| Ergo haec et agenda sunt ab oratore, quae explicavit | 3.37.6 |
| Antonius, et dicenda quodam modo. Quinam igitur di- | |
| cendi est modus melior, nam de actione post videro, quam | |
| ut Latine, ut plane, ut ornate, ut ad id, quodcumque agetur, | |
| apte congruenterque dicamus? Atque eorum quidem, quae | 38.1 |
| duo prima dixi, rationem non arbitror exspectari a me puri | |
| dilucidique sermonis, neque enim conamur docere eum | |
| dicere, qui loqui nesciat; nec sperare, qui Latine non | |
| possit, hunc ornate esse dicturum; neque vero, qui non | 5 |
| dicat quod intellegamus, hunc posse quod admiremur dicere. | |
| Linquamus igitur haec, quae cognitionem habent facilem, | |
| usum necessarium. Nam alterum traditur litteris doctrina- | |
| que puerili, alterum adhibetur ob eam causam, ut intelle- | |
| gatur quid quisque dicat, quod videmus ita esse neces- | 10 |
| sarium, ut tamen eo minus nihil esse possit. Sed omnis | 39.1 |
| loquendi elegantia, quamquam expolitur scientia litterarum, | |
| tamen augetur legendis oratoribus et poetis; sunt enim illi | |
| veteres, qui ornare nondum poterant ea, quae dicebant, | |
| omnes prope praeclare locuti; quorum sermone adsuefacti | 5 |
| qui erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui nisi Latine. | |
| Neque tamen erit utendum verbis eis, quibus iam con- | |
| suetudo nostra non utitur, nisi quando ornandi causa parce, | |
| quod ostendam; sed usitatis ita poterit uti, lectissimis ut | |
| utatur, is, qui in veteribus erit scriptis studiose et multum | 10 |
| volutatus. Atque, ut Latine loquamur, non solum viden- | 40.1 |
| dum est, ut et verba efferamus ea, quae nemo iure repre- | |
| hendat, et ea sic et casibus et temporibus et genere et | |
| numero conservemus, ut ne quid perturbatum ac discrepans | |
| aut praeposterum sit, sed etiam lingua et spiritus et vocis | 5 |
| sonus est ipse moderandus. Nolo exprimi litteras putidius, | 41.1 |
| nolo obscurari neglegentius; nolo verba exiliter exanimata | |
| exire, nolo inflata et quasi anhelata gravius. Nam de voce | |
| nondum ea dico, quae sunt actionis, sed hoc, quod mihi | |
| cum sermone quasi coniunctum videtur: sunt enim certa | 5 |
| vitia, quae nemo est quin effugere cupiat; mollis vox aut | |
| muliebris aut quasi extra modum absona atque absurda. | |
| Est autem vitium, quod non nulli de industria consectantur: | 42.1 |
| rustica vox et agrestis quosdam delectat, quo magis antiqui- | |
| tatem, si ita sonet, eorum sermo retinere videatur; ut tuus, | |
| Catule, sodalis, L. Cotta, gaudere mihi videtur gravitate | |
| linguae sonoque vocis agresti et illud, quod loquitur, pri- | 5 |
| scum visum iri putat, si plane fuerit rusticanum. Me autem | |
| tuus sonus et subtilitas ista delectat, omitto verborum, | |
| quamquam est caput; verum id adfert ratio, docent litterae, | |
| confirmat consuetudo et legendi et loquendi; sed hanc dico | |
| suavitatem, quae exit ex ore; quae quidem ut apud Graecos | 10 |
| Atticorum, sic in Latino sermone huius est urbis maxime | |
| propria. Athenis iam diu doctrina ipsorum Atheniensium | 43.1 |
| interiit, domicilium tantum in illa urbe remanet studiorum, | |
| quibus vacant cives, peregrini fruuntur capti quodam modo | |
| nomine urbis et auctoritate; tamen eruditissimos homines | |
| Asiaticos quivis Atheniensis indoctus non verbis, sed sono | 5 |
| vocis nec tam bene quam suaviter loquendo facile supera- | |
| bit. Nostri minus student litteris quam Latini; tamen ex | |
| istis, quos nostis, urbanis, in quibus minimum est litterarum, | |
| nemo est quin litteratissimum togatorum omnium, Q. Vale- | |
