| 'Atqui, si ita placet,' inquit [Antonius] 'trademus etiam, | 2.204.5 |
| quae nos sequi in dicendo quaeque maxime spectare | |
| solemus; docuit enim iam nos longa vita ususque rerum | |
| maximarum, ut quibus rebus animi hominum moverentur | |
| teneremus. Equidem primum considerare soleo, postuletne | 205.1 |
| causa; nam neque parvis in rebus adhibendae sunt hae | |
| dicendi faces neque ita animatis hominibus, ut nihil ad | |
| eorum mentis oratione flectendas proficere possimus, ne | |
| aut inrisione aut odio digni putemur, si aut tragoedias | 5 |
| agamus in nugis aut convellere adoriamur ea, quae non | |
| possint commoveri. Iam quoniam haec fere maxime sunt | 206.1 |
| in iudicum animis aut, quicumque illi erunt, apud quos | |
| agemus, oratione molienda, amor odium iracundia, invidia | |
| misericordia, spes laetitia, timor molestia: sentimus amorem | |
| conciliari, si id iure videamur, quod sit utile ipsis, apud | 5 |
| quos agamus, defendere, aut si pro bonis viris aut certe pro | |
| eis, qui illis boni atque utiles sint, laborare, namque haec | |
| res amorem magis conciliat, illa virtutis defensio caritatem; | |
| plusque proficit, si proponitur spes utilitatis futurae quam | |
| praeteriti benefici commemoratio. Enitendum est ut | 207.1 |
| ostendas in ea re, quam defendas, aut dignitatem esse aut | |
| utilitatem, eumque, cui concilies hunc amorem, significes | |
| nihil ad utilitatem suam rettulisse ac nihil omnino fecisse | |
| causa sua; invidetur enim commodis hominum ipsorum, | 5 |
| studiis autem eorum ceteris commodandi favetur. Viden- | 208.1 |
| dumque hoc loco est ne, quos ob benefacta diligi volemus, | |
| eorum laudem atque gloriam, cui maxime invideri solet, | |
| nimis efferre videamur; atque eisdem his ex locis et in alios | |
| odium struere discemus et a nobis ac nostris demovere; | 5 |
| eademque haec genera sunt tractanda in iracundia vel | |
| excitanda vel sedanda; nam si, quod ipsis, qui audiunt, | |
| perniciosum aut inutile sit, id factum augeas, odium creatur; | |
| sin, quod aut in bonos viros aut in eos, quos minime quis- | |
| que debuerit, aut in rem publicam, tum excitatur, si non tam | 10 |
| acerbum odium, tamen aut invidiae aut odi non dissimilis | |
| offensio; item timor incutitur aut ex ipsorum periculis aut | 209.1 |
| ex communibus: interior est ille proprius; sed hic quoque | |
| communis ad eandem similitudinem est perducendus. Par | |
| atque una ratio est spei, laetitiae, molestiae; sed haud sciam | |
| an acerrimus longe sit omnium motus invidiae nec minus | 5 |
| virium opus sit in ea comprimenda quam in excitanda. | |
| Invident autem homines maxime paribus aut inferioribus, | |
| cum se relictos sentiunt, illos autem dolent evolasse; sed | |
| etiam superioribus invidetur saepe vehementer et eo magis, | |
| si intolerantius se iactant et aequabilitatem communis iuris | 10 |
| praestantia dignitatis aut fortunae suae transeunt; quae si | |
| inflammanda sunt, maxime dicendum est non esse virtute | |
| parata, deinde etiam vitiis atque peccatis, tum, si erunt | |
| honestiora atque graviora, tamen non esse tanta illa merita, | |
| quantam insolentiam hominis quantumque fastidium; ad | 210.1 |
| sedandum autem, magno illa labore, magnis periculis esse | |
| parta nec ad suum commodum, sed ad aliorum esse conlata; | |
| <eum>que, si quam gloriam peperisse videatur, tamen etsi ea | |
| non sit iniqua merces periculi, tamen ea non delectari | 5 |
| totamque abicere atque deponere; omninoque perficiendum | |
| est, quoniam plerique sunt invidi maximeque hoc est com- | |
| mune vitium et perpetuum, invidetur autem praestanti | |
| florentique fortunae, ut haec opinio minuatur et illa ex- | |
| cellens opinione fortuna cum laboribus et miseriis permixta | 10 |
| [esse] videatur. Iam misericordia movetur, si is, qui audit, | 211.1 |
| adduci potest ut illa, quae de altero deplorentur, ad suas res | |
| revocet, quas aut tulerit acerbas aut timeat, ut intuens alium | |
| crebro ad se ipsum revertatur; et cum singuli casus huma- | |
| narum miseriarum graviter accipiuntur, si dicuntur dolenter, | 5 |
| tum adflicta et prostrata virtus maxime luctuosa est. |