem causa nulla est cur | |
| apud homines prudentissimos atque amicissimos mentiar: | 10 |
| non me hercule umquam apud iudices [aut] dolorem aut | |
| misericordiam aut invidiam aut odium dicendo excitare | |
| volui quin ipse in commovendis iudicibus eis ipsis sensibus, | |
| ad quos illos adducere vellem, permoverer; neque est enim | 190.1 |
| facile perficere ut irascatur ei, cui tu velis, iudex, si tu ipse | |
| id lente ferre videare; neque ut oderit eum, quem tu velis, | |
| nisi te ipsum flagrantem odio ante viderit; neque ad miseri- | |
| cordiam adducetur, nisi tu ei signa doloris tui verbis, sen- | 5 |
| tentiis, voce, vultu, conlacrimatione denique ostenderis; ut | |
| enim nulla materies tam facilis ad exardescendum est, quae | |
| nisi admoto igni ignem concipere possit, sic nulla mens est | |
| tam ad comprehendendam vim oratoris parata, quae possit | |
| incendi, nisi ipse inflammatus ad eam et ardens accesserit. | 10 |
| Ac, ne hoc forte magnum ac mirabile esse videatur homi- | 191.1 |
| nem totiens irasci, totiens dolere, totiens omni motu animi | |
| concitari, praesertim in rebus alienis, magna vis est earum | |
| sententiarum atque eorum locorum, quos agas tractesque | |
| dicendo, nihil ut opus sit simulatione et fallaciis; ipsa enim | 5 |
| natura orationis eius, quae suscipitur ad aliorum animos | |
| permovendos, oratorem ipsum magis etiam quam quem- | |
| quam eorum qui audiunt permovet. Et ne hoc in causis, | 192.1 |
| in iudiciis, in amicorum periculis, in concursu hominum, | |
| in civitate, in foro accidere miremur, cum agitur non solum | |
| ingeni nostri existimatio, nam id esset levius;—quamquam, | |
| cum professus sis te id posse facere, quod pauci, ne id | 5 |
| quidem neglegendum est;—sed alia sunt maiora multo, | |
| fides, officium, diligentia, quibus rebus adducti, etiam cum | |
| alienissimos defendimus, tamen eos alienos, si ipsi viri boni | |
| volumus haberi, existimare non possumus—sed, ut dixi, ne | 193.1 |
| hoc in nobis mirum esse videatur, quid potest esse tam | |
| fictum quam versus, quam scaena, quam fabulae? Tamen | |
| in hoc genere saepe ipse vidi, ut ex persona mihi ardere | |
| oculi hominis histrionis viderentur †spondalli illa dicentis: | 5 |
| segregare abs te ausu's aut sine illo Salamina ingredi? | |
| neque paternum aspectum es veritus? | |
| Numquam illum aspectum dicebat, quin mihi Telamo iratus | |
| furere luctu fili videretur; at idem inflexa ad miserabilem | |
| sonum voce, | 10 |
| cum aetate exacta indigem | |
| liberum lacerasti, orbasti, exstinxti; neque fratris necis, | |
| neque eius gnati parvi, qui tibi in tutelam est traditus, | |
| flens ac lugens dicere videbatur; quae si ille histrio, cotidie | |
| cum ageret, tamen [recte] agere sine dolore non poterat, | 15 |
| quid Pacuvium putatis in scribendo leni animo ac remisso | |
| fuisse? Fieri nullo modo potuit. Saepe enim audivi poetam | 194.1 |
| bonum neminem—id quod a Democrito et Platone in scri- | |
| ptis relictum esse dicunt—sine inflammatione animorum | |
| exsistere posse et sine quodam adflatu quasi furoris. Qua | |
| re nolite existimare me ipsum, qui non heroum veteres casus | 5 |
| fictosque luctus velim imitari atque adumbrare dicendo | |
| neque actor sim alienae personae, sed auctor meae, cum | |
| mihi M'. Aquilius in civitate retinendus esset, quae in illa | |
| causa peroranda fecerim, sine magno dolore fecisse: quem | 195.1 |
| enim ego consulem fuisse, imperatorem ornatum a senatu, | |
| ovantem in Capitolium ascendisse meminissem, hunc cum | |