| rium Soranum, lenitate vocis atque ipso oris pressu et sono | 10 |
| facile vincat. Qua re cum sit quaedam certa vox Romani | 44.1 |
| generis urbisque propria, in qua nihil offendi, nihil dis- | |
| plicere, nihil animadverti possit, nihil sonare aut olere pere- | |
| grinum, hanc sequamur neque solum rusticam asperitatem, | |
| sed etiam peregrinam insolentiam fugere discamus. Equi- | 45.1 |
| dem cum audio socrum meam Laeliam—facilius enim | |
| mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod mul- | |
| torum sermonis expertes ea tenent semper, quae prima | |
| didicerunt—sed eam sic audio, ut Plautum mihi aut Nae- | 5 |
| vium videar audire, sono ipso vocis ita recto et simplici est, | |
| ut nihil ostentationis aut imitationis adferre videatur; ex | |
| quo sic locutum esse eius patrem iudico, sic maiores; non | |
| aspere ut ille, quem dixi, non vaste, non rustice, non hiulce, | |
| sed presse et aequabiliter et leniter. Qua re Cotta noster, | 46.1 |
| cuius tu illa lata, Sulpici, non numquam imitaris, ut Iota | |
| litteram tollas et E plenissimum dicas, non mihi oratores | |
| antiquos, sed messores videtur imitari.' Hic cum adrisisset | |
| ipse Sulpicius, 'sic agam vobiscum' inquit Crassus 'ut | 5 |
| quoniam me loqui voluistis, aliquid de vestris vitiis audiatis.' | |
| 'Utinam quidem!' inquit ille 'id enim ipsum volumus, | |
| idque si feceris, multa, ut arbitror, hic hodie vitia ponemus.' | |
| 'At enim non sine meo periculo' Crassus inquit 'possum, | 47.1 |
| Sulpici, te reprehendere, quoniam Antonius mihi te similli- | |
| mum dixit sibi videri.' Tum ille 'tu vero, quod monuit | |
| idem, ut ea, quae in quoque maxima essent, imitaremur; | |
| ex quo vereor ne nihil sim tui nisi supplosionem pedis | 5 |
| imitatus et pauca quaedam verba et aliquem, si forte, | |
| motum.' 'Ergo ista,' inquit Crassus 'quae habes a me, | |
| non reprehendo, ne me ipsum inrideam—sunt autem ea | |
| multo et plura et maiora, quam dicis—quae autem sunt tua | |
| plane aut imitatione ex aliquo expressa, de his te, si qui me | 10 |
| forte locus admonuerit, commonebo. Praetereamus igitur | 48.1 |
| praecepta Latine loquendi quae puerilis doctrina tradit et | |
| subtilior cognitio ac ratio litterarum alit aut consuetudo | |
| sermonis cotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio | |
| veterum oratorum et poetarum; neque vero in illo altero | 5 |
| diutius commoremur, ut disputemus, quibus rebus adsequi | |
| possimus, ut ea, quae dicamus, intellegantur: Latine scilicet | 49.1 |
| dicendo, verbis usitatis ac proprie demonstrantibus ea, quae | |
| significari ac declarari volemus, sine ambiguo verbo aut | |
| sermone, non nimis longa continuatione verborum, non | |
| valde productis eis, quae similitudinis causa ex aliis rebus | 5 |
| transferuntur, non discerptis sententiis, non praeposteris | |
| temporibus, non confusis personis, non perturbato ordine. | |
| Quid multa? Tam facilis est tota res, ut mihi permirum | |
| saepe videatur, cum difficilius intellegatur, quid patronus | |
| velit dicere, quam si ipse ille, qui patronum adhibet, de re | 10 |
| sua diceret. Isti enim, qui ad nos causas deferunt, ita nos | 50.1 |
| plerumque ipsi docent, ut non desideres planius dici; | |
| easdem res autem simul ac Fufius aut vester aequalis Pom- | |
| ponius agere coepit, non aeque quid dicant, nisi admodum | |
| attendi, intellego; ita confusa est oratio, ita perturbata, | 5 |
| nihil ut sit primum, nihil ut secundum, tantaque insolentia | |
| ac turba verborum, ut oratio, quae lumen adhibere rebus | |
| debet, ea obscuritatem et tenebras adferat atque ut quodam | |
