| Et ut illa altera pars orationis, quae probitatis commen- | 2.211.7 |
| datione boni viri debet speciem tueri, lenis, ut saepe iam | |
| dixi, atque summissa, sic haec, quae suscipitur ab oratore | |
| ad commutandos animos atque omni ratione flectendos, | 10 |
| intenta ac vehemens esse debet. Sed est quaedam in his | 212.1 |
| duobus generibus, quorum alterum lene, alterum vehemens | |
| esse volumus, difficilis ad distinguendum similitudo; nam | |
| et ex illa lenitate, qua conciliamur eis, qui audiunt, ad hanc | |
| vim acerrimam, qua eosdem excitamus, influat oportet ali- | 5 |
| quid, et ex hac vi non numquam animi aliquid inflandum | |
| est illi lenitati; neque est ulla temperatior oratio quam illa, | |
| in qua asperitas contentionis oratoris ipsius humanitate con- | |
| ditur, remissio autem lenitatis quadam gravitate et conten- | |
| tione firmatur. In utroque autem genere dicendi et illo, in | 213.1 |
| quo vis atque contentio quaeritur, et hoc, quod ad vitam et | |
| mores accommodatur, et principia tarda [sunt] et exitus item | |
| spissi et producti esse debent. Nam neque adsiliendum | |
| statim est ad genus illud orationis; abest enim totum a causa | 5 |
| et homines prius ipsum illud, quod proprium sui iudici est, | |
| audire desiderant; nec cum in eam rationem ingressus sis, | |
| celeriter discedendum est; non enim, sicut argumentum, | 214.1 |
| simul atque positum est, adripitur alterumque et tertium | |
| poscitur, ita misericordiam aut invidiam aut iracundiam, | |
| simul atque intuleris, possis commovere: argumentum ratio | |
| ipsa confirmat idque, simul atque emissum est, adhaerescit; | 5 |
| illud autem genus orationis non cognitionem iudicis, sed | |
| magis perturbationem requirit, quam consequi nisi multa | |
| et varia et copiosa oratione et simili contentione actionis | |
| nemo potest; qua re qui aut breviter aut summisse dicunt, | 215.1 |
| docere iudicem possunt, commovere non possunt; in quo | |
| sunt omnia. |