| adflictum, debilitatum, maerentem, in summum discrimen | |
| adductum viderem, non prius sum conatus misericordiam | 5 |
| aliis commovere quam misericordia sum ipse captus. Sensi | |
| equidem tum magno opere moveri iudices, cum excitavi | |
| maestum ac sordidatum senem et cum ista feci, quae tu, | |
| Crasse, laudas, non arte, de qua quid loquar nescio, sed | |
| motu magno animi ac dolore, ut discinderem tunicam, ut | 10 |
| cicatrices ostenderem. Cum C. Marius maerorem orationis | 196.1 |
| meae praesens ac sedens multum lacrimis suis adiuvaret | |
| cumque ego illum crebro appellans conlegam ei suum com- | |
| mendarem atque ipsum advocatum ad communem impera- | |
| torum fortunam defendendam invocarem, non fuit haec sine | 5 |
| meis lacrimis, non sine dolore [magno] miseratio omniumque | |
| deorum et hominum et civium et sociorum imploratio; | |
| quibus omnibus verbis, quae a me tum sunt habita, si | |
| dolor afuisset meus, non modo non miserabilis, sed etiam | |
| inridenda fuisset oratio mea. Quam ob rem hoc vos doceo, | 10 |
| Sulpici, bonus ego videlicet atque eruditus magister, ut in | |
| dicendo irasci, ut dolere, ut flere possitis. Quamquam te | 197.1 |
| quidem quid hoc doceam, qui in accusando sodali meo | |
| tantum incendium non oratione solum, sed etiam multo | |
| magis vi et dolore et ardore animi concitaras, ut ego ad id | |
| restinguendum vix conarer accedere? Habueras enim tu | 5 |
| omnia in causa superiora: vim, fugam, lapidationem, cru- | |
| delitatem tribuniciam in Caepionis gravi miserabilique casu | |
| in iudicium vocabas; deinde principem et senatus et civitatis, | |
| M. Aemilium, lapide percussum esse constabat; vi pulsum | |
| e templo L. Cottam et T. Didium, cum intercedere vellent | 10 |
| rogationi, nemo poterat negare. Accedebat ut haec tu | 198.1 |
| adulescens pro re publica queri summa cum dignitate existi- | |
| marere; ego, homo censorius, vix satis honeste viderer se- | |
| ditiosum civem et in hominis consularis calamitate crudelem | |
| posse defendere. Erant optimi cives iudices, bonorum | 5 |
| virorum plenum forum, vix ut mihi tenuis quaedam venia | |
| daretur excusationis, quod tamen eum defenderem, qui mihi | |
| quaestor fuisset. Hic ego quid dicam me artem aliquam | |
| adhibuisse? Quid fecerim, narrabo; si placuerit, vos | |
| meam defensionem in aliquo artis loco reponetis. Omnium | 199.1 |
| seditionum genera, vitia, pericula conlegi eamque orationem | |
| ex omni rei publicae nostrae temporum varietate repetivi | |
| conclusique ita, ut dicerem, etsi omnes semper molestae | |
| seditiones fuissent, iustas tamen fuisse non nullas et prope | 5 |
| necessarias. Tum illa, quae modo Crassus commemorabat, | |
| egi: neque reges ex hac civitate exigi neque tribunos plebis | |
| creari neque plebiscitis totiens consularem potestatem minui | |
| neque provocationem, patronam illam civitatis ac vindicem | |
| libertatis, populo Romano dari sine nobilium dissensione | 10 |
| potuisse; ac, si illae seditiones saluti huic civitati fuissent, | |
| non continuo, si quis motus populi factus esset, id C. Nor- | |
| bano in nefario crimine atque in fraude capitali esse ponen- | |
| dum. Quod si umquam populo Romano concessum esset | |
| ut iure incitatus videretur, id quod docebam saepe esse | 15 |
| concessum, nullam illa causa iustiorem fuisse. Tum omnem | |
| orationem traduxi et converti in increpandam Caepionis | |
| fugam, in deplorandum interitum exercitus: sic et eorum | |
| dolorem, qui lugebant suos, oratione refricabam et animos | |