| modo ipsi sibi in dicendo obstrepere videantur. Verum, si | 51.1 |
| placet, quoniam haec satis spero vobis quidem certe maiori- | |
| bus molesta et putida videri, ad reliqua aliquanto odiosiora | |
| pergamus.' 'Atqui vides' inquit Antonius 'quam alias res | |
| agamus [quam te inviti audiamus], qui adduci possimus— | 5 |
| de me enim conicio—relictis ut rebus omnibus te sectemur; | |
| [te audiamus] ita de horridis rebus nitida, de ieiunis plena, | |
| de pervulgatis nova quaedam est oratio tua.' 'Faciles enim,' | 52.1 |
| inquit 'Antoni, partes eae fuerunt duae, quas modo per- | |
| cucurri vel potius paene praeterii, Latine loquendi planeque | |
| dicendi; reliquae sunt magnae, implicatae, variae, graves, | |
| quibus omnis admiratio ingeni, omnis laus eloquentiae con- | 5 |
| tinetur; nemo enim umquam est oratorem, quod Latine | |
| loqueretur, admiratus; si est aliter, inrident, neque eum ora- | |
| torem tantum modo, sed hominem non putant; nemo extulit | |
| eum verbis, qui ita dixisset, ut, qui adessent, intellegerent quid | |
| diceret, sed contempsit eum, qui minus id facere potuisset. | 10 |
| In quo igitur homines exhorrescunt? Quem stupefacti | 53.1 |
| dicentem intuentur? In quo exclamant? Quem deum, | |
| ut ita dicam, inter homines putant? Qui distincte, qui | |
| explicate, qui abundanter, qui inluminate et rebus et verbis | |
| dicunt et in ipsa oratione quasi quendam numerum versum- | 5 |
| que conficiunt, id est, quod dico, ornate. Qui idem ita | |
| moderantur, ut rerum, ut personarum dignitates ferunt, ei | |
| sunt in eo genere laudandi laudis, quod ego aptum et con- | |
| gruens nomino. Qui ita dicerent, eos negavit adhuc se | 54.1 |
| vidisse Antonius et eis hoc nomen dixit eloquentiae solis | |
| esse tribuendum. Qua re omnis istos me auctore deridete | |
| atque contemnite, qui se horum, qui nunc ita appellantur, | |
| rhetorum praeceptis omnem oratoriam vim complexos esse | 5 |
| arbitrantur neque adhuc quam personam teneant aut quid | |
| profiteantur intellegere potuerunt. Vero enim oratori, quae | |
| sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator | |
| atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, | |
| lecta, disputata, tractata, agitata esse debent. Est enim | 55.1 |
| eloquentia una quaedam de summis virtutibus; quamquam | |
| sunt omnes virtutes aequales et pares, sed tamen est specie | |
| alia magis alia formosa et inlustris, sicut haec vis, quae | |
| scientiam complexa rerum sensa mentis et consilia sic verbis | 5 |
| explicat, ut eos, qui audiant, quocumque incubuerit, possit | |
| impellere; quae quo maior est vis, hoc est magis probitate | |
| iungenda summaque prudentia; quarum virtutum exper- | |
| tibus si dicendi copiam tradiderimus, non eos quidem ora- | |
| tores effecerimus, sed furentibus quaedam arma dederimus. | 10 |
| Hanc, inquam, cogitandi pronuntiandique rationem vimque | 56.1 |
| dicendi veteres Graeci sapientiam nominabant; hinc illi | |
| Lycurgi, hinc Pittaci, hinc Solones atque ab hac similitudine | |
| Coruncanii nostri, Fabricii, Catones, Scipiones fuerunt, non | |
| tam fortasse docti, sed impetu mentis simili et voluntate. | 5 |
| Eadem autem alii prudentia, sed consilio ad vitae studia | |
| dispari quietem atque otium secuti, ut Pythagoras, Demo- | |
| critus, Anaxagoras, a regendis civitatibus totos se ad cogni- | |
| tionem rerum transtulerunt; quae vita propter tranquilli- | |
| tatem et propter ipsius scientiae suavitatem, qua nihil est | 10 |
| hominibus iucundius, pluris, quam utile fuit rebus publicis, | |
