| Et quoniam attigi cogitatione vim varietatemque fortunae, | 3.9.1 |
| non vagabitur oratio mea longius atque eis fere ipsis de- | |
| finietur viris, qui hoc sermone, quem referre suscepimus, | |
| continentur. Quis enim non iure beatam L. Crassi mor- | |
| tem illam, quae est a multis saepe defleta, dixerit, cum | 5 |
| horum ipsorum sit, qui tum cum illo postremum fere con- | |
| locuti sunt, eventum recordatus? Tenemus enim memoria | |
| Q. Catulum, virum omni laude praestantem, cum sibi non | |
| incolumem fortunam, sed exsilium et fugam deprecaretur, | |
| esse coactum, ut vita se ipse privaret. Iam M. Antoni in | 10.1 |
| eis ipsis rostris, in quibus ille rem publicam constantissime | |
| consul defenderat quaeque censor imperatoriis manubiis | |
| ornarat, positum caput illud fuit, a quo erant multorum | |
| [civium] capita servata; neque vero longe ab eo C. Iuli | 5 |
| caput hospitis Etrusci scelere proditum cum L. Iuli fratris | |
| capite iacuit, ut ille, qui haec non vidit, et vixisse cum re | |
| publica pariter et cum illa simul exstinctus esse videatur. | |
| Neque enim propinquum suum, maximi animi virum, | |
| P. Crassum, suapte interfectum manu neque conlegae sui, | 10 |
| pontificis maximi, sanguine simulacrum Vestae respersum | |
| esse vidit; cui maerori, qua mente ille in patriam fuit, etiam | |
| C. Carbonis, inimicissimi hominis, eodem illo die mors | |
| fuisset nefaria; non vidit eorum ipsorum, qui tum adule- | 11.1 |
| scentes Crasso se dicarant, horribilis miserosque casus; ex | |
| quibus [C.] Cotta, quem ille florentem reliquerat, paucis | |
| diebus post mortem Crassi depulsus per invidiam tribunatu | |
| non multis ab eo tempore mensibus eiectus est e civitate; | 5 |
| Sulpicius autem, qui in eadem invidiae flamma fuisset, qui- | |
| buscum privatus coniunctissime vixerat, hos in tribunatu | |
| spoliare instituit omni dignitate; cui quidem ad summam | |
| gloriam eloquentiae efflorescenti ferro erepta vita est et | |
| poena temeritatis non sine magno rei publicae malo con- | 10 |
| stituta. Ego vero te, Crasse, cum vitae flore tum mortis | 12.1 |
| opportunitate divino consilio et ornatum et exstinctum | |
| esse arbitror; nam tibi aut pro virtute animi constantiaque | |
| tua civilis ferri subeunda fuit crudelitas aut, si qua te for- | |
| tuna ab atrocitate mortis vindicasset, eadem esse te funerum | 5 |
| patriae spectatorem coegisset; neque solum tibi impro- | |
| borum dominatus, sed etiam propter admixtam civium | |
| caedem bonorum victoria maerori fuisset. Mihi quidem, | 13.1 |
| Quinte frater, et eorum casus, de quibus ante dixi, et ea, | |
| quae nosmet ipsi ob amorem in rem publicam incredibilem | |
| et singularem pertulimus ac sensimus, cogitanti sententia | |
| saepe tua vera ac sapiens videri solet, qui propter tot tantos | 5 |
| tam praecipitisque casus clarissimorum hominum atque op- | |
| timorum virorum me semper ab omni contentione ac dimi- | |
| catione [animi] revocasti. Sed quoniam haec iam neque in | 14.1 |
| integro nobis esse possunt et summi labores nostri magna | |
| compensati gloria mitigantur, pergamus ad ea solacia, quae | |
| non modo sedatis molestiis iucunda, sed etiam haerentibus | |
| salutaria nobis esse possint, sermonemque L. Crassi reli- | 5 |
| quum ac paene postremum memoriae prodamus, atque ei, | |
| si nequaquam parem illius ingenio, at pro nostro tamen | |
| studio meritam gratiam debitamque referamus. Neque | 15.1 |
| enim quisquam nostrum, cum libros Platonis mirabiliter | |
| scriptos legit, in quibus omnibus fere Socrates exprimitur, | |
| non, quamquam illa scripta sunt divinitus, tamen maius | |
| quiddam de illo, de quo scripta sunt, suspicatur; quod | 5 |
| item nos postulamus non a te quidem, qui nobis omnia | |
| summa tribuis, sed a ceteris, qui haec in manus sument, | |
| maius ut quiddam de L. Crasso, quam quantum a nobis | |
| exprimetur, suspicentur. Nos enim, qui ipsi sermoni non | 16.1 |
| interfuissemus et quibus C. Cotta tantum modo locos ac | |
| sententias huius disputationis tradidisset, quo in genere ora- | |
| tionis utrumque oratorem cognoveramus, id ipsum sumus | |
| in eorum sermone adumbrare conati: quod si quis erit, qui | 5 |
| ductus opinione vulgi aut Antonium ieiuniorem aut Cras- | |
| sum pleniorem fuisse putet, quam quo modo a nobis uter- | |
| que inductus est, is erit ex eis, qui aut illos non audierit | |
| aut iudicare non possit; nam fuit uterque, ut exposui | |
| antea, cum studio atque ingenio et doctrina praestans om- | 10 |
| nibus, tum in suo genere perfectus, ut neque in Antonio | |
| deesset hic ornatus orationis neque in Crasso redundaret. |