| Tum Crassus 'quorsum igitur haec spectat' inquit 'tam | 3.91.1 |
| longa et tam alte repetita oratio? Hae duae partes, quae | |
| mihi supersunt, inlustrandae orationis ac totius eloquentiae | |
| cumulandae, quarum altera dici postulat ornate, altera apte, | |
| hanc habent vim, ut sit quam maxime iucunda, quam | 5 |
| maxime in sensus eorum, qui audiunt, influat et quam | |
| plurimis sit rebus instructa; instrumentum autem hoc | 92.1 |
| forense, litigiosum, acre, tractum ex vulgi opinionibus | |
| exiguum saneque mendicum est; illud rursus ipsum, quod | |
| tradunt isti, qui profitentur se dicendi magistros, non | |
| multum est maius quam illud vulgare ac forense: apparatu | 5 |
| nobis opus est et rebus exquisitis, undique conlectis, arces- | |
| sitis, comportatis, ut tibi, Caesar, faciendum est ad annum; | |
| ut ego in aedilitate laboravi, quod cotidianis et vernaculis | |
| rebus satis facere me posse huic populo non putabam. | |
| Verborum eligendorum et conlocandorum et concluden- | 93.1 |
| dorum facilis est vel ratio vel sine ratione ipsa exercitatio; | |
| rerum est silva magna, quam cum Graeci iam non tenerent | |
| ob eamque causam iuventus nostra dedisceret paene di- | |
| scendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri | 5 |
| dicendi exstiterunt; quos ego censor edicto meo sustu- | |
| leram, non quo, ut nescio quos dicere aiebant, acui ingenia | |
| adulescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui, | |
| conroborari impudentiam. Nam apud Graecos, cuicuimodi | 94.1 |
| essent, videbam tamen esse praeter hanc exercitationem | |
| linguae doctrinam aliquam et humanitate dignam scientiam, | |
| hos vero novos magistros nihil intellegebam posse docere, | |
| nisi ut auderent; quod etiam cum bonis rebus coniunctum | 5 |
| per se ipsum est magno opere fugiendum: hoc cum unum | |
| traderetur et cum impudentiae ludus esset, putavi esse | |
| censoris, ne longius id serperet, providere. Quamquam | 95.1 |
| non haec ita statuo atque decerno, ut desperem Latine | |
| ea, de quibus disputavimus, tradi ac perpoliri <posse>, patitur | |
| enim et lingua nostra et natura rerum veterem illam excel- | |
| lentemque prudentiam Graecorum ad nostrum usum | 5 |
| moremque transferri, sed hominibus opus est eruditis, qui | |
| adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt; sin | |
| quando exstiterint, etiam Graecis erunt anteponendi. |