| Habetis sermonem bene longum hominis, utinam non | 2.361.1 |
| impudentis! Illud quidem certe, non nimis verecundi; qui | |
| quidem, cum te, Catule, tum etiam L. Crasso audiente, de | |
| dicendi ratione tam multa dixerim; nam istorum aetas | |
| minus me fortasse movere debuit. Sed mihi ignoscetis | 5 |
| profecto, si modo, quae causa me nunc ad hanc insolitam | |
| mihi loquacitatem impulerit, acceperitis.' 'Nos vero,' | 362.1 |
| inquit Catulus 'etenim pro me hoc et pro meo fratre re- | |
| spondeo, non modo tibi ignoscimus, sed te diligimus | |
| magnamque tibi habemus gratiam; et cum humanitatem et | |
| facilitatem agnoscimus tuam, tum admiramur istam scientiam | 5 |
| et copiam. Equidem etiam hoc me adsecutum puto, quod | |
| magno sum levatus errore et illa admiratione liberatus, quod | |
| multis cum aliis semper admirari solebam, unde esset illa | |
| tanta tua in causis divinitas; nec enim te ista attigisse arbi- | |
| trabar, quae diligentissime cognosse et undique conlegisse | 10 |
| usuque doctum partim correxisse video, partim comprobasse; | |
| neque eo minus eloquentiam tuam et multo magis virtutem | 363.1 |
| et diligentiam admiror et simul gaudeo iudicium animi mei | |
| comprobari, quod semper statui neminem sapientiae laudem | |
| et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrina con- | |
| sequi posse. Sed tamen quidnam est [id] quod dixisti fore, | 5 |
| ut tibi ignosceremus, si cognossemus, quae te causa in ser- | |
| monem impulisset? Quae est enim alia causa, nisi quod | |
| nobis et horum adulescentium studio, qui te attentissime | |
| audierunt, morem gerere voluisti?' Tum ille 'adimere' | 364.1 |
| inquit 'omnem recusationem Crasso volui, quem ego paulo | |
| ante sciebam vel pudentius vel invitius, nolo enim dicere de | |
| tam suavi homine fastidiosius, ad hoc genus sermonis | |
| accedere. Quid enim poterit dicere? Consularem se [esse] | 5 |
| hominem et censorium? Eadem nostra causa est. An | |
| aetatem adferet? Quadriennio minor est. An se haec | |
| nescire? Quae ego sero, quae cursim arripui, quae subsi- | |
| civis operis, ut aiunt, iste a puero, summo studio, summis | |
| doctoribus. Nihil dicam de ingenio, cui par nemo fuit: | 10 |
| etenim me dicentem qui audiret, nemo umquam tam sui | |
| despiciens fuit quin speraret aut melius aut eodem modo se | |
| posse dicere; Crasso dicente nemo tam arrogans, qui | |
| similiter se umquam dicturum esse confideret. Quam ob | |
| rem ne frustra hi tales viri venerint, te aliquando, Crasse, | 15 |
| audiamus.' |