| Summa autem laus eloquentiae est amplificare rem ornan- | 3.104.1 |
| do, quod valet non solum ad augendum aliquid et tollendum | |
| altius dicendo, sed etiam ad extenuandum atque abicien- | |
| dum. Id desideratur omnibus eis in locis, quos ad fidem | |
| orationis faciendam adhiberi dixit Antonius, vel cum ex- | 5 |
| planamus aliquid vel cum conciliamus animos vel cum con- | |
| citamus, sed in hoc, quod postremum dixi, amplificatio potest | 105.1 |
| plurimum, eaque una laus oratoris est [et] propria maxime. | |
| Etiam maior est illa exercitatio quam extremo sermone | |
| instruxit Antonius, primo reiciebat, laudandi et vituperandi; | |
| nihil est enim ad exaggerandam et amplificandam orationem | 5 |
| accommodatius, quam utrumque horum cumulatissime | |
| facere posse. Consequentur etiam illi loci, qui quamquam | 106.1 |
| proprii causarum et inhaerentes in earum nervis esse debent, | |
| tamen quia de universa re tractari solent, communes a | |
| veteribus nominati sunt; quorum partim habent vitiorum | |
| et peccatorum acrem quandam cum amplificatione incusa- | 5 |
| tionem aut querelam, contra quam dici nihil solet nec | |
| potest, ut in depeculatorem, in proditorem, in parricidam; | |
| quibus uti confirmatis criminibus oportet, aliter enim ieiuni | |
| sunt atque inanes; alii autem habent deprecationem aut | 107.1 |
| miserationem; alii vero ancipitis disputationes, in quibus | |
| de universo genere in utramque partem disseri copiose | |
| licet. Quae exercitatio nunc propria duarum philosophi- | |
| arum, de quibus ante dixi, putatur, apud antiquos erat | 5 |
| eorum, a quibus omnis de rebus forensibus dicendi ratio | |
| et copia petebatur; de virtute enim, de officio, de aequo | |
| et bono, de dignitate, utilitate, honore, ignominia, praemio, | |
| poena similibusque de rebus in utramque partem dicendi | |
| etiam nos et vim et artem habere debemus. Sed quoniam de | 108.1 |
| nostra possessione depulsi in parvo et eo litigioso praediolo | |
| relicti sumus et aliorum patroni nostra tenere tuerique non | |
| potuimus, ab eis, quod indignissimum est, qui in nostrum | |
| patrimonium inruperunt, quod opus est nobis mutuemur. | 5 |