| delectavit. Itaque, ut ei studio se excellentissimis ingeniis | 57.1 |
| homines dediderunt, ex ea summa facultate vacui ac liberi | |
| temporis multo plura, quam erat necesse, doctissimi homines | |
| otio nimio et ingeniis uberrimis adfluentes curanda sibi esse | |
| ac quaerenda et investiganda duxerunt. Nam vetus quidem | 5 |
| illa doctrina eadem videtur et recte faciendi et bene dicendi | |
| magistra; neque disiuncti doctores, sed eidem erant vivendi | |
| praeceptores atque dicendi, ut ille apud Homerum Phoenix, | |
| qui se a Peleo patre Achilli iuveni comitem esse datum | |
| dicit ad bellum, ut efficeret oratorem verborum actoremque | 10 |
| rerum. Sed ut homines labore adsiduo et cotidiano ad- | 58.1 |
| sueti, cum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam se | |
| aut ad talos aut ad tesseras conferunt aut etiam novum | |
| sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum, sic illi a negotiis | |
| publicis tamquam ab opere aut temporibus exclusi aut | 5 |
| voluntate sua feriati totos se alii ad poetas, alii ad geo- | |
| metras, alii ad musicos contulerunt, alii etiam, ut dialectici, | |
| novum sibi ipsi studium ludumque pepererunt atque in eis | |
| artibus, quae repertae sunt, ut puerorum mentes ad humani- | |
| tatem fingerentur atque virtutem, omne tempus atque aetates | 10 |
| suas consumpserunt. Sed quod erant quidam eique multi, | 59.1 |
| qui aut in re publica propter ancipitem, quae non potest | |
| esse seiuncta, faciendi dicendique sapientiam florerent, ut | |
| Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, aut, qui minus | |
| ipsi in re publica versarentur, sed huius tamen eiusdem | 5 |
| sapientiae doctores essent, ut Gorgias, Thrasymachus, | |
| Isocrates, inventi sunt, qui, cum ipsi doctrina et ingeniis | |
| abundarent, a re autem civili et a negotiis animi quodam | |
| iudicio abhorrerent, hanc dicendi exercitationem exagitarent | |
| atque contemnerent; quorum princeps Socrates fuit, is qui | 60.1 |
| omnium eruditorum testimonio totiusque iudicio Graeciae | |
| cum prudentia et acumine et venustate et subtilitate tum | |
| vero eloquentia, varietate, copia, quam se cumque in partem | |
| dedisset omnium fuit facile princeps, eis<que>, qui haec, quae | 5 |
| nunc nos quaerimus, tractarent, agerent, docerent, cum | |
| nomine appellarentur uno, quod omnis rerum optimarum | |
| cognitio atque in eis exercitatio philosophia nominaretur, | |
| hoc commune nomen eripuit sapienterque sentiendi et | |
| ornate dicendi scientiam re cohaerentis disputationibus suis | 10 |
| separavit; cuius ingenium variosque sermones immortalitati | |
| scriptis suis Plato tradidit, cum ipse litteram Socrates nul- | |
| lam reliquisset. Hinc discidium illud exstitit quasi linguae | 61.1 |
| atque cordis, absurdum sane et inutile et reprehendendum, | |
| ut alii nos sapere, alii dicere docerent. Nam cum essent | |
| plures orti fere a Socrate, quod ex illius variis et diversis et | |
| in omnem partem diffusis disputationibus alius aliud appre- | 5 |
| henderat, proseminatae sunt quasi familiae dissentientes | |
| inter se et multum disiunctae et dispares, cum tamen omnes | |
| se philosophi Socraticos et dici vellent et esse arbitrarentur. | |
| Ac primo ab ipso Platone Aristoteles et Xenocrates, quorum | 62.1 |
| alter Peripateticorum, alter Academiae nomen obtinuit, | |
| deinde ab Antisthene, qui patientiam et duritiam in Socra- | |
| tico sermone maxime adamarat, Cynici primum, deinde | |
| Stoici, tum ab Aristippo, quem illae magis voluptariae dis- | 5 |
| putationes delectarant, Cyrenaica philosophia manavit, quam | |
