| Suavis autem est et vehementer saepe utilis iocus et face- | 2.216.5 |
| tiae; quae, etiam si alia omnia tradi arte possunt, naturae | |
| sunt propria certe neque ullam artem desiderant: in quibus | |
| tu longe aliis mea sententia, Caesar, excellis; quo magis | |
| mihi etiam aut testis esse potes nullam esse artem salis aut, | |
| si qua est, eam tu potissimum nos docere.' 'Ego vero,' | 217.1 |
| inquit 'omni de re facilius puto esse ab homine non | |
| inurbano, quam de ipsis facetiis disputari. Itaque cum | |
| quosdam Graecos inscriptos libros esse vidissem de ridi- | |
| culis, non nullam in spem veneram posse me ex eis aliquid | 5 |
| discere; inveni autem ridicula et salsa multa Graecorum; | |
| nam et Siculi in eo genere et Rhodii et Byzantii et praeter | |
| ceteros Attici excellunt; sed qui eius rei rationem quandam | |
| conati sunt artemque tradere, sic insulsi exstiterunt, ut nihil | |
| aliud eorum nisi ipsa insulsitas rideatur; qua re mihi qui- | 218.1 |
| dem nullo modo videtur doctrina ista res posse tradi. | |
| Etenim cum duo genera sint facetiarum, alterum aequabi- | |
| liter in omni sermone fusum, alterum peracutum et breve, | |
| illa a veteribus superior cavillatio, haec altera dicacitas no- | 5 |
| minata est. Leve nomen habet utraque res. Quippe; leve | |
| enim est totum hoc risum movere. Verum tamen, ut dicis, | 219.1 |
| Antoni, multum in causis persaepe lepore et facetiis profici | |
| vidi. Sed cum illo in genere perpetuae festivitatis ars non | |
| desideretur (natura enim fingit homines et creat imitatores | |
| et narratores facetos adiuvante et vultu et voce et ipso | 5 |
| genere sermonis) tum vero in hoc altero dicacitatis quid | |
| habet ars loci, cum ante illud facete dictum emissum haerere | |
| debeat, quam cogitari potuisse videatur? Quid enim hic | 220.1 |
| meus frater ab arte adiuvari potuit, cum a Philippo inter- | |
| rogatus quid latraret, furem se videre respondit? Quid in | |
| omni oratione Crassus vel apud centum viros contra Scae- | |
| volam vel contra accusatorem Brutum, cum pro Cn. Plancio | 5 |
| diceret? Nam id, quod tu mihi tribuis, Antoni, Crasso est | |
| omnium sententia concedendum; non enim fere quisquam | |
| reperietur praeter hunc in utroque genere leporis excellens: | |
| et illo, quod in perpetuitate sermonis, et hoc, quod in cele- | |
| ritate atque dicto est. Nam haec perpetua contra Scaevolam | 221.1 |
| Curiana defensio tota redundavit hilaritate quadam et ioco; | |
| dicta illa brevia non habuit; parcebat enim adversari digni- | |
| tati, in quo ipse conservabat suam; quod est hominibus | |
| facetis et dicacibus difficillimum, habere hominum rationem | 5 |
| et temporum et ea, quae occurrunt, cum salsissime dici | |
| possunt, tenere; itaque non nulli ridiculi homines hoc | |
| ipsum non insulse interpretantur; dicere enim aiunt En- | 222.1 |
| nium, flammam a sapiente facilius ore in ardente opprimi, | |
| quam bona dicta teneat; haec scilicet bona dicta, quae salsa | |
| sint; nam ea dicta appellantur proprio iam nomine. Sed | |
| ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero | 5 |
| genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam | |
| illam disputationemque <e>lusit, sic in Bruto, quem oderat et | |
| quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugna- | |
| vit. Quam multa de balneis, quas nuper ille vendiderat, | 223.1 |
| quam multa de amisso patrimonio dixit! Atque illa | |
| brevia, cum ille diceret se sine causa sudare, "minime" | |
| inquit "modo enim existi de balneis." Innumerabilia <alia> | |
