| Ambigua sunt in primis acuta atque in verbo posita, non | 2.253.1 |
| in re; sed non saepe magnum risum movent; magis ut belle, | |
| ut litterate dicta laudantur; ut in illum Titium, qui cum | |
| studiose pila luderet et idem signa sacra noctu frangere | |
| putaretur gregalesque eum, cum in campum non venisset, | 5 |
| requirerent, excusavit Vespa Terentius, quod eum bracchium | |
| fregisse diceret; ut illud Africani, quod est apud Lucilium | |
| Quid Decius? Nuculam an confixum vis facere? inquit: | |
| ut tuus amicus, Crasse, Granius, "non esse sextantis." Et | 254.1 |
| si quaeritis, is, qui appellatur dicax, hoc genere maxime | |
| excellet; sed risum movent alia maiorem. Ambiguum | |
| per se ipsum probatur id quidem, ut ante dixi, vel maxime; | |
| ingeniosi enim videtur vim verbi in aliud, atque ceteri | 5 |
| accipiant, posse ducere; sed admirationem magis quam | |
| risum movet, nisi si quando incidit in aliud quoque genus | |
| ridiculi, quae genera percurram equidem. Sed scitis esse | 255.1 |
| notissimum ridiculi genus, cum aliud exspectamus, aliud | |
| dicitur: hic nobismet ipsis noster error risum movet: quod | |
| si admixtum est etiam ambiguum, fit salsius; ut apud No- | |
| vium videtur esse misericors ille, qui iudicatum duci videt: | 5 |
| percontatur ita: "quanti addictus?" "Mille nummum." Si | |
| addidisset tantummodo "ducas licet"; esset illud genus | |
| ridiculi praeter exspectationem; sed quia addidit "nihil | |
| addo, ducas licet"; addito ambiguo [altero genere ridiculi], | |
| fuit, ut mihi quidem videtur, salsissimus. Hoc tum est | 10 |
| venustum, cum in altercatione arripitur ab adversario | |
| verbum et ex eo, ut a Catulo in Philippum, in eum ipsum | |
| aliquid, qui lacessivit, infligitur. Sed cum plura sint am- | 256.1 |
| bigui genera, de quibus est doctrina quaedam subtilior, | |
| attendere et aucupari verba oportebit; in quo, ut ea, quae | |
| sint frigidiora, vitemus,—est enim cavendum, ne arcessitum | |
| dictum putetur—permulta tamen acute dicemus. Alterum | 5 |
| genus est, quod habet parvam verbi immutationem, quod in | |
| littera positum Graeci vocant παρονομασίαν, ut "Nobiliorem | |
| mobiliorem" Cato; aut, ut idem, cum cuidam dixisset | |
| "eamus deambulatum" et ille "quid opus fuit de?" "Immo | |
| vero" inquit "quid opus fuit te?" Aut eiusdem responsio | 10 |
| illa "si tu et adversus et aversus impudicus es." Etiam | 257.1 |
| interpretatio nominis habet acumen, cum ad ridiculum | |
| convertas, quam ob rem ita quis vocetur; ut ego nuper | |
| Nummium divisorem, ut Neoptolemum ad Troiam, sic | |
| illum in campo Martio nomen invenisse; atque haec omnia | 5 |
| verbo continentur. Saepe etiam versus facete interponitur, | |
| vel ut est vel paululum immutatus, aut aliqua pars versus, | |
| ut Stati a Scauro stomachante; ex quo sunt non nulli, qui | |
| tuam legem de civitate natam, Crasse, dicant: | |
| st, tacete, quid hoc clamoris? Quibus nec mater nec pater, | 10 |
| tanta confidentia? Auferte istam enim superbiam. | |
| Nam in Caelio sane etiam ad causam utile fuit tuum illud, | |
| Antoni, cum ille a se pecuniam profectam diceret testis et | |
| haberet filium delicatiorem, abeunte iam illo, | |
