| Neque sane iam causa videtur esse cur secernamus ea | 2.333.1 |
| praecepta, quae de suasionibus tradenda sunt aut lauda- | |
| tionibus, sunt enim pleraque communia, sed tamen suadere | |
| aliquid aut dissuadere gravissimae mihi personae videtur | |
| esse; nam et sapientis est consilium explicare suum de | 5 |
| maximis rebus et honesti et diserti, ut mente providere, | |
| auctoritate probare, oratione persuadere possis. Atque | |
| haec in senatu minore apparatu agenda sunt; sapiens enim | |
| est consilium multisque aliis dicendi relinquendus locus, | |
| vitanda etiam ingeni ostentationis suspicio: contio capit | 334.1 |
| omnem vim orationis et gravitatem varietatemque desiderat. | |
| Ergo in suadendo nihil est optabilius quam dignitas; nam | |
| qui utilitatem petit, non quid maxime velit suasor, sed quid | |
| interdum magis sequatur, videt. Nemo est enim, prae- | 5 |
| sertim in tam clara civitate, quin putet expetendam maxime | |
| dignitatem, sed vincit utilitas plerumque, cum subest ille | |
| timor ea neglecta ne dignitatem quidem posse retineri. | |
| Controversia autem est inter hominum sententias aut in | 335.1 |
| illo, utrum sit utilius; aut etiam, cum id convenit, certatur, | |
| utrum honestati potius an utilitati consulendum sit; quae | |
| quia pugnare inter se saepe videntur, qui utilitatem defendet, | |
| enumerabit commoda pacis, opum, potentiae, vectigalium, | 5 |
| praesidi militum, ceterarum rerum, quarum fructum utili- | |
| tate metimur, itemque incommoda contrariorum; qui ad | |
| dignitatem impellit, maiorum exempla, quae erant vel cum | |
| periculo gloriosa, conliget, posteritatis immortalem memo- | |
| riam augebit, utilitatem ex laude nasci defendet semperque | 10 |
| eam cum dignitate esse coniunctam. Sed quid fieri possit | 336.1 |
| aut non possit quidque etiam sit necesse aut non sit, in | |
| utraque re maxime est quaerendum; inciditur enim omnis | |
| [iam] deliberatio, si intellegitur non posse fieri aut si neces- | |
| sitas adfertur; et qui id docuit non videntibus aliis, is pluri- | 5 |
| mum vidit. Ad consilium autem de re publica dandum | 337.1 |
| caput est nosse rem publicam; ad dicendum vero probabi- | |
| liter nosse mores civitatis, qui quia crebro mutantur, genus | |
| quoque orationis est saepe mutandum; et quamquam una | |
| fere vis est eloquentiae, tamen quia summa dignitas est | 5 |
| populi, gravissima causa rei publicae, maximi motus mul- | |
| titudinis, genus quoque dicendi grandius quoddam et in- | |
| lustrius esse adhibendum videtur; maximaque pars orationis | |
| admovenda est ad animorum motus non numquam aut | |
| cohortatione aut commemoratione aliqua aut in spem aut | 10 |
| in metum aut ad cupiditatem aut ad gloriam concitandos, | |
| saepe etiam a temeritate, iracundia, spe, iniuria, invidia, | |
| crudelitate revocandos. Fit autem ut, quia maxima quasi | 338.1 |
| oratoris scaena videatur contionis esse, natura ipsa ad or- | |
| natius dicendi genus excitemur; habet enim multitudo vim | |
| quandam talem, ut, quem ad modum tibicen sine tibiis | |
| canere, sic orator sine multitudine audiente eloquens esse | 5 |
| non possit. Et cum sint populares multi variique lapsus, | 339.1 |
| vitanda est acclamatio adversa populi, quae aut orationis | |
| peccato aliquo excitatur, si aspere, si arroganter, si turpiter, | |
| si sordide, si quo animi vitio dictum esse aliquid videtur, | |
| aut hominum offensione vel invidia, quae aut iusta est aut | 5 |
| ex criminatione atque fama, aut res si displicet, aut si est | |
| in aliquo motu suae cupiditatis aut metus multitudo. His | |
| quattuor causis totidem medicinae opponuntur: tum obiur- | |
| gatio, si est auctoritas; tum admonitio quasi lenior obiur- | |
| gatio; tum promissio, si audierint, probaturos; tum depre- | 10 |
| catio, quod est infirmum, sed non numquam utile. Nullo | 340.1 |
| autem loco plus facetiae prosunt et celeritas et breve aliquod | |
| dictum nec sine dignitate et cum lepore; nihil enim tam | |
| facile quam multitudo a tristitia et saepe ab acerbitate | |
| commode et breviter et acute et hilare dicto deducitur. | 5 |