| 'Ego vero, atque hilare quidem a te acceptus,' inquit 'et | 2.290.6 |
| cum doctior per te, tum etiam audacior factus iam ad | |
| iocandum; non enim vereor ne quis me in isto genere | |
| leviorem iam putet, quoniam quidem tu Fabricios mihi | |
| auctores et Africanos, Maximos, Catones, Lepidos protu- | 10 |
| listi. Sed habetis ea, quae vultis ex me audire, de quibus | 291.1 |
| quidem accuratius dicendum et cogitandum fuit; nam | |
| cetera faciliora sunt atque ex eis, quae dicta sunt, reliqua | |
| nascuntur omnia. Ego enim cum ad causam sum adgres- | |
| sus atque omnia cogitando, quoad facere potui, persecutus, | 5 |
| cum et argumenta causae et eos locos, quibus animi iudicum | |
| conciliantur, et illos, quibus permoventur, vidi atque co- | |
| gnovi, tum constituo quid habeat causa quaeque boni, quid | |
| mali; nulla enim fere potest res in dicendi disceptationem | |
| aut controversiam vocari, quae non habeat utrumque, sed, | 10 |
| quantum habeat, id refert; mea autem ratio haec esse in | 292.1 |
| dicendo solet, ut, boni quod habeam, id amplectar, exornem, | |
| exaggerem, ibi commorer, ibi habitem, ibi haeream; a malo | |
| autem vitioque causae ita recedam, non ut me id fugere | |
| appareat, sed ut totum bono illo ornando et augendo dis- | 5 |
| simulatum obruatur; et, si causa est in argumentis, firmis- | |
| sima quaeque maxime tueor, sive plura sunt sive aliquod | |
| unum; sin autem in conciliatione aut in permotione causa | |
| est, ad eam me potissimum partem, quae maxime movere | |
| animos hominum potest, confero. Summa denique huius | 293.1 |
| generis haec est, ut si in refellendo adversario firmior esse | |
| oratio quam in confirmandis nostris rebus potest, omnia in | |
| illum tela conferam; si nostra probari facilius, quam illa | |
| redargui possunt, abducere animos a contraria defensione | 5 |
| et ad nostram conor deducere. Duo denique illa, quae | 294.1 |
| facillima videntur, quoniam quae difficiliora sunt, non | |
| possum, mihi pro meo iure sumo: unum, ut molesto aut | |
| difficili argumento aut loco non numquam omnino nihil | |
| respondeam, quod forsitan aliquis iure inriserit; quis enim | 5 |
| est, qui id facere non possit? sed tamen ego de mea nunc, | |
| non de aliorum facultate disputo confiteorque me, si quae | |
| premat res vehementius, ita cedere solere, ut non modo | |
| non abiecto, sed ne reiecto quidem scuto fugere videar, sed | |
| adhibere quandam in dicendo speciem atque pompam et | 10 |
| pugnae similem fugam; consistere vero in meo praesidio | |
| sic, ut non fugiendi hostis, sed capiendi loci causa cessisse | |
| videar; alterum est illud, quod ego maxime oratori caven- | 295.1 |
| dum et providendum puto quodque me sollicitare summe | |
| solet: non tam ut prosim causis, elaborare soleo, quam ut | |
| ne quid obsim; non quin enitendum sit in utroque, sed | |
| tamen multo est turpius oratori nocuisse videri causae quam | 5 |
| non profuisse. Sed quid hoc loco vos inter vos, Catule? | |
| An haec, ut sunt contemnenda, contemnitis?' 'Minime,' | |
| inquit ille 'sed Caesar de isto ipso quiddam velle dicere | |
| videbatur.' 'Me vero libente' inquit Antonius 'dixerit sive | |
| refellendi causa sive quaerendi.' Tum Iulius 'ego me her- | 296.1 |
| cule,' inquit 'Antoni, semper is fui, qui de te oratore sic | |
| praedicarem, unum te in dicendo mihi videri tectissimum | |
| propriumque hoc esse laudis tuae nihil a te umquam esse | |
| dictum, quod obesset ei, pro quo diceres; idque memoria | 5 |
| teneo, cum mihi sermo cum hoc Crasso, multis audientibus, | |
| esset institutus Crassusque plurimis verbis eloquentiam | |
| laudaret tuam, dixisse me cum ceteris tuis laudibus hanc | |
| esse vel maximam quod non solum quod opus esset diceres, | |
| sed etiam quod non opus esset non diceres; tum illum | 297.1 |
| mihi respondere memini, cetera in te summe esse laudanda, | |
| illud vero improbi esse hominis et perfidiosi, dicere quod | |
| alienum esset et noceret ei, pro quo quisque diceret; qua | |
| re non sibi eum disertum, qui id non faceret, videri, sed | 5 |
| improbum, qui faceret. Nunc, si tibi videtur, Antoni, | |
| demonstres velim, qua re tu hoc ita magnum putes nihil in | |
| causa mali facere, ut nihil tibi in oratore maius esse videatur.' | |
| 'Dicam equidem, Caesar,' inquit 'quid intellegam, sed et tu | 298.1 |
| et vos hoc omnes,' inquit, 'mementote, non me de perfecti | |
| oratoris divinitate quadam loqui, sed de exercitationis et | |
| consuetudinis meae mediocritate. Crassi quidem responsum | |
