| Ridentur etiam discrepantia: "quid huic abest nisi res et | 2.281.1 |
| virtus?" Bella etiam est familiaris reprehensio quasi errantis; | |
| ut cum obiurgavit Albium Granius quod, cum eius tabulis | |
| quiddam ab Albucio probatum videretur, et valde absoluto | |
| Scaevola gauderet neque intellegeret contra suas tabulas | 5 |
| esse iudicatum. Huic similis est etiam admonitio in con- | 282.1 |
| silio dando familiaris, ut, cum patrono malo, cum vocem in | |
| dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum | |
| biberet, simul ac domum redisset, "perdam" inquit "vocem, | |
| si id fecero": "melius est" inquit "quam reum." Bellum | 283.1 |
| etiam est, cum quid cuique sit consentaneum dicitur; ut, | |
| cum Scaurus non nullam haberet invidiam ex eo, quod | |
| Phrygionis Pompei, locupletis hominis, bona sine testa- | |
| mento possederat, sederetque advocatus reo Bestiae, cum | 5 |
| funus quoddam duceretur, accusator C. Memmius "vide," | |
| inquit "Scaure, mortuus rapitur, si potes esse possessor." | |
| Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est | 284.1 |
| praeter exspectationem, cuius innumerabilia sunt exempla, | |
| vel Appi maioris illius, qui in senatu, cum ageretur de agris | |
| publicis et de lege Thoria et peteretur Lucullus ab eis, qui | |
| a pecore eius depasci agros publicos dicerent, "non est" | 5 |
| inquit "Luculli pecus illud; erratis";—defendere Lucullum | |
| videbatur—"ego liberum puto esse: qua libet pascitur." | |
| Placet etiam mihi illud Scipionis illius, qui Ti. Gracchum | 285.1 |
| perculit: cum ei M. Flaccus multis probris obiectis P. Mu- | |
| cium iudicem tulisset; "eiero," inquit "iniquus est"; cum | |
| esset admurmuratum, "ah," inquit "P. C., non ego mihi illum | |
| iniquum eiero, verum omnibus." Ab hoc vero Crasso nihil | 5 |
| facetius: cum laesisset testis Silus Pisonem, quod se in eum | |
| audisse dixisset, "potest fieri," inquit "Sile, ut is, unde te | |
| audisse dicis, iratus dixerit." Adnuit Silus. "Potest etiam, | |
| ut tu non recte intellexeris." Id quoque toto capite adnuit, | |
| ut se Crasso daret. "Potest etiam fieri," inquit "ut omnino, | 10 |
| quod te audisse dicis, numquam audieris." Hoc ita praeter | |
| exspectationem accidit, ut testem omnium risus obrueret. | |
| Huius generis est plenus Novius, cuius iocus est familiaris | |
| "sapiens si algebis, tremes" et alia permulta. Saepe etiam | 286.1 |
| facete concedas adversario id ipsum, quod tibi ille detrahit; | |
| ut C. Laelius, cum ei quidam malo genere natus diceret, | |
| indignum esse suis maioribus, "at hercule" inquit "tu tuis | |
| dignus." Saepe etiam sententiose ridicula dicuntur, ut | 5 |
| M. Cincius, quo die legem de donis et muneribus tulit, | |
| cum C. Cento prodisset et satis contumeliose "quid fers, | |
| Cinciole?" quaesisset, "ut emas," inquit "Gai, si uti velis." | |
| Saepe etiam salse, quae fieri non possunt, optantur; ut | 287.1 |
| M. Lepidus, cum, ceteris se in campo exercentibus, ipse in | |
| herba recubuisset, "vellem hoc esset," inquit "laborare." | |
| Salsum est etiam quaerentibus et quasi percontantibus lente | |
| respondere quod nolint; ut censor Lepidus, cum M. Antistio | 5 |
| Pyrgensi equum ademisset amicique [cum] vociferarentur et | |
| quaererent, quid ille patri suo responderet, cur ademptum | |
| sibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissimus, | |
| modestissimus, frugalissimus esset, "me istorum" inquit | |
| "nihil credere." Conliguntur a Graecis, alia non nulla, exse- | 288.1 |
| crationes, admirationes, minationes; sed haec ipsa nimis | |
| mihi videor in multa genera discripsisse; nam illa, quae | |
| verbi ratione et vi continentur, certa fere ac definita sunt; | |
| quae plerumque, ut ante dixi, laudari magis quam rideri | 5 |
| solent; haec autem, quae sunt in re ipsa et sententia, parti- | 289.1 |
| bus sunt innumerabilia, generibus pauca; exspectationibus | |
| enim decipiendis et naturis aliorum inridendis [ipsorum | |
| ridicule indicandis] et similitudine turpioris et dissimula- | |
| tione et subabsurda dicendo et stulta reprehendendo risus | 5 |
| moventur. Itaque imbuendus est is, qui iocose volet dicere, | |
| quasi natura quadam apta ad haec genera et moribus, ut ad | |
| cuiusque modi genus ridiculi vultus etiam accommodetur; | |
| qui quidem quo severior est et tristior, ut in te, Crasse, hoc | |
| illa, quae dicuntur, salsiora videri solent. Sed iam tu, | 290.1 |
| Antoni, qui hoc deversorio sermonis mei libenter acquietu- | |
| rum te esse dixisti, tamquam in Pomptinum deverteris, ne- | |
| que amoenum neque salubrem locum, censeo, ut satis diu | |
| te putes requiesse et iter reliquum conficere pergas.' | 5 |