| Natura nulla est, ut mihi videtur, quae non habeat in suo | 3.25.4 |
| genere res compluris dissimilis inter se, quae tamen con- | 5 |
| simili laude dignentur; nam et auribus multa percipimus, | |
| quae etsi nos vocibus delectant, tamen ita sunt varia | |
| saepe, ut id, quod proximum audias, iucundissimum esse | |
| videatur; et oculis conliguntur paene innumerabiles volu- | |
| ptates, quae nos ita capiunt, ut unum sensum <in> dissimili | 10 |
| genere delectent; et reliquos sensus voluptates oblectant | |
| dispares, ut sit difficile iudicium excellentis maxime suavi- | |
| tatis. Atque hoc idem, quod est in naturis rerum, trans- | 26.1 |
| ferri potest etiam ad artis; una fingendi est ars, in qua | |
| praestantes fuerunt Myro, Polyclitus, Lysippus, qui omnes | |
| inter se dissimiles fuerunt, sed ita tamen, ut neminem sui | |
| velis esse dissimilem; una est ars ratioque picturae, dis- | 5 |
| simillimique tamen inter se Zeuxis, Aglaophon, Apelles, | |
| neque eorum quisquam est, cui quicquam in arte sua de- | |
| esse videatur. Et si hoc in his quasi mutis artibus est | |
| mirandum et tamen verum, quanto admirabilius in oratione | |
| atque in lingua? Quae cum in eisdem sententiis verbisque | 10 |
| versetur, summas habet dissimilitudines; non sic, ut alii | |
| vituperandi sint, sed ut ei, quos constet esse laudandos, in | |
| dispari tamen genere laudentur. Atque id primum in | 27.1 |
| poetis cerni licet, quibus est proxima cognatio cum oratori- | |
| bus: quam sunt inter sese Ennius, Pacuvius Acciusque | |
| dissimiles, quam apud Graecos Aeschylus, Sophocles, | |
| Euripides, quamquam omnibus par paene laus in dissimili | 5 |
| scribendi genere tribuitur! Aspicite nunc eos homines | 28.1 |
| atque intuemini, quorum de facultate quaerimus [quid in- | |
| tersit inter oratorum studia atque naturas]: suavitatem | |
| Isocrates, subtilitatem Lysias, acumen Hyperides, sonitum | |
| Aeschines, vim Demosthenes habuit. Quis eorum non | 5 |
| egregius? tamen <quis> cuiusquam nisi sui similis? Gravi- | |
| tatem Africanus, lenitatem Laelius, asperitatem Galba, pro- | |
| fluens quiddam habuit Carbo et canorum. Quis horum | |
| non princeps temporibus illis fuit? et suo tamen quisque | |
| in genere princeps. Sed quid ego vetera conquiram, cum | 29.1 |
| mihi liceat uti praesentibus exemplis atque vivis? Quid | |
| iucundius auribus nostris umquam accidit huius oratione | |
| Catuli? quae est pura sic, ut Latine loqui paene solus | |
| videatur, sic autem gravis, ut in singulari dignitate omnis | 5 |
| tamen adsit humanitas ac lepos. Quid multa? istum au- | |
| diens equidem sic iudicare soleo, quicquid aut addideris aut | |
| mutaris aut detraxeris, vitiosius et deterius futurum. Quid, | 30.1 |
| noster hic Caesar nonne novam quandam rationem attulit | |
| orationis et dicendi genus induxit prope singulare? Quis | |
| umquam res praeter hunc tragicas paene comice, tristis | |
| remisse, severas hilare, forensis scaenica prope venustate | 5 |
| tractavit atque ita, ut neque iocus magnitudine rerum ex- | |
| cluderetur nec gravitas facetiis minueretur? Ecce prae- | 31.1 |
| sentes duo prope aequales Sulpicius et Cotta. Quid tam | |
| inter se dissimile? quid tam in suo genere praestans? | |
| Limatus alter et subtilis, rem explicans propriis aptisque | |
| verbis; haeret in causa semper et quid iudici probandum | 5 |
| sit cum acutissime vidit, omissis ceteris argumentis in eo | |
| mentem orationemque defigit; Sulpicius autem fortissimo | |