| fuerunt, sed non minus iucunda illa perpetua: cum enim | 5 |
| Brutus duo lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi | |
| Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia, | |
| et cum contraria inter sese de re publica capita contulisset, | |
| noster hic facetissime tris patris Bruti de iure civili libellos | |
| tribus legendos dedit. Ex libro primo: "forte evenit ut in | 224.1 |
| Privernati essemus." "Brute, testificatur pater se tibi Priver- | |
| natem fundum reliquisse." Deinde ex libro secundo: "in | |
| Albano eramus ego et Marcus filius." "Sapiens videlicet | |
| homo cum primis nostrae civitatis norat hunc gurgitem; | 5 |
| metuebat ne, cum is nihil haberet, nihil esse ei relictum | |
| putaretur." Tum ex libro tertio, in quo finem scribendi | |
| fecit—tot enim, ut audivi Scaevolam dicere, sunt veri Bruti | |
| libri—"in Tiburti forte adsedimus ego et Marcus filius." | |
| "Ubi sunt hi fundi, Brute, quos tibi pater publicis com- | 10 |
| mentariis consignatos reliquit? Quod nisi puberem te, | |
| inquit, iam haberet, quartum librum composuisset et se | |
| etiam in balneis lotum cum filio scriptum reliquisset." Quis | 225.1 |
| est igitur qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non | |
| minus refutatum esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit | |
| idem, cum casu in eadem causa efferretur anus Iunia. Pro | |
| di immortales, quae fuit illa, quanta vis! quam inexspe- | 5 |
| ctata! quam repentina! cum coniectis oculis, gestu omni ei | |
| imminenti, summa gravitate et celeritate verborum "Brute, | |
| quid sedes? Quid illam anum patri nuntiare vis tuo? | |
| Quid illis omnibus, quorum imagines duci vides? Quid | |
| maioribus tuis? Quid L. Bruto, qui hunc populum domi- | 10 |
| natu regio liberavit? Quid te agere? Cui rei, cui gloriae, | |
| cui virtuti studere? Patrimonione augendo? At id non | |
| est nobilitatis. Sed fac esse, nihil superest; libidines totum | 226.1 |
| dissipaverunt. An iuri civili? Est paternum. Sed dicet | |
| te, cum aedis venderes, ne in rutis quidem et caesis solium | |
| tibi paternum recepisse. An rei militari? Qui numquam | |
| castra videris! An eloquentiae? Quae neque est in te, | 5 |
| et, quicquid est vocis ac linguae, omne in istum turpissimum | |
| calumniae quaestum contulisti! Tu lucem aspicere audes? | |
| Tu hos intueri? Tu in foro, [tu in urbe,] tu in civium esse | |
| conspectu? Tu illam mortuam, tu imagines ipsas non per- | |
| horrescis? Quibus non modo imitandis, sed ne conlocandis | 10 |
| quidem tibi locum ullum reliquisti." Sed haec tragica atque | 227.1 |
| divina; faceta autem et urbana innumerabilia vel ex una | |
| contione meministis; nec enim maior contentio umquam | |
| fuit nec apud populum gravior oratio quam huius contra | |
| conlegam in censura nuper neque lepore et festivitate con- | 5 |
| ditior. Qua re tibi, Antoni, utrumque adsentior et multum | |
| facetias in dicendo prodesse saepe et eas arte nullo modo | |
| posse tradi: illud quidem admiror, te nobis in eo genere | |
| tribuisse tantum et non huius rei quoque palmam [ut cetera- | |
| rum] Crasso detulisse.' Tum Antonius 'ego vero ita fecis- | 228.1 |
| sem,' inquit 'nisi interdum in hoc Crasso paulum inviderem; | |
| nam esse quamvis facetum atque salsum non nimis est per | |
| se ipsum invidendum; sed cum omnium sit venustissimus | |
| et urbanissimus, omnium gravissimum et severissimum et | 5 |
| esse et videri, quod isti contigit uni, [id] mihi vix ferendum | |
| videbatur.' Hic cum adrisisset ipse Crassus, 'ac tamen,' | 229.1 |
