| Nunc exponamus genera ipsa summatim, quae risum | 2.248.1 |
| maxime moveant. Haec igitur sit prima partitio, quod | |
| facete dicatur, id alias in re habere, alias in verbo facetias; | |
| maxime autem homines delectari, si quando risus coniuncte | |
| re verboque moveatur. Sed hoc mementote, quoscumque | 5 |
| locos attingam, unde ridicula ducantur, ex eisdem locis fere | |
| etiam gravis sententias posse duci: tantum interest, quod | |
| gravitas honestis in rebus severisque, iocus in turpiculis et | |
| quasi deformibus ponitur, velut eisdem verbis et laudare | |
| frugi servum possimus et, si est nequam, iocari. Ridiculum | 10 |
| est illud Neronianum vetus in furaci servo: solum esse, cui | |
| domi nihil sit nec obsignatum nec occlusum, quod idem in | |
| bono servo dici solet. Sed hoc eisdem verbis; ex eisdem | 249.1 |
| [autem] locis [nascuntur] omnia. Nam quod Sp. Carvilio | |
| graviter claudicanti ex vulnere ob rem publicam accepto et | |
| ob eam causam verecundanti in publicum prodire mater | |
| dixit "quin prodis, mi Spuri? quotienscumque gradum | 5 |
| facies, totiens tibi tuarum virtutum veniat in mentem," prae- | |
| clarum et grave est: quod Calvino Glaucia claudicanti "ubi | |
| est vetus illud: num claudicat? at hic clodicat"! hoc ridi- | |
| culum est; et utrumque ex eo, quod in claudicatione animad- | |
| verti potuit, est ductum. "Quid hoc Navio ignavius?" | 10 |
| severe Scipio; at in male olentem "video me a te circum- | |
| veniri" subridicule Philippus; at utrumque genus continet | |
| verbi ad litteram immutati similitudo. Ex ambiguo dicta | 250.1 |
| vel argutissima putantur, sed non semper in ioco, saepe | |
| etiam in gravitate versantur. Africano illi superiori coronam | |
| sibi in convivio ad caput accommodanti, cum ea saepius | |
| rumperetur, P. Licinius Varus "noli mirari," inquit "si non | 5 |
| convenit, caput enim magnum est": et laudabile et hone- | |
| stum; at ex eodem genere est "Calvo satis est, quod dicit | |
| parum." Ne multa: nullum genus est ioci, quo non ex | |
| eodem severa et gravia sumantur. Atque hoc etiam animad- | 251.1 |
| vertendum est, non esse omnia ridicula faceta. Quid | |
| enim potest esse tam ridiculum quam sannio est? Sed ore, | |
| vultu, [imitandis moribus,] voce, denique corpore ridetur | |
| ipso; salsum hunc possum dicere atque ita, non ut eius modi | 5 |
| oratorem esse velim, sed ut mimum. Qua re primum genus | |
| hoc, quod risum vel maxime movet, non est nostrum: moro- | |
| sum, superstitiosum, suspiciosum, gloriosum, stultum: naturae | |
| ridentur ipsae, quas personas agitare solemus, non sustinere. | |
| Alterum genus est <in> imitatione admodum ridiculum, sed | 252.1 |
| nobis furtim tantum <uti> licet, si quando, et cursim; aliter | |
| enim minime est liberale; tertium, oris depravatio, non | |
| digna nobis; quartum, obscenitas, non solum non foro | |
| digna, sed vix convivio liberorum. Detractis igitur tot | 5 |
| rebus ex hoc oratorio loco facetiae reliquae sunt, quae aut | |
| in re, ut ante divisi, positae videntur esse aut in verbo; nam | |
| quod, quibuscumque verbis dixeris, facetum tamen est, re | |
| continetur; quod mutatis verbis salem amittit, in verbis | |
| habet omnem leporem. | 10 |