| Ut igitur ante meridiem discesserunt paulumque re- | 3.17.1 |
| quierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dice- | |
| bat, omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima | |
| atque attentissima cogitatione posuisse seseque, qui vultum | |
| eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogi- | 5 |
| tando probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset, | |
| tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exedram venisse, | |
| in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum de- | |
| fixum in cogitatione esse sensisset, statim recessisse atque in | |
| eo silentio duas horas fere esse consumptas. Deinde cum | 10 |
| omnes inclinato iam in posmeridianum tempus die venis- | |
| sent ad Crassum, 'quid est, Crasse,' inquit Iulius 'imusne | |
| sessum? Etsi admonitum venimus te, non flagitatum.' | |
| Tum Crassus 'an me tam impudentem esse existimatis, ut | 18.1 |
| vobis hoc praesertim munus putem <me> diutius posse de- | |
| bere?' 'Quinam igitur' inquit 'ille locus? An in media | |
| silva placet? Est enim is maxime et opacus et frigidus.' | |
| 'Sane,' inquit Crassus 'etenim est in eo loco sedes huic | 5 |
| nostro non importuna sermoni.' Cum placuisset idem | |
| ceteris, in silvam venitur et ibi magna cum audiendi ex- | |
| spectatione considitur. |