| inquit Antonius 'cum artem esse facetiarum, Iuli, [ullam] | |
| negares, aperuisti quiddam, quod praecipiendum videretur: | |
| haberi enim dixisti rationem oportere hominum, rei, tem- | |
| poris, ne quid iocus de gravitate decerperet; quod quidem | 5 |
| in primis a Crasso observari solet. Sed hoc praeceptum | |
| praetermittendarum est facetiarum, cum eis nihil opus sit; | |
| nos autem quo modo utamur, cum opus sit, quaerimus, ut | |
| in adversarium et maxime, si eius stultitia poterit agitari; | |
| in testem stultum, cupidum, levem, si facile homines audi- | 10 |
| turi videbuntur. Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti | 230.1 |
| dicimus quam quae priores, nam et ingeni celeritas maior | |
| est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est respon- | |
| sio; videmur enim quieturi fuisse, nisi essemus lacessiti, ut | |
| in ipsa ista contione nihil fere dictum est ab hoc, quod | 5 |
| quidem facetius dictum videretur, quod non provocatus | |
| responderit; erat autem tanta in Domitio gravitas, tanta | |
| auctoritas, ut, quod esset ab eo obiectum, lepore magis | |
| levandum quam contentione frangendum videretur.' Tum | 231.1 |
| Sulpicius 'quid igitur? Patiemur' inquit 'Caesarem, qui | |
| quamquam [M.] Crasso facetias concedit, tamen multo in eo | |
| studio magis ipse elaborat, non explicare nobis totum genus | |
| hoc iocandi quale sit et unde ducatur; praesertim cum | 5 |
| tantam vim et utilitatem salis et urbanitatis esse fateatur?' | |
| 'Quid, si' inquit Iulius 'adsentior Antonio dicenti nullam | |
| esse artem salis?' Hic cum Sulpicius reticuisset, 'quasi | 232.1 |
| vero' inquit Crassus 'horum ipsorum, de quibus Antonius | |
| iam diu loquitur, ars ulla sit: observatio quaedam est, ut | |
| ipse dixit, earum rerum, quae in dicendo valent; quae si | |
| eloquentis facere posset, quis esset non eloquens? Quis | 5 |
| enim haec non vel facile vel certe aliquo modo posset | |
| ediscere? Sed ego in his praeceptis hanc vim et hanc | |
| utilitatem esse arbitror, non ut ad reperiendum quod dica- | |
| mus, arte ducamur sed ut ea, quae natura, quae studio, | |
| quae exercitatione consequimur, aut recta esse confidamus | 10 |
| aut prava intellegamus, cum quo referenda sint didicerimus. | |
| Qua re, Caesar, ego quoque hoc a te peto, ut, si tibi videtur, | 233.1 |
| disputes de hoc toto iocandi genere quid sentias, ne qua | |
| forte dicendi pars, quoniam ita voluistis, in hoc tali coetu | |
| atque in tam accurato sermone praeterita esse videatur.' | |
| 'Ego vero,' inquit ille 'quoniam conlectam a conviva, Crasse, | 5 |
| exigis, non committam ut, si defugerim, tibi causam aliquam | |
| recusandi dem. Quamquam soleo saepe mirari eorum impu- | |
| dentiam, qui agunt in scaena gestum inspectante Roscio; | |
| quis enim sese commovere potest, cuius ille vitia non videat? | |
| Sic ego nunc, Crasso audiente, primum loquar de facetiis | 10 |
| et docebo sus, ut aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus | |
| nuper audisset, faenum alios aiebat esse oportere.' Tum | 234.1 |
| ille 'iocabatur' inquit 'Catulus, praesertim cum ita dicat | |
| ipse, ut ambrosia alendus esse videatur. Verum te, Caesar, | |
| audiamus, ut Antoni reliqua videamus.' Et Antonius 'per- | |
| pauca quidem mihi restant,' inquit 'sed tamen defessus iam | 5 |
| labore atque itinere disputationis meae requiescam in Cae- | |
| saris sermone quasi in aliquo peropportuno deversorio.' | |
| 'Atqui' inquit Iulius 'non nimis liberale hospitium meum | |
| dices; nam te in viam, simul ac perpaulum gustaris, extru- | |
| dam et eiciam. | 10 |