| Ac verborum quidem genera, quae essent faceta, dixisse | 2.264.1 |
| me puto; rerum plura sunt, eaque magis, ut dixi ante, ri- | |
| dentur; in quibus est narratio, res sane difficilis; expri- | |
| menda enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur | |
| et veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint, | 5 |
| quod ridiculi proprium est, subturpia; cuius exemplum, ut | |
| brevissimum, sit sane illud, quod ante posui, Crassi de | |
| Memmio. Et ad hoc genus ascribamus etiam narrationes | |
| apologorum. Trahitur etiam aliquid ex historia, ut, cum Sex. | 265.1 |
| Titius se Cassandram esse diceret, "multos" inquit Antonius | |
| "possum tuos Aiaces Oileos nominare." Est etiam ex | |
| similitudine, quae aut conlationem habet aut tamquam | |
| imaginem: conlationem, ut ille Gallus olim testis in Pisonem, | 5 |
| cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam dixisset | |
| datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret, "erras," | |
| inquit "Scaure; ego enim Magium non conservasse dico, | |
| sed tamquam nudus nuces legeret, in ventre abstulisse"; ut | |
| illud M. Cicero senex, huius viri optimi, nostri familiaris, | 10 |
| pater, "nostros homines similis esse Syrorum venalium: ut | |
| quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum." Valde | 266.1 |
| autem ridentur etiam imagines, quae fere in deformitatem | |
| aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine | |
| turpioris: ut meum illud in Helvium Manciam "iam osten- | |
| dam cuius modi sis," cum ille "ostende, quaeso"; demon- | 5 |
| stravi digito pictum Gallum in Mariano scuto Cimbrico sub | |
| Novis distortum, eiecta lingua, buccis fluentibus; risus est | |
| commotus; nihil tam Manciae simile visum est; ut cum | |
| Tito Pinario mentum in dicendo intorquenti: "tum ut | |
| diceret, si quid vellet, si nucem fregisset." Etiam illa, quae | 267.1 |
| minuendi aut augendi causa ad incredibilem admirationem | |
| efferuntur; velut tu, Crasse, in contione: "ita sibi ipsum | |
| magnum videri Memmium, ut in forum descendens caput | |
| ad fornicem Fabianum demitteret"; ex quo genere etiam | 5 |
| illud est, quod Scipio apud Numantiam, cum stomacharetur | |
| cum C. Metello, dixisse dicitur: "si quintum pareret mater | |
| eius, asinum fuisse parituram." Arguta etiam significatio est, | 268.1 |
| cum parva re et saepe verbo res obscura et latens inlustratur; | |
| ut, cum C. Fabricio P. Cornelius, homo, ut existimabatur, | |
| avarus et furax, sed egregie fortis et bonus imperator, gratias | |
| ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset, bello | 5 |
| praesertim magno et gravi "nihil est, quod mihi gratias | |
| agas," inquit "si malui compilari quam venire"; ut Asello | |
| Africanus obicienti lustrum illud infelix, "noli" inquit | |
| "mirari; is enim, qui te ex aerariis exemit, lustrum condidit | |
| et taurum immolavit." [Tacita suspicio est, ut religione | 10 |
| civitatem obstrinxisse videatur Mummius, quod Asellum | |
| ignominia levarit.] |