| Exposui fere, ut potui, vobis in utroque genere causarum | 2.340.6 |
| quae sequi solerem, quae fugere, quae spectare quaque | |
| omnino in causis ratione versari. Nec illud tertium lauda- | 341.1 |
| tionum genus est difficile, quod ego initio quasi a praeceptis | |
| nostris secreveram; sed et quia multa sunt orationum genera | |
| et graviora et maioris copiae, de quibus nemo fere praeci- | |
| peret, et quod nos laudationibus non ita multum uti solere- | 5 |
| mus, totum hunc segregabam locum; ipsi enim Graeci magis | |
| legendi et delectationis aut hominis alicuius ornandi quam | |
| utilitatis huius forensis causa laudationes scriptitaverunt; | |
| quorum sunt libri, quibus Themistocles, Aristides, Agesilaus, | |
| Epaminondas, Philippus, Alexander aliique laudantur; no- | 10 |
| strae laudationes, quibus in foro utimur, aut testimoni brevi- | |
| tatem habent nudam atque inornatam aut scribuntur ad | |
| funebrem contionem, quae ad orationis laudem minime | |
| accommodata est. Sed tamen, quoniam est utendum ali- | |
| quando, non numquam etiam scribendum, vel ut Q. Tuberoni | 15 |
| Africanum avunculum laudanti scripsit C. Laelius, vel ut | |
| nosmet ipsi ornandi causa Graecorum more, si quos veli- | |
| mus, laudare possimus, sit a nobis quoque tractatus hic | |
| locus. Perspicuum est igitur alia esse in homine optanda, | 342.1 |
| alia laudanda: genus, forma, vires, opes, divitiae cetera[que], | |
| quae fortuna dat aut extrinsecus aut corpori, non habent in | |
| se veram laudem, quae deberi virtuti uni putatur; sed | |
| tamen, quod ipsa virtus in earum rerum usu et moderatione | 5 |
| maxime cernitur, tractanda in laudationibus etiam haec sunt | |
| naturae et fortunae bona; in quibus est summa laus non | |
| extulisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia, | |
| non se praetulisse aliis propter abundantiam fortunae, ut | |
| opes et copiae non superbiae videantur ac libidini, sed | 10 |
| bonitati ac moderationi facultatem et materiam dedisse. | |
| Virtus autem, quae est per se ipsa laudabilis et sine qua | 343.1 |
| nihil laudari potest, tamen habet pluris partis, quarum alia | |
| est <alia> ad laudationem aptior; sunt enim aliae virtutes, | |
| quae videntur in moribus hominum et quadam comitate ac | |
| beneficentia positae; aliae, quae in ingeni aliqua facultate | 5 |
| aut animi magnitudine ac robore; nam clementia, iustitia, | |
| benignitas, fides, fortitudo in periculis communibus iucunda | |
| est auditu in laudationibus; omnes enim hae virtutes non | 344.1 |
| tam ipsis, qui eas habent, quam generi hominum fructuosae | |
| putantur. Sapientia et magnitudo animi, qua omnes res | |
| humanae tenues ac pro nihilo putantur, et in excogitando | |
| vis quaedam ingeni et ipsa eloquentia admirationis habet | 5 |
| non minus, iucunditatis minus: ipsos enim magis videntur, | |
| quos laudamus, quam illos, apud quos laudamus, ornare ac | |
| tueri. Sed tamen in laudando iungenda sunt etiam haec | |
| genera virtutum; ferunt enim aures hominum cum illa, | |
| quae iucunda et grata, tum etiam illa, quae mirabilia sunt | 10 |
| in virtute, laudari. Et quoniam singularum virtutum sunt | 345.1 |
| certa quaedam officia ac munera et sua cuique virtuti laus | |
| propria debetur, erit explicandum in laude iustitiae, quid | |
| cum fide, quid cum aequabilitate, quid cum eius modi | |
| aliquo officio is, qui laudabitur, fecerit; itemque in ceteris | 5 |
| res gestae ad cuiusque virtutis genus et vim et nomen ac- | |
| commodabuntur. Gratissima autem laus eorum factorum | 346.1 |
| habetur, quae suscepta videntur a viris fortibus sine emolu- | |
| mento ac praemio; quae vero etiam cum labore ac periculo | |
| ipsorum, haec habent uberrimam copiam ad laudandum, | |
| quod et dici ornatissime possunt et audiri facillime; ea | 5 |
| enim denique virtus esse videtur praestantis viri, quae est | |
| fructuosa aliis, ipsi aut laboriosa aut periculosa aut certe | |
| gratuita. Magna etiam illa laus et admirabilis videri solet | |
| tulisse casus sapienter adversos, non fractum esse fortuna, | |
| retinuisse in rebus asperis dignitatem; neque tamen illa | 347.1 |
| non ornant, habiti honores, decreta virtutis praemia, res | |
| gestae iudiciis hominum comprobatae; in quibus etiam | |
| felicitatem ipsam deorum immortalium iudicio tribui lauda- | |
| tionis est. Sumendae autem res erunt aut magnitudine | 5 |
| praestabiles aut novitate primae aut genere ipso singulares; | |
| neque enim parvae neque usitatae neque vulgares admira- | |
| tione aut omnino laude dignae videri solent. Est etiam | 348.1 |
| cum ceteris praestantibus viris comparatio in laudatione | |
| praeclara. De quo genere libitum mihi est paulo plura | |
| quam ostenderam dicere, non tam propter usum forensem, | |
| qui est a me omni hoc sermone tractatus, quam ut hoc | 5 |
| videretis, si laudationes essent in oratoris officio, quod | |
| nemo negat, oratori virtutum omnium cognitionem, sine | |
| qua laudatio effici non possit, esse necessariam. Iam vitu- | 349.1 |
| perandi praecepta contrariis ex vitiis sumenda esse perspi- | |
| cuum est; simul est illud ante oculos, nec bonum virum | |
| proprie et copiose laudari sine virtutum nec improbum | |
| notari ac vituperari sine vitiorum cognitione satis insi- | 5 |
| gnite atque aspere posse. Atque his locis et laudandi et | |
| vituperandi saepe nobis est utendum in omni genere | |
| causarum. |