| excellentis cuiusdam est ingeni ac singularis; cui quidem | 5 |
| portenti simile esse visum est posse aliquem inveniri orato- | |
| rem, qui aliquid mali faceret dicendo obessetque ei, quem | |
| defenderet; facit enim de se coniecturam; cuius tanta vis | 299.1 |
| ingeni est, ut neminem nisi consulto putet, quod contra se | |
| ipsum sit, dicere; sed ego non de praestanti quadam et | |
| eximia, sed prope de vulgari et communi vi nunc disputo. | |
| Ita apud Graecos fertur incredibili quadam magnitudine | 5 |
| consili atque ingeni Atheniensis ille fuisse Themistocles; | |
| ad quem quidam doctus homo atque in primis eruditus | |
| accessisse dicitur eique artem memoriae, quae tum primum | |
| proferebatur, pollicitus esse se traditurum; cum ille quae- | |
| sisset quidnam illa ars efficere posset, dixisse illum doctorem, | 10 |
| ut omnia meminisset; et ei Themistoclem respondisse | |
| gratius sibi illum esse facturum, si se oblivisci quae vellet | |
| quam si meminisse docuisset. Videsne quae vis in homine | 300.1 |
| acerrimi ingeni, quam potens et quanta mens fuerit? Qui | |
| ita responderit, ut intellegere possemus nihil ex illius animo, | |
| quod semel esset infusum, umquam effluere potuisse; cum | |
| quidem ei fuerit optabilius oblivisci posse potius quod | 5 |
| meminisse nollet quam quod semel audisset vidissetve | |
| meminisse. Sed neque propter hoc Themistocli responsum | |
| memoriae nobis opera danda non est neque illa mea cautio | |
| et timiditas in causis propter praestantem prudentiam Crassi | |
| neglegenda est; uterque enim istorum non mihi attulit | 10 |
| aliquam, sed suam significavit facultatem. Etenim per- | 301.1 |
| multa sunt in causis in omni parte orationis circumspi- | |
| cienda, ne quid offendas, ne quo inruas: saepe aliqui testis | |
| aut non laedit aut minus laedit, nisi lacessatur; orat reus, | |
| urgent advocati, ut invehamur, ut male dicamus, denique | 5 |
| ut interrogemus: non moveor, non obtempero, non satis | |
| facio; neque tamen ullam adsequor laudem; homines enim | |
| imperiti facilius quod stulte dixeris reprehendere quam | |
| quod sapienter tacueris laudare possunt. Hic quantum fit | 302.1 |
| mali, si iratum, si non stultum, si non levem testem laeseris! | |
| Habet enim et voluntatem nocendi in iracundia et vim in | |
| ingenio et pondus in vita. Nec, si hoc Crassus non com- | |
| mittit, ideo non multi et saepe committunt. Quo quidem | 5 |
| mihi turpius videri nihil solet, quam quod ex oratoris dicto | |
| aliquo aut responso aut rogato sermo ille sequitur: "occidit." | |
| "Adversariumne?" "Immo vero" aiunt "se et eum, quem | |
| defendit." Hoc Crassus non putat nisi perfidia accidere | 303.1 |
| posse; ego autem saepissime video in causis aliquid mali | |
| facere homines minime malos. Quid, illud, quod supra | |
| dixi, solere me cedere et, ut planius dicam, fugere ea, quae | |
| valde causam meam premerent, cum id non faciunt alii | 5 |
| versanturque in hostium castris ac sua praesidia dimittunt, | |
| mediocriterne causis nocent, cum aut adversariorum adiu- | |
| menta confirmant aut ea, quae sanare nequeunt, exulcerant? | |
| Quid, cum personarum, quas defendunt, rationem non | 304.1 |
| habent, si, quae sunt in eis invidiosa, non mitigant exte- | |
| nuando, sed laudando et efferendo invidiosiora faciunt, | |
| quantum est in eo tandem mali? Quid, si in homines | |
| caros iudicibusque iucundos sine ulla praemunitione | 5 |
| orationis acerbius et contumeliosius invehare, nonne a te | |
| iudices abalienes? Quid, si, quae vitia aut incommoda | 305.1 |
| sunt in aliquo iudice uno aut pluribus, ea tu in adversariis | |
| exprobrando non intellegas te in iudices invehi, mediocre<ne> | |
| peccatum est? Quid, si, cum pro altero dicas, litem tuam | |
| facias aut laesus efferare iracundia, causam relinquas, nihilne | 5 |
| noceas? In quo ego, non quo libenter male audiam, sed | |
| quia causam non libenter relinquo, nimium patiens et lentus | |
| existimor; ut, cum te ipsum, Sulpici, obiurgabam, quod | |
| ministratorem peteres, non adversarium; ex quo etiam illud | |
| adsequor, ut, si quis mihi male dicat, petulans aut plane | 10 |
| insanus esse videatur. In ipsis autem argumentis si quid | 306.1 |
| posueris aut aperte falsum aut ei, quod dixeris dicturusve | |
| sis, contrarium aut genere ipso remotum ab usu iudiciorum | |
| ac foro, nihilne noceas? Quid multa? Omnis cura mea | |
| solet in hoc versari semper—dicam enim saepius—si possim | 5 |
| ut boni efficiam aliquid dicendo; sin id minus, ut certe ne | |
| quid mali. |