| Itaque nunc illuc redeo, Catule, in quo tu me paulo ante | 2.307.1 |
| laudabas, ad ordinem conlocationemque rerum ac locorum; | |
| cuius ratio est duplex; altera, quam adfert natura causarum, | |
| altera, quae oratorum iudicio et prudentia comparatur: | |
| nam ut aliquid ante rem dicamus, deinde ut rem expona- | 5 |
| mus, post ut eam probemus nostris praesidiis confirmandis, | |
| contrariis refutandis, deinde ut concludamus atque ita per- | |
| oremus, hoc dicendi natura ipsa praescribit; ut vero statua- | 308.1 |
| mus ea, quae probandi et docendi causa dicenda sunt, | |
| quem ad modum componamus, id est vel maxime proprium | |
| oratoris prudentiae. Multa enim occurrunt argumenta; | |
| multa, quae in dicendo profutura videantur; sed eorum | 5 |
| partim ita levia sunt, ut contemnenda sint; partim, etiam si | |
| quid habent adiumenti, sunt non numquam eius modi, ut | |
| insit in eis aliquid viti neque tanti sit illud, quod prodesse | |
| videatur, ut cum aliquo malo coniungatur; quae autem | 309.1 |
| utilia sunt atque firma, si ea tamen, ut saepe fit, valde | |
| multa sunt, ea, quae ex eis aut levissima sunt aut aliis | |
| gravioribus consimilia, secerni arbitror oportere atque ex | |
| oratione removeri: equidem cum conligo argumenta causa- | 5 |
| rum, non tam ea numerare soleo quam expendere. Et | 310.1 |
| quoniam, quod saepe iam dixi, tribus rebus homines ad | |
| nostram sententiam perducimus, aut docendo aut conci- | |
| liando aut permovendo, una ex tribus his rebus res prae | |
| nobis est ferenda, ut nihil aliud nisi docere velle videamur; | 5 |
| reliquae duae, sicuti sanguis in corporibus, sic illae in per- | |
| petuis orationibus fusae esse debebunt; nam et principia et | |
| ceterae partes orationis, de quibus paulo post pauca dice- | |
| mus, habere hanc vim magno opere debent, ut ad eorum | |
| mentis, apud quos agetur, movendas per<tinere> possint. Sed | 311.1 |
| his partibus orationis quae, etsi nihil docent argumentando, | |
| persuadendo tamen et commovendo perficiunt plurimum, | |
| quamquam maxime proprius est locus et in exordiendo et | |
| in perorando, digredi tamen ab eo, quod proposueris atque | 5 |
| agas, permovendorum animorum causa saepe utile est; | |
| itaque vel re narrata et exposita saepe datur ad commoven- | 312.1 |
| dos animos digrediendi locus, vel argumentis nostris confir- | |
| matis vel contrariis refutatis vel utroque loco vel omnibus, | |
| si habet eam causa dignitatem atque copiam, recte id fieri | |
| potest; eaeque causae sunt ad augendum et ad ornandum | 5 |
| gravissimae atque plenissimae, quae plurimos exitus dant | |
| ad eius modi digressionem, ut eis locis uti liceat, quibus | |
| animorum impetus eorum, qui audiant, aut impellantur | |
| aut reflectantur. Atque etiam in illo reprehendo eos, qui, | 313.1 |
| quae minime firma sunt, ea prima conlocant; in quo illos | |
| quoque errare arbitror, qui, si quando—id quod mihi | |
| numquam placuit—pluris adhibent patronos, ut in quoque | |
| eorum minimum putant esse, ita eum primum volunt dicere: | 5 |
| res enim hoc postulat, ut eorum exspectationi, qui audiunt, | |
| quam celerrime succurratur; cui si initio satis factum non | |
| sit; multo plus sit in reliqua causa laborandum; male enim | |
| se res habet, quae non statim, ut dici coepta est, melior | |
| fieri videtur. Ergo ut in oratore optimus quisque, sic in | 314.1 |
| oratione firmissimum quodque sit primum; dum illud tamen | |
| in utroque teneatur, ut ea, quae excellent, serventur etiam | |
| ad perorandum; si quae erunt mediocria, nam vitiosis | |
| nusquam esse oportet locum, in mediam turbam atque in | 5 |
| gregem coniciantur. Hisce omnibus rebus consideratis | 315.1 |
| tum denique id, quod primum est dicendum, postremum | |
| soleo cogitare, quo utar exordio. Nam si quando id primum | |
| invenire volui, nullum mihi occurrit nisi aut exile aut | |
| nugatorium aut vulgare aut commune. Principia autem | 5 |
| dicendi semper cum accurata et acuta et instructa sen- | |
| tentiis, apta verbis, tum vero causarum propria esse debent; | |
| prima est enim quasi cognitio et commendatio orationis in | |
| principio, quaeque continuo eum, qui audit, permulcere | |
| atque allicere debet; in quo admirari soleo non equidem | 316.1 |
