| Sequitur, ut causa ponatur, in quo videndum est, quid in | 2.331.1 |
| controversiam veniat; tum suggerenda sunt firmamenta | |
| causae coniuncte et infirmandis contrariis et tuis confir- | |
| mandis. Namque una in causis ratio quaedam est eius | |
| orationis, quae ad probandam argumentationem valet; ea | 5 |
| autem et confirmationem et reprehensionem quaerit; sed | |
| quia neque reprehendi, quae contra dicuntur, possunt, nisi | |
| tua confirmes, neque haec confirmari, nisi illa reprehendas, | |
| idcirco haec et natura et utilitate et tractatione coniuncta | |
| sunt. Omnia autem concludenda <sunt> plerumque rebus | 332.1 |
| augendis vel inflammando iudice vel mitigando; omniaque | |
| cum superioribus orationis locis tum maxime extremo ad | |
| mentis iudicum quam maxime permovendas et ad utilitatem | |
| nostram vocandas conferenda sunt. | 5 |