| quodam animi impetu, plenissima et maxima voce, summa | |
| contentione corporis et dignitate motus, verborum quoque | |
| ea gravitate et copia est, ut unus ad dicendum instructis- | 10 |
| simus a natura esse videatur. Ad nosmet ipsos iam revertor, | 32.1 |
| quoniam sic fuimus semper comparati, ut hominum ser- | |
| monibus quasi in aliquod contentionis iudicium vocaremur. | |
| Quid tam dissimile quam ego in dicendo et Antonius? cum | |
| ille is sit orator, ut nihil eo possit esse praestantius, ego | 5 |
| autem, quamquam memet mei paenitet, cum hoc maxime | |
| tamen in comparatione coniungar. Videtisne, genus hoc | |
| quod sit Antoni? Forte, vehemens, commotum in agendo, | |
| praemunitum et ex omni parte causae saeptum, acre, acutum, | |
| enucleatum, in sua quaque re commorans, honeste cedens, | 10 |
| acriter insequens, terrens, supplicans, summa orationis varie- | |
| tate, nulla nostrarum aurium satietate. Nos autem, qui- | 33.1 |
| cumque in dicendo sumus, quoniam esse aliquo in numero | |
| vobis videmur, certe tamen ab huius multum genere dis- | |
| tamus; quod quale sit, non est meum dicere, propterea | |
| quod minime sibi quisque notus est et difficillime de se | 5 |
| quisque sentit; sed tamen dissimilitudo intellegi potest et | |
| ex motus mei mediocritate et ex eo, quod, quibus vestigiis | |
| primum institi, in eis fere soleo perorare et quod aliquanto | |
| me maior in verbis [quam in sententiis] eligendis labor et | |
| cura torquet verentem, ne, si paulo obsoletior fuerit oratio, | 10 |
| non digna exspectatione et silentio fuisse videatur. Quod si | 34.1 |
| in nobis, qui adsumus, tantae dissimilitudines <sunt>, tam | |
| certae res cuiusque propriae et in ea varietate fere melius | |
| a deteriore facultate magis quam genere distinguitur atque | |
| omne laudatur, quod in suo genere perfectum est, quid | 5 |
| censetis, si omnis, qui ubique sunt aut fuerunt oratores, | |
| amplecti voluerimus, nonne fore ut, quot oratores, totidem | |
| paene reperiantur genera dicendi? Ex qua mea disputa- | |
| tione forsitan occurrat illud, si paene innumerabiles sint | |
| quasi formae figuraeque dicendi, specie dispares, genere | 10 |
| laudabiles, non posse ea, quae inter se discrepant, eisdem | |
| praeceptis atque una institutione formari. Quod non est | 35.1 |
| ita, diligentissimeque hoc est eis, qui instituunt aliquos | |
| atque erudiunt, videndum, quo sua quemque natura maxime | |
| ferre videatur. Etenim videmus ex eodem quasi ludo [sum- | |
| morum in suo cuiusque genere artificum et magistrorum] | 5 |
| exisse discipulos dissimilis inter se ac tamen laudandos, | |
| cum ad cuiusque naturam institutio doctoris accommo- | |
| daretur. Cuius est vel maxime insigne illud exemplum, ut | 36.1 |
| ceteras artis omittamus, quod dicebat Isocrates doctor singu- | |
| laris se calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo | |
| frenis uti solere: alterum enim exsultantem verborum | |
| audacia reprimebat alterum cunctantem et quasi verecun- | 5 |
| dantem incitabat. Neque eos similis effecit inter se, sed | |
| tantum alteri adfinxit, de altero limavit, ut id conformaret | |
| in utroque, quod utriusque natura pateretur. Haec eo mihi | 37.1 |
| praedicenda fuerunt, ut, si non omnia, quae proponerentur a | |
| me, ad omnium vestrum studium et ad genus id, quod quis- | |
| que vestrum in dicendo probaret, adhaerescerent, id a me | |
| genus exprimi sentiretis, quod maxime mihi ipsi probaretur. | 5 |