| ille et eius posteri simpliciter defenderunt, hi, qui nunc | |
| voluptate omnia metiuntur, dum verecundius id agunt, nec | |
| dignitati satis faciunt, quam non aspernantur, nec volu- | |
| ptatem tuentur, quam amplexari volunt. Fuerunt etiam alia | 10 |
| genera philosophorum, qui se omnes fere Socraticos esse | |
| dicebant, Eretricorum, Erilliorum, Megaricorum, Pyrrhoneo- | |
| rum; sed ea horum vi et disputationibus sunt iam diu | |
| fracta et exstincta. Ex illis autem quae remanent, ea philo- | 63.1 |
| sophia, quae suscepit patrocinium voluptatis, etsi cui vera | |
| videatur, procul abest tamen ab eo viro, quem quaerimus et | |
| quem auctorem publici consili et regendae civitatis ducem | |
| et sententiae atque eloquentiae principem in senatu, in | 5 |
| populo, in causis publicis esse volumus. Nec ulla tamen ei | |
| philosophiae fiet iniuria a nobis; non enim repelletur inde, | |
| quo adgredi cupiet, sed in hortulis quiescet suis, ubi vult, | |
| ubi etiam recubans molliter et delicate nos avocat a Rostris, | |
| a iudiciis, a curia, fortasse sapienter, hac praesertim re | 10 |
| publica. Verum ego non quaero nunc, quae sit philosophia | 64.1 |
| verissima, sed quae oratori coniuncta maxime; qua re istos | |
| sine ulla contumelia dimittamus; sunt enim et boni viri et, | |
| quoniam sibi ita videntur, beati; tantumque eos admone- | |
| amus, ut illud, etiam si est verissimum, tacitum tamen tam- | 5 |
| quam mysterium teneant, quod negant versari in re publica | |
| esse sapientis; nam si hoc nobis atque optimo cuique per- | |
| suaserint, non poterunt ipsi esse, id quod maxime cupiunt, | |
| otiosi. Stoicos autem, quos minime improbo, dimitto tamen | 65.1 |
| nec eos iratos vereor, quoniam omnino irasci nesciunt; | |
| atque hanc eis habeo gratiam, quod soli ex omnibus elo- | |
| quentiam virtutem ac sapientiam esse dixerunt. Sed nimi- | |
| rum est in his, quod ab hoc, quem instruimus oratore, valde | 5 |
| abhorreat; vel quod omnis, qui sapientes non sint, servos, | |
| latrones, hostis, insanos esse dicunt, neque tamen quem- | |
| quam esse sapientem: valde autem est absurdum ei con- | |
| tionem aut senatum aut ullum coetum hominum commit- | |
| tere, cui nemo illorum, qui adsint, sanus, nemo civis, nemo | 10 |
| liber esse videatur. Accedit quod orationis etiam genus | 66.1 |
| habent fortasse subtile et certe acutum, sed, ut in oratore, | |
| exile, inusitatum, abhorrens ab auribus vulgi, obscurum, | |
| inane, ieiunum, ac tamen eius modi, quo uti ad vulgus nullo | |
| modo possit: alia enim et bona et mala videntur Stoicis et | 5 |
| ceteris civibus vel potius gentibus; alia vis honoris, igno- | |
| miniae, praemi, supplici; vere an secus nihil ad hoc | |
| tempus; sed ea si sequamur, nullam umquam rem dicendo | |
| expedire possimus. Reliqui sunt Peripatetici et Academici; | 67.1 |
| quamquam Academicorum nomen est unum, sententiae | |
| duae; nam Speusippus Platonis sororis filius et Xeno- | |
| crates, qui Platonem audierat, et qui Xenocratem Polemo | |
| et Crantor, nihil ab Aristotele, qui una audierat Platonem, | 5 |
| magno opere dissensit; copia fortasse et varietate di- | |
| cendi pares non fuerunt: Arcesilas primum, qui Polemonem | |
| audierat, ex variis Platonis libris sermonibusque Socraticis | |
| hoc maxime adripuit, nihil esse certi quod aut sensibus aut | |
| animo percipi possit; quem ferunt eximio quodam usum | 10 |
| lepore dicendi aspernatum esse omne animi sensusque | |
| iudicium primumque instituisse—quamquam id fuit Socra- | |
| ticum maxime—non quid ipse sentiret ostendere, sed contra | |
| id, quod quisque se sentire dixisset, disputare. Hinc haec | 68.1 |