| sentin senem esse tactum triginta minis? | 15 |
| In hoc genus coniciuntur etiam proverbia, ut illud Scipionis, | 258.1 |
| cum Asellus omnis se provincias stipendia merentem pera- | |
| grasse gloriaretur: "agas asellum" et cetera; qua re ea quo- | |
| que, quoniam mutatis verbis non possunt retinere eandem | |
| venustatem, non in re, sed in verbis posita ducantur. Est | 259.1 |
| etiam in verbo positum non insulsum genus ex eo, cum | |
| ad verbum, non ad sententiam rem accipere videare; ex | |
| quo uno genere totus est Tutor, mimus vetus, oppido | |
| ridiculus. Sed abeo a mimis; tantum genus huius ridiculi | 5 |
| insigni aliqua et nota re notari volo; est autem ex hoc | |
| genere illud, quod tu, Crasse, nuper ei, qui te rogasset, num | |
| tibi molestus esset futurus, si ad te bene ante lucem venisset, | |
| "tu vero" inquisti "molestus non eris." "Iubebis igitur te" | |
| inquit "suscitari?" Et tu "certe negaram te molestum | 10 |
| futurum." Ex eodem hoc vetus illud est, quod aiunt Malu- | 260.1 |
| ginensem illum [M.] Scipionem, cum ex centuria sua re- | |
| nuntiaret Acidinum consulem praecoque dixisset "dic de | |
| L. Manlio": "virum bonum" inquit "egregiumque civem | |
| esse arbitror." Ridicule etiam illud L. [Porcius] Nasica | 5 |
| censori Catoni; cum ille "ex tui animi sententia tu uxorem | |
| habes?" "Non hercule" inquit "ex mei animi sententia." | |
| Haec aut frigida sunt aut tum salsa, cum aliud est exspe- | |
| ctatum. Natura enim nos, ut ante dixi, noster delectat error; | |
| ex quo, cum quasi decepti sumus exspectatione, ridemus. | 10 |
| In verbis etiam illa sunt, quae aut ex immutata oratione | 261.1 |
| ducuntur aut ex unius verbi translatione aut ex inversione | |
| verborum. Ex immutatione, ut olim Rusca cum legem | |
| ferret annalem, dissuasor M. Servilius "dic mihi," inquit | |
| "M. Pinari, num, si contra te dixero, mihi male dicturus es, | 5 |
| ut ceteris fecisti?" "Ut sementem feceris, ita metes" inquit. | |
| Ex translatione autem, ut, cum Scipio ille maior Corinthiis | 262.1 |
| statuam pollicentibus eo loco, ubi aliorum essent impera- | |
| torum, turmalis dixit displicere. Invertuntur autem verba, | |
| ut, Crassus apud M. Perpernam iudicem pro Aculeone cum | |
| diceret, aderat contra Aculeonem Gratidiano L. Aelius | 5 |
| Lamia, deformis, ut nostis; qui cum interpellaret odiose, | |
| "audiamus" inquit "pulchellum puerum" Crassus; cum | |
| esset arrisum, "non potui mihi" inquit Lamia "formam ipse | |
| fingere, ingenium potui"; tum hic "audiamus" inquit | |
| "disertum": multo etiam arrisum est vehementius. Sunt | 10 |
| etiam illa venusta ut in gravibus sententiis, sic in facetiis— | |
| dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis, | |
| gravium autem et iocorum unam esse materiam—ornant | 263.1 |
| igitur in primis orationem verba relata contrarie, quod idem | |
| genus saepe est etiam facetum, ut Servius ille Galba cum | |
| iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et | |
| dixisset Libo "quando tandem, Galba, de triclinio tuo | 5 |
| exibis?" "cum tu" inquit "de cubiculo alieno." A quo | |
| genere ne illud quidem plurimum distat, quod Glaucia | |
| Metello "villam in Tiburti habes, cortem in Palatio." |