| Habetis de inveniendis rebus disponendisque quid sen- | 2.350.1 |
| tiam; adiungam etiam de memoria, ut labore Crassum | |
| levem neque ei quicquam aliud, de quo disserat, relinquam | |
| nisi ea, quibus haec exornentur.' 'Perge vero,' inquit | |
| Crassus 'libenter enim te cognitum iam artificem aliquando- | 5 |
| que evolutum illis integumentis dissimulationis tuae nuda- | |
| tumque perspicio; et quod mihi nihil aut [quod] non multum | |
| relinquis, percommode facis estque mihi gratum.' 'Iam | 351.1 |
| istuc, quantum tibi ego reliquerim,' inquit Antonius 'erit | |
| in tua potestate; si enim vere agere volueris, omnia tibi | |
| relinquo; sin dissimulare, tu quem ad modum his satis | |
| facias, videris. Sed, ut ad rem redeam, non sum tanto | 5 |
| ego' inquit 'ingenio, quanto Themistocles fuit, ut oblivionis | |
| artem quam memoriae malim; gratiamque habeo Simonidi | |
| illi Cio, quem primum ferunt artem memoriae protulisse. | |
| Dicunt enim, cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides | 352.1 |
| apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinisset- | |
| que id carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa | |
| ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollu- | |
| cem fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse se di- | 5 |
| midium eius ei, quod pactus esset, pro illo carmine daturum; | |
| reliquum a suis Tyndaridis, quos aeque laudasset, peteret, | |
| si ei videretur. Paulo post esse ferunt nuntiatum Simonidi, | 353.1 |
| ut prodiret; iuvenis stare ad ianuam duo quosdam, qui eum | |
| magno opere evocarent; surrexisse illum, prodisse, vidisse | |
| neminem: hoc interim spatio conclave illud, ubi epularetur | |
| Scopas, concidisse; ea ruina ipsum cum cognatis oppressum | 5 |
| suis interisse: quos cum humare vellent sui neque possent | |
| obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo, | |
| quod meminisset quo eorum loco quisque cubuisset, de- | |
| monstrator unius cuiusque sepeliendi fuisse; hac tum re | |
| admonitus invenisse fertur ordinem esse maxime, qui | 10 |
| memoriae lumen adferret. Itaque eis, qui hanc partem | 354.1 |
| ingeni exercerent, locos esse capiendos et ea, quae memoria | |
| tenere vellent effingenda animo atque in eis locis conlo- | |
| canda; sic fore, ut ordinem rerum locorum ordo conser- | |
| varet, res autem ipsas rerum effigies notaret atque ut locis | 5 |
| pro cera, simulacris pro litteris uteremur. Qui sit autem | 355.1 |
| oratori memoriae fructus, quanta utilitas, quanta vis, quid | |
| me attinet dicere? tenere, quae didiceris in accipienda | |
| causa, quae ipse cogitaris? omnis fixas esse in animo | |
| sententias? omnem descriptum verborum apparatum? ita | 5 |
| audire vel eum, unde discas, vel eum, cui respondendum sit, | |
| ut illi non infundere in auris tuas orationem, sed in animo | |
| videantur inscribere? Itaque soli qui memoria vigent, | |
| sciunt quid et quatenus et quo modo dicturi sint, quid | |
| responderint, quid supersit: eidemque multa ex aliis causis | 10 |
| aliquando a se acta, multa ab aliis audita meminerunt. Qua | 356.1 |
| re confiteor equidem huius boni naturam esse principem, | |
| sicut earum rerum, de quibus ante locutus sum, omnium; | |
| sed haec ars tota dicendi, sive artis imago quaedam et | |
| similitudo est, habet hanc vim, non ut totum aliquid, cuius | 5 |
| in ingeniis nostris pars nulla sit, pariat et procreet, verum | |
| ut ea, quae sunt orta iam in nobis et procreata, educet | |
| atque confirmet; verum tamen neque tam acri memoria | 357.1 |
| fere quisquam est, ut, non dispositis notatisque rebus, or- | |
| dinem verborum omnium aut sententiarum complectatur, | |
| neque vero tam hebeti, ut nihil hac consuetudine et exercita- | |
| tione adiuvetur. Vidit enim hoc prudenter sive Simonides | 5 |
| sive alius quis invenit, ea maxime animis effingi nostris, | |
| quae essent a sensu tradita atque impressa; acerrimum | |
| autem ex omnibus nostris sensibus esse sensum videndi; | |
| qua re facillime animo teneri posse ea, quae perciperentur | |
| auribus aut cogitatione, si etiam commendatione oculorum | 10 |
| animis traderentur; ut res caecas et ab aspectus iudicio | |
| remotas conformatio quaedam et imago et figura ita notaret, | |
| ut ea, quae cogitando complecti vix possemus, intuendo | |
| quasi teneremus. His autem formis atque corporibus, sicut | 358.1 |
| omnibus, quae sub aspectum veniunt, [admonetur memoria | |
| nostra atque excitatur;] sede opus est, etenim corpus in- | |
| tellegi sine loco non potest. Qua re ne in re nota et per- | |
| vulgata multus et insolens sim, locis est utendum multis, | 5 |
| inlustribus, explicatis, modicis intervallis; imaginibus autem | |
| agentibus, acribus, insignitis, quae occurrere celeriterque | |
| percutere animum possint; quam facultatem et exercitatio | |
| dabit, ex qua consuetudo gignitur, et similium verborum | |
| conversa et immutata casibus aut traducta ex parte ad genus | 10 |
| notatio et unius verbi imagine totius sententiae informatio | |
| pictoris cuiusdam summi ratione et modo formarum varietate | |
| locos distinguentis. Sed verborum memoria, quae minus est | 359.1 |
| nobis necessaria, maiore imaginum varietate distinguitur; | |
| multa enim sunt verba, quae quasi articuli conectunt membra | |
| orationis, quae formari similitudine nulla possunt; eorum | |
| fingendae sunt nobis imagines, quibus semper utamur; rerum | 5 |
| memoria propria est oratoris; eam singulis personis bene | |
| positis notare possumus, ut sententias imaginibus, ordinem | |
| locis comprehendamus. Neque verum est, quod ab inertibus | 360.1 |
| dicitur, opprimi memoriam imaginum pondere et obscurari | |
| etiam id, quod per se natura tenere potuisset: vidi enim ego | |
| summos homines et divina prope memoria, Athenis Char- | |
| madam, in Asia, quem vivere hodie aiunt, Scepsium Metro- | 5 |
| dorum, quorum uterque tamquam litteris in cera, sic se | |
| aiebat imaginibus in eis locis, quos haberet, quae meminisse | |
| vellet, perscribere. Qua re hac exercitatione non eruenda | |
| memoria est, si est nulla naturalis; sed certe, si latet, evo- | |
| canda est. | 10 |