| istos, qui nullam huic rei operam dederunt, sed hominem | |
| in primis disertum atque eruditum, Philippum, qui ita solet | |
| surgere ad dicendum, ut quod primum verbum habiturus | |
| sit, nesciat; et ait idem, cum bracchium concalfecerit, | 5 |
| tum se solere pugnare; neque attendit eos ipsos, unde hoc | |
| simile ducat, primas illas hastas ita iactare leniter, ut et | |
| venustati vel maxime serviant et reliquis viribus suis con- | |
| sulant. Nec est dubium, quin exordium dicendi vehemens | 317.1 |
| et pugnax non saepe esse debeat; sed si in ipso illo gladia- | |
| torio vitae certamine, quo ferro decernitur, tamen ante | |
| congressum multa fiunt, quae non ad vulnus, sed ad | |
| speciem valere videantur, quanto hoc magis in oratione | 5 |
| est spectandum, in qua non vis potius quam delectatio | |
| postulatur! Nihil est denique in natura rerum omnium, | |
| quod se universum profundat et quod totum repente | |
| evolvat; sic omnia, quae fiunt quaeque aguntur acerrime, | |
| lenioribus principiis natura ipsa praetexuit. Haec autem in | 318.1 |
| dicendo non extrinsecus alicunde quaerenda, sed ex ipsis | |
| visceribus causae sumenda sunt; idcirco tota causa per- | |
| temptata atque perspecta, locis omnibus inventis atque | |
| instructis considerandum est quo principio sit utendum. | 5 |
| Sic et facile reperientur; sumentur enim ex eis rebus, | 319.1 |
| quae erunt uberrimae vel in argumentis vel in eis partibus, | |
| ad quas dixi digredi saepe oportere; [ita] et momenti | |
| aliquid adferent, cum erunt paene ex intima defensione | |
| deprompta, et apparebit ea non modo non esse communia | 5 |
| nec in alias causas posse transferri, sed penitus ex ea causa | |
| quae [tum] agatur, effloruisse. Omne autem principium | 320.1 |
| aut rei totius, quae agetur, significationem habere debebit | |
| aut aditum ad causam et communitionem aut quoddam | |
| ornamentum et dignitatem; sed oportet, ut aedibus ac | |
| templis vestibula et aditus, sic causis principia pro portione | 5 |
| rerum praeponere; itaque in parvis atque infrequentibus | |
| causis ab ipsa re est exordiri saepe commodius; sed cum | 321.1 |
| erit utendum principio, quod plerumque erit, aut ex reo | |
| aut ex adversario aut ex re aut ex eis, apud quos agetur, | |
| sententias duci licebit. Ex reo (reos appello, quorum res | |
| est), quae significent bonum virum, quae liberalem, quae | 5 |
| calamitosum, quae misericordia dignum, quae valeant contra | |
| falsam criminationem; ex adversario eisdem ex locis fere | |
| contraria; ex re, si crudelis, si nefanda, si praeter opinionem, | 322.1 |
| si immerito, si misera, si ingrata, si indigna, si nova, si quae | |
| restitui sanarique non possit; ex eis autem, apud quos | |
| agetur, ut benevolos beneque existimantis efficiamus, quod | |
| agendo efficitur melius quam rogando. Est id quidem in | 5 |
| totam orationem confundendum nec minime in extremam; | |
| sed tamen multa principia ex eo genere gignuntur. Nam | 323.1 |
| et attentum monent Graeci ut principio faciamus iudicem | |
| et docilem; quae sunt utilia, sed non principi magis | |
| propria quam reliquarum partium; faciliora etiam in prin- | |
| cipiis, quod et attenti tum maxime sunt, cum omnia exspe- | 5 |
| ctant, et dociles magis <in> initiis esse possunt; inlustriora | |
| enim sunt, quae in principiis quam quae in mediis causis | |
| dicuntur aut arguendo aut refellendo. Maximam autem | 324.1 |
| copiam principiorum ad iudicem aut adliciendum aut | |
| incitandum ex eis locis trahemus, qui ad motus animorum | |
| conficiendos inerunt in causa, quos tamen totos explicare | |
| in principio non oportebit, sed tantum impelli iudicem | 5 |
| primo leviter, ut iam inclinato reliqua incumbat oratio. | |
| Conexum autem ita sit principium consequenti orationi, | 325.1 |
| ut non tamquam citharoedi prooemium adfictum aliquid, | |
| sed cohaerens cum omni corpore membrum esse videatur. | |
| Nam non nulli, cum illud meditati ediderunt, sic ad reliqua | |
| transeunt, ut audientiam fieri sibi <non> velle videantur. | 5 |
| Atque eius modi illa prolusio debet esse, non ut Samni- | |
| tium, qui vibrant hastas ante pugnam, quibus in pugnando | |
| nihil utuntur, sed ut ipsis sententiis, quibus proluserint, vel | |
| pugnare possint. |