| Tum Crassus 'cum auctoritas atque amicitia vestra tum | 3.19.1 |
| Antoni facilitas eripuit' inquit 'mihi in optima mea causa | |
| libertatem recusandi: quamquam in partienda disputatione | |
| nostra, cum sibi de eis, quae dici ab oratore oporteret, | |
| sumeret, mihi autem relinqueret, ut explicarem, quem ad | 5 |
| modum illa ornari oporteret, ea divisit, quae seiuncta esse | |
| non possunt. Nam cum omnis ex re atque verbis constet | |
| oratio, neque verba sedem habere possunt, si rem sub- | |
| traxeris, neque res lumen, si verba semoveris. Ac mihi | 20.1 |
| quidem veteres illi maius quiddam animo complexi plus | |
| multo etiam vidisse videntur, quam quantum nostrorum | |
| ingeniorum acies intueri potest, qui omnia haec, quae supra | |
| et subter, unum esse et una vi atque [una] consensione | 5 |
| naturae constricta esse dixerunt; nullum est enim genus | |
| rerum, quod aut avulsum a ceteris per se ipsum constare | |
| aut quo cetera si careant, vim suam atque aeternitatem | |
| conservare possint. Sed si haec maior esse ratio videtur, | 21.1 |
| quam ut hominum possit sensu aut cogitatione compre- | |
| hendi, est etiam illa Platonis vera et tibi, Catule, certe non | |
| inaudita vox, omnem doctrinam harum ingenuarum et | |
| humanarum artium uno quodam societatis vinculo con- | 5 |
| tineri; ubi enim perspecta vis est rationis eius, qua causae | |
| rerum atque exitus cognoscuntur, mirus quidam omnium | |
| quasi consensus doctrinarum concentusque reperitur. Sed | 22.1 |
| si hoc quoque videtur esse altius, quam ut id nos humi | |
| strati suspicere possimus, illud certe tamen, quod amplexi | |
| sumus, quod profitemur, quod suscepimus, nosse et tenere | |
| debemus. Una est enim, quod et ego hesterno die dixi et | 5 |
| aliquot locis antemeridiano sermone significavit Antonius, | |
| eloquentia, quascumque in oras disputationis regionesve | |
| delata est; nam sive de caeli natura loquitur sive de terrae, | 23.1 |
| sive de divina vi sive de humana, sive ex inferiore loco sive | |
| ex aequo sive ex superiore, sive ut impellat homines sive ut | |
| doceat sive ut deterreat sive ut concitet sive ut reflectat | |
| sive ut incendat sive ut leniat, sive ad paucos sive ad multos | 5 |
| sive inter alienos sive cum suis sive secum, rivis est diducta | |
| oratio, non fontibus, et, quocumque ingreditur, eodem est | |
| instructu ornatuque comitata. Sed quoniam oppressi iam | 24.1 |
| sumus opinionibus non modo vulgi, verum etiam hominum | |
| leviter eruditorum, qui, quae complecti tota nequeunt, haec | |
| facilius divulsa et quasi discerpta contrectant, et qui tam- | |
| quam ab animo corpus, sic a sententiis verba seiungunt, | 5 |
| quorum sine interitu fieri neutrum potest, non suscipiam | |
| oratione mea plus quam mihi imponitur; tantum signi- | |
| ficabo brevi neque verborum ornatum inveniri posse non | |
| partis expressisque sententiis, neque esse ullam sententiam | |
| inlustrem sine luce verborum. Sed prius quam illa conor | 25.1 |
| attingere, quibus orationem ornari atque inluminari putem, | |
| proponam breviter quid sentiam de universo genere dicendi. |