| Ac ne diutius vos demorer, de omni isto genere quid | 2.235.1 |
| sentiam perbreviter exponam. De risu quinque sunt, quae | |
| quaerantur: unum, quid sit; alterum, unde sit; tertium, | |
| sitne oratoris risum velle movere; quartum, quatenus; | |
| quintum, quae sint genera ridiculi. Atque illud primum, | 5 |
| quid sit ipse risus, quo pacto concitetur, ubi sit, quo modo | |
| exsistat atque ita repente erumpat, ut eum cupientes tenere | |
| nequeamus, et quo modo simul latera, os, venas, oculos, | |
| vultum occupet, viderit Democritus; neque enim ad hunc ser- | |
| monem hoc pertinet, et, si pertineret, nescire me tamen id | 10 |
| non puderet, quod ne illi quidem scirent, qui pollicerentur. | |
| Locus autem et regio quasi ridiculi—nam id proxime quae- | 236.1 |
| ritur—turpitudine et deformitate quadam continetur; haec | |
| enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et designant | |
| turpitudinem aliquam non turpiter. Est autem, ut ad illud | |
| tertium veniam, est plane oratoris movere risum; vel quod | 5 |
| ipsa hilaritas benevolentiam conciliat ei, per quem excitata | |
| est; vel quod admirantur omnes acumen uno saepe in | |
| verbo positum maxime respondentis, non numquam etiam | |
| lacessentis; vel quod frangit adversarium, quod impedit, | |
| quod elevat, quod deterret, quod refutat; vel quod ipsum | 10 |
| oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, | |
| quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem | |
| mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis | |
| dilui non facile est, ioco risuque dissolvit. Quatenus autem | 237.1 |
| sint ridicula tractanda oratori, perquam diligenter videndum | |
| est, quod in quarto loco quaerendi posueramus. Nam | |
| nec insignis improbitas et scelere iuncta nec rursus miseria | |
| insignis agitata ridetur: facinerosos [enim] maiore quadam | 5 |
| vi quam ridiculi vulnerari volunt; miseros inludi nolunt, nisi | |
| se forte iactant; parcendum autem maxime est caritati | |
| hominum, ne temere in eos dicas, qui diliguntur. Haec | 238.1 |
| igitur adhibenda est primum in iocando moderatio; itaque | |
| ea facillime luduntur, quae neque odio magno neque miseri- | |
| cordia maxima digna sunt; quam ob rem materies omnis | |
| ridiculorum est in eis vitiis, quae sunt in vita hominum | 5 |
| neque carorum neque calamitosorum neque eorum, qui ob | |
| facinus ad supplicium rapiendi videntur; eaque belle agitata | |
| ridentur. Est etiam deformitatis et corporis vitiorum satis | 239.1 |
| bella materies ad iocandum; sed quaerimus idem, quod in | |
| ceteris rebus maxime quaerendum est, quatenus; in quo | |
| non modo illud praecipitur, ne quid insulse, sed etiam, si | |
| quid perridicule possis, vitandum est oratori utrumque, | 5 |
| ne aut scurrilis iocus sit aut mimicus. Quae cuius modi | |
| sint facilius iam intellegemus, cum ad ipsa ridiculorum | |
| genera venerimus. |