| recentior Academia manavit, in qua exstitit divina quadam | |
| celeritate ingeni dicendique copia Carneades; cuius ego | |
| etsi multos auditores cognovi Athenis, tamen auctores | |
| certissimos laudare possum et socerum meum Scaevolam, | 5 |
| qui eum Romae audivit adulescens, et Q. Metellum L. F. | |
| familiarem meum, clarissimum virum, qui illum a se adule- | |
| scente Athenis iam adfectum senectute multos dies auditum | |
| esse dicebat. Haec autem, ut ex Appennino fluminum, sic | 69.1 |
| ex communi sapientiae iugo sunt doctrinarum facta divortia, | |
| ut philosophi tamquam in superum mare [Ionium] deflue- | |
| rent Graecum quoddam et portuosum, oratores autem in | |
| inferum hoc, Tuscum et barbarum, scopulosum atque in- | 5 |
| festum laberentur, in quo etiam ipse Ulixes errasset. Qua | 70.1 |
| re, si hac eloquentia atque hoc oratore contenti sumus, qui | |
| sciat aut negare oportere, quod arguare, aut, si id non | |
| possis, tum ostendere, quod is fecerit, qui insimuletur, aut | |
| recte factum aut alterius culpa aut iniuria aut ex lege aut | 5 |
| non contra legem aut imprudentia aut necessario, aut non eo | |
| nomine usurpandum, quo arguatur, aut non ita agi, ut | |
| debuerit ac licuerit; et, si satis esse putatis ea, quae isti | |
| scriptores artis docent, discere, quae multo tamen ornatius, | |
| quam ab illis dicuntur, et uberius explicavit Antonius—sed, | 10 |
| si his contenti estis atque eis etiam, quae dici voluistis | |
| a me, ex ingenti quodam oratorem immensoque campo in | |
| exiguum sane gyrum compellitis. Sin veterem illum Peri- | 71.1 |
| clem aut hunc etiam, qui familiarior nobis propter scri- | |
| ptorum multitudinem est, Demosthenem sequi vultis et si | |
| illam praeclaram et eximiam speciem oratoris perfecti et | |
| pulcritudinem adamastis, aut vobis haec Carneadia aut illa | 5 |
| Aristotelia vis comprehendenda est. Namque, ut ante dixi, | 72.1 |
| veteres illi usque ad Socratem omnem omnium rerum, quae | |
| ad mores hominum, quae ad vitam, quae ad virtutem, quae | |
| ad rem publicam pertinebant, cognitionem et scientiam cum | |
| dicendi ratione iungebant; postea dissociati, ut exposui, | 5 |
| a Socrate [diserti a doctis] et deinceps a Socraticis item | |
| omnibus philosophi eloquentiam despexerunt, oratores | |
| sapientiam, neque quicquam ex alterius parte tetigerunt, | |
| nisi quod illi ab his aut ab illis hi mutuarentur; ex quo | |
| promisce haurirent, si manere in pristina communione | 10 |
| voluissent. Sed ut pontifices veteres propter sacrificiorum | 73.1 |
| multitudinem tris viros epulones esse voluerunt, cum essent | |
| ipsi a Numa, ut etiam illud ludorum epulare sacrificium | |
| facerent, instituti, sic Socratici a se causarum actores et a | |
| communi philosophiae nomine separaverunt, cum veteres | 5 |
| dicendi et intellegendi mirificam societatem esse voluissent. | |
| Quae cum ita sint, paululum equidem de me deprecabor et | 74.1 |
| petam a vobis, ut ea, quae dicam, non de memet ipso, sed | |
| de oratore dicere putetis. Ego enim sum is, qui cum | |
| summo studio patris in pueritia doctus essem et in forum | |
| ingeni tantum, quantum ipse sentio, non tantum, quantum | 5 |
| [ipse] forsitan vobis videar, detulissem, non possim dicere | |
| me haec, quae nunc complector, perinde, ut dicam discenda | |
| esse, didicisse; quippe qui omnium maturrime ad publicas | |
| causas accesserim annosque natus unum et viginti nobilis- | |
| simum hominem et eloquentissimum in iudicium vocarim; | 10 |
| cui disciplina fuerit forum, magister usus et leges et instituta | |
