| LIBER TERTIVS | |
| Instituenti mihi, Quinte frater, eum sermonem referre | 3.1.1 |
| et mandare huic tertio libro, quem post Antoni disputa- | |
| tionem Crassus habuisset, acerba sane recordatio veterem | |
| animi curam molestiamque renovavit. Nam illud immor- | |
| talitate dignum ingenium, illa humanitas, illa virtus L. Crassi | 5 |
| morte exstincta subita est vix diebus decem post eum diem, | |
| qui hoc et superiore libro continetur. Ut enim Romam | 2.1 |
| rediit extremo ludorum scaenicorum die, vehementer com- | |
| motus oratione ea, quae ferebatur habita esse in contione | |
| a Philippo, quem dixisse constabat videndum sibi esse aliud | |
| consilium; illo senatu se rem publicam gerere non posse, | 5 |
| mane Idibus Septembribus et ille et senatus frequens vocatu | |
| Drusi in curiam venit; ibi cum Drusus multa de Philippo | |
| questus esset, rettulit ad senatum de illo ipso, quod in eum | |
| ordinem consul tam graviter in contione esset invectus. | |
| Hic, ut saepe inter homines sapientissimos constare vidi, | 3.1 |
| quamquam hoc Crasso, cum aliquid accuratius dixisset, | |
| semper fere contigisset, ut numquam dixisse melius puta- | |
| retur, tamen omnium consensu sic esse tum iudicatum | |
| ceteros a Crasso semper omnis, illo autem die etiam ipsum | 5 |
| a se superatum. Deploravit enim casum atque orbitatem | |
| senatus, cuius ordinis a consule, qui quasi parens bonus | |
| aut tutor fidelis esse deberet, tamquam ab aliquo nefario | |
| praedone diriperetur patrimonium dignitatis; neque vero | |
| esse mirandum, si, cum suis consiliis rem publicam pro- | 10 |
| fligasset, consilium senatus a re publica repudiaret. Hic | 4.1 |
| cum homini et vehementi et diserto et in primis forti ad | |
| resistendum Philippo quasi quasdam verborum faces admo- | |
| visset, non tulit ille et graviter exarsit pigneribusque ablatis | |
| Crassum instituit coercere. Quo quidem ipso in loco | 5 |
| multa a Crasso divinitus dicta <esse> ferebantur, cum sibi | |
| illum consulem esse negaret, cui senator ipse non esset. | |
| 'An tu, cum omnem auctoritatem universi ordinis pro pi- | |
| gnere putaris eamque in conspectu populi Romani con- | |
| cideris, me his existimas pigneribus terreri? Non tibi illa | 10 |
| sunt caedenda, si L. Crassum vis coercere: haec tibi est | |
| incidenda lingua, qua vel evulsa spiritu ipso libidinem | |
| tuam libertas mea refutabit.' Permulta tum vehementis- | 5.1 |
| sima contentione animi, ingeni, virium ab eo dicta esse | |
| constabat sententiamque eam, quam senatus frequens se- | |
| cutus est ornatissimis et gravissimis verbis, ut populo Ro- | |
| mano satis fieret, numquam senatus neque consilium rei | 5 |
| publicae neque fidem defuisse ab eo dictam et eundem, | |
| id quod in auctoritatibus perscriptis exstat, scribendo ad- | |
| fuisse. Illa tamquam cycnea fuit divini hominis vox et | 6.1 |
| oratio, quam quasi exspectantes post eius interitum venie- | |
| bamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo ille | |
| postremum institisset, contueremur: namque tum latus ei | |
| dicenti condoluisse sudoremque multum consecutum esse | 5 |
| audiebamus; ex quo cum cohorruisset, cum febri domum | |
| rediit dieque septimo lateris dolore consumptus est. O | 7.1 |
| fallacem hominum spem fragilemque fortunam et inanis | |
| nostras contentiones, quae medio in spatio saepe frangun- | |
| tur et corruunt aut ante in ipso cursu obruuntur, quam | |
| portum conspicere potuerunt! Nam quam diu Crassi fuit | 5 |
| ambitionis labore vita districta, tam diu privatis magis officiis | |
| et ingeni laude floruit quam fructu amplitudinis aut rei | |
| publicae dignitate; qui autem annus ei primus ab honorum | |
| perfunctione aditum omnium concessu ad summam aucto- | |
| ritatem dabat, is eius omnem spem atque omnia vitae con- | 10 |
| silia morte pervertit. Fuit hoc luctuosum suis, acerbum | 8.1 |
| patriae, grave bonis omnibus; sed ei tamen rem publicam | |
| casus secuti sunt, ut mihi non erepta L. Crasso a dis im- | |
| mortalibus vita, sed donata mors esse videatur. Non vidit | |
| flagrantem bello Italiam, non ardentem invidia senatum, | 5 |
| non sceleris nefarii principes civitatis reos, non luctum | |
| filiae, non exsilium generi, non acerbissimam C. Mari fugam, | |
| non illam post reditum eius caedem omnium crudelissimam, | |
| non denique in omni genere deformatam eam civitatem, in | |
| qua ipse florentissima multum omnibus [gloria] praestitisset. | 10 |