| equitum Romanorum, apud quos tum iudices causa agebatur, | 20 |
| ad Q. Caepionis odium, <a> quo erant ipsi propter iudicia | |
| abalienati, renovabam. Quod ubi sensi me in possessionem | 200.1 |
| iudici ac defensionis meae constitisse, quod et populi bene- | |
| volentiam mihi conciliaram, cuius ius etiam cum seditionis | |
| coniunctione defenderam, et iudicum animos totos vel | |
| calamitate civitatis vel luctu ac desiderio propinquorum vel | 5 |
| odio proprio in Caepionem ad causam nostram converteram, | |
| tum admiscere huic generi orationis vehementi atque atroci | |
| genus illud alterum, de quo ante disputavi, lenitatis et | |
| mansuetudinis coepi: me pro meo sodali, qui mihi in | |
| liberum loco more maiorum esse deberet, et pro mea omni | 10 |
| fama prope fortunisque decernere; nihil mihi ad existi- | |
| mationem turpius, nihil ad dolorem acerbius accidere posse, | |
| quam si is, qui saepe alienissimis a me, sed meis tamen | |
| civibus saluti existimarer fuisse, sodali meo auxilium ferre | |
| non potuissem. Petebam a iudicibus ut illud aetati meae, | 201.1 |
| ut honoribus, ut rebus gestis, si iusto, si pio dolore me esse | |
| adfectum viderent, concederent; praesertim si in aliis causis | |
| intellexissent omnia me semper pro amicorum periculis, | |
| nihil umquam pro me ipso deprecatum. Sic in illa omni | 5 |
| defensione atque causa, quod esse in arte positum videbatur, | |
| ut de lege Appuleia dicerem, ut quid esset minuere maie- | |
| statem explicarem, perquam breviter perstrinxi atque attigi; | |
| his duabus partibus orationis, quarum altera commenda- | |
| tionem habet, altera concitationem, quae minime praeceptis | 10 |
| artium sunt perpolitae, omnis est a me illa causa tractata, ut | |
| et acerrimus in Caepionis invidia renovanda et in meis | |
| moribus erga meos necessarios declarandis mansuetissimus | |
| viderer: ita magis adfectis animis iudicum quam doctis, tua, | |
| Sulpici, est a nobis tum accusatio victa.' Hic Sulpicius, | 202.1 |
| 'vere hercle,' inquit 'Antoni, ista commemoras; nam ego | |
| nihil umquam vidi, quod tam e manibus elaberetur, quam | |
| mihi tum est elapsa illa ipsa causa. Cum enim, quem ad | |
| modum dixisti, tibi ego non iudicium, sed incendium tradi- | 5 |
| dissem, quod tuum principium, di immortales, fuit! qui | |
| timor! quae dubitatio, quanta haesitatio tractusque ver- | |
| borum! Ut tu illud initio, quod tibi unum ad ignoscendum | |
| homines dabant, tenuisti, te pro homine pernecessario, | |
| quaestore tuo, dicere! Quam tibi primum munisti ad te | 10 |
| audiendum viam. Ecce autem, cum te nihil aliud profecisse | 203.1 |
| arbitrarer, nisi ut homines tibi civem improbum defendenti | |
| ignoscendum propter necessitudinem arbitrarentur, serpere | |
| occulte coepisti, nihil dum aliis suspicantibus, me vero iam | |
| pertimescente, ut illam non Norbani seditionem, sed populi | 5 |
| Romani iracundiam neque eam iniustam, sed meritam ac | |
| debitam fuisse defenderes. Deinde qui locus a te praeter- | |
| missus est in Caepionem? Ut tu illa omnia odio, invidia, | |
| misericordia miscuisti! Neque haec solum in defensione, | |
| sed etiam in Scauro ceterisque meis testibus, quorum testi- | 10 |
| monia non refellendo, sed ad eundem impetum populi | |
| confugiendo refutasti; quae cum abs te modo commemora- | 204.1 |
| rentur, equidem nulla praecepta desiderabam; ipsam tamen | |
| istam demonstrationem defensionum tuarum [abs te ipso | |
| commemoratam] doctrinam esse non mediocrem puto.' |