| Tum Catulus 'haudquaquam hercule' inquit 'Crasse, | 3.82.1 |
| mirandum est esse in te tantam dicendi vel vim vel sua- | |
| vitatem vel copiam; quem quidem antea natura rebar ita | |
| dicere, ut mihi non solum orator summus, sed etiam sapien- | |
| tissimus homo viderere; nunc intellego illa te semper etiam | 5 |
| potiora duxisse, quae ad sapientiam spectarent, atque ex his | |
| hanc dicendi copiam fluxisse. Sed tamen cum omnis gradus | |
| aetatis recordor tuae cumque vitam tuam ac studia con- | |
| sidero, neque, quo tempore ista didiceris, video, nec magno | |
| opere te istis studiis, hominibus, libris intellego deditum. | 10 |
| Neque tamen possum statuere, utrum magis mirer te illa, | |
| quae mihi persuades maxima esse adiumenta, potuisse in | |
| tantis tuis occupationibus perdiscere, an, si non potueris, | |
| posse isto modo dicere.' Hic Crassus 'hoc tibi' inquit | 83.1 |
| 'Catule, primum persuadeas velim, me non multo secus | |
| facere, cum de oratore disputem, ac facerem, si esset mihi | |
| de histrione dicendum. Negarem enim posse eum satis | |
| facere in gestu, nisi palaestram, nisi saltare didicisset; | 5 |
| neque, ea cum dicerem, me esse histrionem necesse esset, | |
| sed fortasse non stultum alieni artifici existimatorem. | |
| Similiter nunc de oratore vestro impulsu loquor, summo | 84.1 |
| scilicet; semper enim, quacumque de arte aut facultate | |
| quaeritur, de absoluta et perfecta quaeri solet. Qua re si | |
| iam me vultis esse oratorem, si etiam sat bonum, si bonum | |
| denique, non repugnabo; quid enim nunc sim ineptus? | 5 |
| Ita me existimari scio: quod si ita est, summus tamen certe | |
| non sum; neque enim apud homines res est ulla difficilior | |
| neque maior neque quae plura adiumenta doctrinae desi- | |
| deret. Ac tamen, quoniam de oratore nobis disputandum | 85.1 |
| est, de summo oratore dicam necesse est; vis enim et | |
| natura rei, nisi perfecta ante oculos ponitur, qualis et quanta | |
| sit intellegi non potest. Me autem, Catule, fateor neque | |
| hodie in istis libris et cum istis hominibus vivere nec vero, | 5 |
| id quod tu recte commeministi, ullum umquam habuisse | |
| sepositum tempus ad discendum ac tantum tribuisse doc- | |
| trinae temporis, quantum mihi puerilis aetas, forenses feriae | |
| concesserint. Ac, si quaeris, Catule, de doctrina ista quid | 86.1 |
| ego sentiam, non tantum ingenioso homini et ei, qui forum, | |
| qui curiam, qui causas, qui rem publicam spectet, opus esse | |
| arbitror temporis, quantum sibi ei sumpserunt, quos di- | |
| scentis vita defecit: omnes enim artes aliter ab eis trac- | 5 |
| tantur, qui eas ad usum transferunt, aliter ab eis, qui | |
| ipsarum artium tractatu delectati nihil in vita sunt aliud | |
| acturi. Magister hic Samnitium summa iam senectute est | |
| et cotidie commentatur, nihil enim curat aliud: at Q. Velo- | |
| cius puer addidicerat, sed quod erat aptus ad illud totumque | 10 |
| cognorat, fuit, ut est apud Lucilium, | |
| quamvis bonus ipse | |
| Samnis in ludo ac rudibus cuivis satis asper; | |
| sed plus operae foro tribuebat, amicis, rei familiari. Valerius | |
| cotidie cantabat; erat enim scaenicus: quid faceret aliud? | 15 |
| At Numerius Furius, noster familiaris, cum est commodum, | 87.1 |
| cantat; est enim paterfamilias, est eques Romanus; puer | |
| didicit quod discendum fuit. Eadem ratio est harum | |
| artium maximarum; dies et noctis virum summa virtute | |
| et prudentia videbamus, philosopho cum operam daret, | 5 |
| Q. Tuberonem; at eius avunculum vix intellegeres id agere, | |
| cum ageret tamen, Africanum. Ista discuntur facile, si et | |
| tantum sumas, quantum opus sit, et habeas qui docere | |
| fideliter possit et scias etiam ipse discere, sed si tota vita | 88.1 |
| nihil velis aliud agere, ipsa tractatio et quaestio cotidie ex | |
| se gignit aliquid, quod cum desidiosa delectatione vestiges. | |
| Ita fit, ut agitatio rerum sit infinita, cognitio facilis, <si> usus | |
| doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, memoria | 5 |
| studiumque permaneat. Libet autem semper discere; ut si | |
| velim ego talis optime ludere aut pilae studio tenear, etiam | |
| fortasse, si adsequi non possim; at alii, quia praeclare | |
| faciunt, vehementius, quam causa postulat, delectantur, ut | |
| Titius pila, Brulla talis. Qua re nihil est quod quisquam | 89.1 |
| magnitudinem artium ex eo, quod senes discunt, perti- | |
| mescat, namque aut senes ad eas accesserunt aut usque | |
| ad senectutem in studiis detinentur aut sunt tardissimi; res | |
| quidem se mea sententia sic habet, ut, nisi quod quisque | 5 |
| cito potuerit, numquam omnino possit perdiscere.' 'Iam, | 90.1 |
| iam,' inquit Catulus 'intellego, Crasse, quid dicas; et her- | |
| cule adsentior; satis video tibi homini ad perdiscendum | |
| acerrimo ad ea cognoscenda, quae dicis, fuisse temporis.' | |
| 'Pergisne' inquit Crassus 'me, quae dicam, de me, non de | 5 |
| re putare dicere? Sed iam, si placet, ad instituta redea- | |
| mus.' 'Mihi vero' Catulus inquit 'placet.' |