| Narrare vero rem quod breviter iubent, si brevitas appel- | 2.326.1 |
| landa est, cum verbum nullum redundat, brevis est L. Crassi | |
| oratio; sin tum est brevitas, cum tantum verborum est | |
| quantum necesse est, aliquando id opus est; sed saepe | |
| obest vel maxime in narrando, non solum quod obscurita- | 5 |
| tem adfert, sed etiam quod eam virtutem, quae narrationis | |
| est maxima, ut iucunda et ad persuadendum accommodata | |
| sit, tollit. Videant illa | |
| nam is postquam excessit ex ephebis . . . . | |
| quam longa est narratio! Mores adulescentis ipsius et | 327.1 |
| servilis percontatio, mors Chrysidis, vultus et forma et | |
| lamentatio sororis, reliqua pervarie iucundeque narrantur. | |
| Quod si hanc brevitatem quaesisset: | |
| effertur, imus, ad sepulcrum venimus, | 5 |
| in ignem imposita est, | |
| [fere] decem versiculis totum conficere potuisset; quam- | |
| quam hoc ipsum "effertur, imus," concisum est ita, ut non | |
| brevitati servitum sit, sed magis venustati. Quod si nihil | 328.1 |
| fuisset, nisi "in ignem imposita est," tamen res tota cognosci | |
| facile potuisset. Sed et festivitatem habet narratio distincta | |
| personis et interpuncta sermonibus, et est et probabilius, | |
| quod gestum esse dicas, cum quem ad modum actum sit | 5 |
| exponas, et multo apertius ad intellegendum est, si †con- | |
| stituitur aliquando ac non ista brevitate percurritur. Aper- | 329.1 |
| tam enim narrationem tam esse oportet quam cetera; sed | |
| hoc magis in hac elaborandum est, quod et difficilius est | |
| non esse obscurum in re narranda quam aut in principio | |
| aut in argumentando aut in perorando; et maiore etiam | 5 |
| periculo haec pars orationis obscura est quam ceterae, vel | |
| quia, si quo alio in loco est dictum quid obscurius, tantum | |
| id perit, quod ita dictum est, narratio obscura totam occae- | |
| cat orationem; vel quod alia possis, semel si obscurius | |
| dixeris, dicere alio loco planius, narrationis unus est in | 10 |
| causa locus. Erit autem perspicua narratio, si verbis usi- | |
| tatis, si ordine temporum servato, si non interrupte narra- | |
| bitur. Sed quando utendum sit aut non sit narratione, | 330.1 |
| id est consili; neque enim si nota res est nec dubium quid | |
| gestum sit, narrare oportet, nec si adversarius narravit, nisi | |
| si refellemus; ac si quando erit narrandum, nec illa, quae | |
| suspicionem et crimen efficient contraque nos erunt, acriter | 5 |
| persequemur et, quicquid potuerit, detrahemus; ne illud, | |
| quod Crassus, si quando fiat, perfidia, non stultitia fieri | |
| putat, ut causae noceamus, accidat. Nam ad summam | |
| totius causae pertinet, caute an contra demonstrata res sit, | |
| quod omnis orationis reliquae fons est narratio. | 10 |