| Tum ille 'ut ita ista esse concedam,' inquit 'Antoni, quae | 2.365.1 |
| sunt valde secus, quid mihi [tu] tandem hodie aut cuiquam | |
| homini quod dici possit reliquisti? Dicam enim vere, | |
| amicissimi homines, quod sentio: saepe ego doctos homines, | |
| quid dico saepe? immo non numquam; saepe enim qui | 5 |
| potui, qui puer in forum venerim neque inde umquam | |
| diutius quam quaestor afuerim? Sed tamen audivi, ut heri | |
| dicebam, et Athenis cum essem, doctissimos viros et in | |
| Asia istum ipsum Scepsium Metrodorum, cum de his ipsis | |
| rebus disputaret; neque vero mihi quisquam copiosius | 10 |
| umquam visus est neque subtilius in hoc genere dicendi | |
| quam iste hodie esse versatus: quod si esset aliter et | |
| aliquid intellegerem ab Antonio praetermissum, non essem | |
| tam inurbanus et paene inhumanus, ut in eo gravarer, quod | |
| vos cupere sentirem.' Tum Sulpicius 'an ergo' inquit | 366.1 |
| 'oblitus es, Crasse, Antonium ita partitum esse tecum, ut | |
| ipse instrumentum oratoris exponeret, tibi eius distinctionem | |
| atque ornatum relinqueret?' Hic ille 'primum quis Antonio | |
| permisit,' inquit 'ut et partis faceret et utram vellet prior | 5 |
| ipse sumeret? Deinde, ego si recte intellexi, cum valde | |
| libenter audirem, mihi coniuncte est visus de utraque re | |
| dicere.' 'Ille vero' inquit Cotta 'ornamenta orationis non | |
| attigit neque eam laudem, ex qua eloquentia nomen suum | |
| invenit.' 'Verba igitur' inquit Crassus 'mihi reliquit | 10 |
| Antonius, rem ipse sumpsit.' Tum Caesar 'si, quod diffi- | 367.1 |
| cilius est, id tibi reliquit, est nobis' inquit 'causa, cur te | |
| audire cupiamus; sin, quod facilius, tibi causa non est, cur | |
| recuses.' Et Catulus 'quid, quod dixisti,' inquit 'Crasse, si | |
| [hic] hodie apud te maneremus, te morem nobis esse gestu- | 5 |
| rum, nihilne ad fidem tuam putas pertinere?' Tum Cotta | |
| ridens 'possem tibi,' inquit 'Crasse, concedere: sed vide ne | |
| quid Catulus attulerit religionis: opus hoc censorium est, id | |
| autem committere vides quam homini censorio conveniat.' | |
| 'Agite vero' [ille] inquit 'ut vultis. Sed nunc quidem, | 10 |
| quoniam est id temporis, surgendum censeo et requiescen- | |
| dum; post meridiem, si ita vobis est commodum, loquemur | |
| aliquid, nisi forte in crastinum differre mavultis.' Omnes se | |
| vel statim vel si ipse post meridiem mallet, quam primum | |
| tamen audire velle dixerunt. | 15 |