| populi Romani mosque maiorum. Paulum sitiens istarum | 75.1 |
| artium, de quibus loquor, gustavi, quaestor in Asia cum | |
| essem, aequalem fere meum ex Academia rhetorem nactus, | |
| Metrodorum illum, de cuius memoria commemoravit An- | |
| tonius; et inde decedens Athenis, ubi ego diutius essem | 5 |
| moratus, nisi Atheniensibus, quod mysteria non referrent, | |
| ad quae biduo serius veneram, suscensuissem; qua re hoc, | |
| quod complector tantam scientiam vimque doctrinae, non | |
| modo non pro me, sed contra me est potius—non enim | |
| quid ego, sed quid orator possit disputo—atque hos omnis, | 10 |
| qui artis rhetoricas exponunt, perridiculos; scribunt enim | |
| de litium genere et de principiis et de narrationibus; illa | 76.1 |
| vis autem eloquentiae tanta est, ut omnium rerum, virtutum, | |
| officiorum omnisque naturae, quae mores hominum, quae | |
| animos, quae vitam continet, originem, vim mutationesque | |
| teneat, eadem mores, leges, iura describat, rem publicam | 5 |
| regat, omniaque, ad quamcumque rem pertineant, ornate | |
| copioseque dicat. In quo genere nos quidem versamur | 77.1 |
| tantum quantum possumus, quantum ingenio, quantum | |
| mediocri doctrina, quantum usu valemus; neque tamen | |
| istis, qui in una philosophia quasi tabernaculum vitae suae | |
| conlocarunt, multum sane in disputatione concedimus. | 5 |
| Quid enim meus familiaris C. Velleius adferre potest, quam | 78.1 |
| ob rem voluptas sit summum bonum, quod ego non | |
| copiosius possim vel tutari, si velim, vel refellere ex illis | |
| locis, quos exposuit Antonius, hac dicendi exercitatione, in | |
| qua Velleius est rudis, unus quisque nostrum versatus? | 5 |
| Quid est, quod aut Sex. Pompeius aut duo Balbi aut meus | |
| amicus, qui cum Panaetio vixit, M. Vigellius de virtute | |
| hominum Stoici possint dicere, qua in disputatione ego his | |
| debeam aut vestrum quisquam concedere? Non est enim | 79.1 |
| philosophia similis artium reliquarum: nam quid faciet in | |
| geometria qui non didicerit? quid in musicis? Aut taceat | |
| oportebit aut ne sanus quidem iudicetur. Haec vero, quae | |
| sunt in philosophia, ingeniis eruuntur ad id, quod in quoque | 5 |
| veri simile est, eliciendum acutis atque acribus eaque exer- | |
| citata oratione poliuntur. Hic noster vulgaris orator, si | |
| minus erit doctus, at tamen in dicendo exercitatus, hac ipsa | |
| exercitatione communi istos quidem [nostros] verberabit | |
| neque se ab eis contemni ac despici sinet; sin aliquis | 80.1 |
| exstiterit aliquando, qui Aristotelio more de omnibus rebus | |
| in utramque partem possit dicere et in omni causa duas | |
| contrarias orationes, praeceptis illius cognitis, explicare aut | |
| hoc Arcesilae modo et Carneadi contra omne, quod propo- | 5 |
| situm sit, disserat, quique ad eam rationem adiungat hunc | |
| [rhetoricum] usum [moremque] exercitationemque dicendi, | |
| is sit verus, is perfectus, is solus orator. Nam neque sine | |
| forensibus nervis satis vehemens et gravis nec sine varietate | |
| doctrinae satis politus et sapiens esse orator potest. Qua | 81.1 |
| re Coracem istum veterem patiamur nos quidem pullos suos | |
| excludere in nido, qui evolent clamatores odiosi ac molesti, | |
| Pamphilumque nescio quem sinamus in infulis tantam rem | |
| tamquam puerilis delicias aliquas depingere; nosque ipsi | 5 |
| hac tam exigua disputatione hesterni et hodierni diei | |
| totum oratoris munus explicemus, dum modo illa res tanta | |
| sit, ut omnibus philosophorum libris, quos nemo [oratorum] | |
| istorum umquam attigit, comprehensa esse videatur.' |