| Duo sunt enim genera facetiarum, quorum alterum re | 2.239.9 |
| tractatur, alterum dicto: re, si quando quid tamquam aliqua | 240.1 |
| fabella narratur, ut olim tu, Crasse, in Memmium, come- | |
| disse eum lacertum Largi, cum esset cum eo Tarracinae de | |
| amicula rixatus: salsa, ac tamen a te ipso ficta [tota] narratio; | |
| addidisti clausulam: tota Tarracina tum omnibus in parie- | 5 |
| tibus inscriptas fuisse litteras L. L. L. M. M.; cum quaereres | |
| id quid esset, senem tibi quendam oppidanum dixisse: | |
| "lacerat lacertum Largi mordax Memmius." Perspicitis | 241.1 |
| genus hoc quam sit facetum, quam elegans, quam oratorium, | |
| sive habeas vere quod narrare possis, quod tamen est men- | |
| daciunculis aspergendum, sive fingas. Est autem huius | |
| generis virtus, ut ita facta demonstres, ut mores eius, | 5 |
| de quo narres, ut sermo, ut vultus omnes exprimantur, ut | |
| eis, qui audiunt, tum geri illa fierique videantur. In re est | 242.1 |
| item ridiculum, quod ex quadam depravata imitatione sumi | |
| solet, ut idem Crassus: "per tuam nobilitatem, per vestram | |
| familiam!" Quid aliud fuit, in quo contio rideret, nisi | |
| illa vultus et vocis imitatio? "Per tuas statuas!" vero | 5 |
| cum dixit et extento bracchio paulum etiam de gestu | |
| addidit, vehementius risimus. Ex hoc genere est illa | |
| Rosciana imitatio senis: | |
| "tibi ego, Antipho, has sero, inquit; seniumst, quom audio." | |
| Atqui ita est totum hoc ipso genere ridiculum, ut cautis- | 10 |
| sime tractandum sit; mimorum est enim et ethologorum, | |
| si nimia est imitatio, sicut obscenitas. Orator surripiat | |
| oportet imitationem, ut is, qui audiet, cogitet plura quam | |
| videat; praestet idem ingenuitatem et ruborem suum ver- | |
| borum turpitudine et rerum obscenitate vitanda. Ergo | 243.1 |
| haec duo genera sunt eius ridiculi, quod in re positum est, | |
| quae sunt propria perpetuarum facetiarum, in quibus de- | |
| scribuntur hominum mores et ita effinguntur, ut aut re | |
| narrata aliqua quales sint intellegantur aut imitatione | 5 |
| breviter iniecta in aliquo insigni ad inridendum vitio repe- | |
| riantur. In dicto autem ridiculum est id, quod verbi aut | 244.1 |
| sententiae quodam acumine movetur; sed ut in illo supe- | |
| riore genere vel narrationis vel imitationis vitanda est mimo- | |
| rum et ethologorum similitudo, sic in hoc scurrilis oratori | |
| dicacitas magno opere fugienda est. Qui igitur distingue- | 5 |
| mus a Crasso, a Catulo, a ceteris familiarem vestrum | |
| Granium aut Vargulam amicum meum? Non me hercule | |
| in mentem mihi quidem venit: sunt enim dicaces; Granio | |
| quidem nemo dicacior. Hoc, opinor, primum, ne, quotiens- | |
| cumque potuerit dictum dici, necesse habeamus dicere. | 10 |
| Pusillus testis processit. "Licet" inquit "rogare?" Philip- | 245.1 |
| pus. Tum quaesitor properans "modo breviter." Hic ille | |
| "non accusabis: perpusillum rogabo." Ridicule. Sed sede- | |
| bat iudex L. Aurifex brevior ipse quam testis etiam: omnis | |
| est risus in iudicem conversus; visum est totum scurrile | 5 |
| ridiculum. Ergo haec, quae cadere possunt in quos nolis, | |
| quamvis sint bella, sunt tamen ipso genere scurrilia; ut | 246.1 |
| iste, qui se vult dicacem et me hercule est, Appius, sed non | |
| numquam in hoc vitium scurrile delabitur. "Cenabo" | |
| inquit "apud te," huic lusco familiari meo, C. Sextio; "uni | |
| enim locum esse video." Est hoc scurrile, et quod sine | 5 |
| causa lacessivit et tamen id dixit, quod in omnis luscos | |
| conveniret; ea, quia meditata putantur esse, minus riden- | |
| tur: illud egregium Sexti et ex tempore "manus lava" | |
| inquit "et cena." Temporis igitur ratio et ipsius dicacitatis | 247.1 |
| moderatio et temperantia et raritas dictorum distinguent | |
| oratorem a scurra, et quod nos cum causa dicimus, non ut | |
| ridiculi videamur, sed ut proficiamus aliquid, illi totum | |
| diem et sine causa. Quid enim est Vargula adsecutus, cum | 5 |
| eum candidatus A. Sempronius cum M. fratre suo com- | |
| plexus esset "puer, abige muscas"? Risum quaesivit, qui | |
| est mea sententia vel tenuissimus ingeni fructus. Tempus | |
| igitur dicendi prudentia et gravitate moderabimur; quarum | |
| utinam artem aliquam haberemus! Sed domina natura est. | 10 |