| Urbana etiam dissimulatio est, cum alia dicuntur ac | 2.269.1 |
| sentias, non illo genere, de quo ante dixi, cum contraria | |
| dicas, ut Lamiae Crassus, sed cum toto genere orationis | |
| severe ludas, cum aliter sentias ac loquare; ut noster Scae- | |
| vola Septumuleio illi Anagnino, cui pro C. Gracchi capite | 5 |
| erat aurum repensum, roganti, ut se in Asiam praefectum | |
| duceret "quid tibi vis," inquit "insane? tanta malorum est | |
| multitudo civium, ut tibi ego hoc confirmem, si Romae | |
| manseris, te paucis annis ad maximas pecunias esse ven- | |
| turum." In hoc genere Fannius in annalibus suis Afri- | 270.1 |
| canum hunc Aemilianum dicit fuisse <egregium> et Graeco | |
| eum verbo appellat εἴρωνα; sed, uti ei ferunt, qui melius | |
| haec norunt, Socratem opinor in hac ironia dissimulantiaque | |
| longe lepore et humanitate omnibus praestitisse. Genus | 5 |
| est perelegans et cum gravitate salsum cumque oratoriis | |
| dictionibus tum urbanis sermonibus accommodatum. Et | 271.1 |
| hercule omnia haec, quae a me de facetiis disputantur, non | |
| maiora forensium actionum quam omnium sermonum con- | |
| dimenta sunt. Nam sicut quod apud Catonem est—qui | |
| multa rettulit, ex quibus a me exempli causa non nulla | 5 |
| ponuntur—per mihi scitum videtur, C. Publicium solitum | |
| dicere "P. Mummium cuiusvis temporis hominem esse," sic | |
| profecto se res habet, nullum ut sit vitae tempus, in quo | |
| non deceat leporem humanitatemque versari. Sed redeo | 272.1 |
| ad cetera. Est huic finitimum dissimulationi, cum honesto | |
| verbo vitiosa res appellatur; ut cum Africanus censor tribu | |
| movebat eum centurionem, qui in Pauli pugna non ad- | |
| fuerat, cum ille se custodiae causa diceret in castris reman- | 5 |
| sisse quaereretque, cur ab eo notaretur, "non amo" inquit | |
| "nimium diligentis." Acutum etiam illud est, cum ex al- | 273.1 |
| terius oratione aliud excipias atque ille vult; ut Salinatori | |
| Maximus, cum Tarento amisso arcem tamen Livius re- | |
| tinuisset multaque ex ea proelia praeclara fecisset, cum | |
| aliquot post annis Maximus id oppidum recepisset rogaret- | 5 |
| que eum Salinator, ut meminisset opera sua se Tarentum | |
| recepisse, "quidni" inquit "meminerim? Numquam enim | |
| recepissem, nisi tu perdidisses." Sunt etiam illa subabsurda, | 274.1 |
| sed eo ipso nomine saepe ridicula, non solum mimis perap- | |
| posita, sed etiam quodam modo nobis: | |
| homo fatuus, | |
| postquam rem habere coepit, est emortuus. | 5 |
| Et | |
| quid est tibi ista mulier? Uxor. Similis me dius fidius. | |
| Et | |
| quamdiu ad aquas fuit, numquam est emortuus. | |
| Genus hoc levius et, ut dixi, mimicum, sed habet non num- | 10 |
| quam aliquid etiam apud nos loci, ut vel non stultus quasi | |
| stulte cum sale dicat aliquid: ut tibi, Antoni, Mancia, cum | |
| audisset te censorem a M. Duronio de ambitu postulatum, | |
| "aliquando" inquit "tibi tuum negotium agere licebit." Valde | 275.1 |
| haec ridentur et hercule omnia, quae a prudentibus [quasi] | |
| per simulationem [non intellegendi] subabsurde salseque | |
| dicuntur. Ex quo genere est etiam non videri intellegere | |
| quod intellegas, ut Pontidius "qualem existimas, qui in | 5 |
| adulterio deprehenditur?" "tardum!" ut ego, qui in dilectu | |
| Metello, cum excusationem oculorum a me non acciperet | |
| et dixisset "tu igitur nihil vides?" "ego vero" inquam | 276.1 |
| "a porta Esquilina video villam tuam;" ut illud Nasicae, | |
| qui cum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quae- | |
| renti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit | |
| illam domini iussu dixisse et illum intus esse; paucis post | 5 |
| diebus cum ad Nasicam venisset Ennius et eum ad ianuam | |
| quaereret, exclamat Nasica domi non esse, tum Ennius | |
| "quid? ego non cognosco vocem" inquit "tuam?" Hic | |
| Nasica "homo es impudens: ego cum te quaererem ancillae | |
| tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi?" | 10 |
| Est bellum illud quoque, ex quo is, qui dixit inridetur in eo | 277.1 |
| ipso genere, quo dixit; ut, cum Q. Opimius consularis, | |
| qui adulescentulus male audisset, festivo homini Egilio, qui | |
| videretur mollior nec esset, dixisset "quid tu, Egilia mea? | |
| quando ad me venis cum tua colu et lana?" "Non pol" | 5 |
| inquit "audeo, nam me ad famosas vetuit mater accedere." | |
| Salsa sunt etiam, quae habent suspicionem ridiculi abscon- | 278.1 |
| ditam, quo in genere est Siculi illud, cui cum familiaris qui- | |
| dam quereretur quod diceret uxorem suam suspendisse se | |
| de ficu, "amabo te," inquit "da mihi ex ista arbore quos | |
| seram surculos." In eodem genere est, quod Catulus dixit | 5 |
| cuidam oratori malo: qui cum in epilogo misericordiam se | |
| movisse putaret, postquam adsedit, rogavit hunc videreturne | |
| misericordiam movisse, "ac magnam quidem," inquit "nemi- | |
| nem enim puto esse tam durum, cui non oratio tua miseri- | |
| cordia digna visa sit." Me tamen hercule etiam illa valde | 279.1 |
| movent stomachosa et quasi submorosa ridicula, non cum | |
| a moroso dicuntur; tum enim non sal, sed natura ridetur; | |
| in quo, ut mihi videtur, persalsum illud est apud Novium: | |
| "quid ploras, pater?" | 5 |
| "Mirum ni cantem: condemnatus sum." | |
| Huic generi quasi contrarium est ridiculi genus patientis ac | |
| lenti, ut, cum Cato percussus esset ab eo, qui arcam ferebat, | |
| cum ille diceret "cave," rogavit "num quid aliud ferret | |
| praeter arcam." Est etiam stultitiae salsa reprehensio, ut | 280.1 |
| ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat | |
| hospitem suum, hominem nobilem, sed admodum stultum, | |
| "quaeso," inquit "praetor, adversario meo da istum patronum, | |
| deinde mihi neminem dederis." Movent illa etiam, quae | 5 |
| coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute at- | |
| que concinne; ut, cum Scaurus accusaret Rutilium ambitus, | |
| cum ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in eius | |
| tabulis ostenderet litteras A. F. P. R. idque diceret esse, | |
| actum fide P. Rutili; Rutilius autem, ante factum, post | 10 |
| relatum; C. Canius, eques Romanus, cum Rufo adesset, | |
| exclamat, neutrum illis litteris declarari: "quid ergo?" | |
| inquit Scaurus; "Aemilius fecit, plectitur Rutilius." |