| Dicunt igitur nunc quidem illi, qui ex particula parva | 3.109.1 |
| urbis ac loci nomen habent et Peripatetici philosophi | |
| aut Academici nominantur, olim autem propter eximiam | |
| rerum maximarum scientiam a Graecis politici philo- | |
| sophi appellati universarum rerum publicarum nomine vo- | 5 |
| cabantur, omnem civilem orationem in horum alterutro | |
| genere versari: aut de finita controversia certis temporibus | |
| ac reis; hoc modo: placeatne a Karthaginiensibus captivos | |
| nostros redditis suis recuperari? aut infinite de universo | |
| genere quaerentis: quid omnino de captivo statuendum ac | 10 |
| sentiendum sit? Atque horum superius illud genus causam | |
| aut controversiam appellant eamque tribus, lite aut delibera- | |
| tione aut laudatione, definiunt; haec autem altera quaestio | |
| infinita et quasi proposita consultatio nominatur. Atque | 110.1 |
| [hactenus loquantur] etiam hac <in> instituendo divisione | |
| utuntur, sed ita, non ut iure aut iudicio, vi denique recu- | |
| perare amissam possessionem, sed ut [iure civili] surculo | |
| defringendo usurpare videantur. Nam illud alterum genus, | 5 |
| quod est temporibus, locis, reis definitum, obtinent, atque | |
| id ipsum lacinia—nunc enim apud Philonem, quem in | |
| Academia [maxime] vigere audio, etiam harum iam causarum | |
| cognitio exercitatioque celebratur—alterum vero tantum | |
| modo in prima arte tradenda nominant et oratoris esse | 10 |
| dicunt; sed neque vim neque naturam eius nec partis nec | |
| genera proponunt, ut praeteriri omnino fuerit satius quam | |
| attactum deseri; nunc enim inopia reticere intelleguntur, | |
| tum iudicio viderentur. Omnis igitur res eandem habet | 111.1 |
| naturam ambigendi, de qua quaeri et disceptari potest, | |
| sive in infinitis consultationibus disceptatur sive in eis | |
| causis, quae in civitate et forensi disceptatione versantur; | |
| neque est ulla, quae non aut ad cognoscendi aut ad agendi | 5 |
| vim rationemque referatur; nam aut ipsa cognitio rei | 112.1 |
| scientiaque perquiritur, ut virtus suamne propter dignitatem | |
| an propter fructum aliquem expetatur; aut agendi consilium | |
| exquiritur, ut sitne sapienti capessenda res publica. Cogni- | 113.1 |
| tionis autem tres modi, coniectura, definitio et, ut ita dicam, | |
| consecutio: nam quid in re sit, coniectura quaeritur, ut | |
| illud, sitne in humano genere sapientia, quam autem vim | |
| quaeque res habeat, definitio explicat, ut si quaeratur, quid | 5 |
| sit sapientia; consecutio autem tractatur, cum quid quam- | |
| que rem sequatur, anquiritur, ut illud, sitne aliquando | |
| mentiri boni viri. Redeunt rursus ad coniecturam eamque | 114.1 |
| in quattuor genera dispertiunt; nam aut quid sit quaeritur, | |
| hoc modo: naturane sit ius inter homines an in opinionibus; | |
| aut, quae sit origo cuiusque rei, ut quod sit initium legum | |
| aut rerum publicarum; aut causa et ratio, ut si quaeratur, | 5 |
| cur doctissimi homines de maximis rebus dissentiant; aut | |
| de immutatione, ut, si disputetur, num interire virtus in | |
| homine aut num in vitium possit convertere. Definitionis | 115.1 |
| autem sunt disceptationes aut, cum quaeritur, quid in com- | |
| muni mente quasi impressum sit, ut si disseratur, idne sit | |
| ius, quod maximae parti sit utile; aut, cum quid cuiusque | |
| sit proprium exquiritur, ut ornate dicere propriumne sit | 5 |
| oratoris an id etiam aliquis praeterea facere possit, aut, | |
| cum res distribuitur in partis, ut si quaeratur, quot sint | |
| genera rerum expetendarum, ut sintne tria, corporis, animi | |
| externarumque rerum, aut, cum, quae forma et quasi | |
| naturalis nota cuiusque sit, describitur, ut si quaeratur | 10 |
| avari species, seditiosi, gloriosi. Consecutionis autem duo | 116.1 |
| prima quaestionum genera ponuntur; nam aut simplex | |
| est disceptatio, ut si disseratur, expetendane sit gloria, | |
| aut ex comparatione, laus an divitiae magis expetendae | |
| sint; simplicium autem sunt tres modi: de expetendis | 5 |
| fugiendisve rebus, ut expetendine honores sint, num | |
| fugienda paupertas; de aequo aut iniquo, <ut> aequumne | |
| sit ulcisci iniurias etiam propinquorum; de honesto aut | |
| turpi, ut hoc, sitne honestum gloriae causa mortem obire. | |
| Comparationis autem duo sunt modi: unus, cum idemne | 117.1 |
| sit an aliquid intersit quaeritur; ut metuere et vereri, ut | |
| rex et tyrannus, ut adsentator et amicus; alter, cum quid | |
| praestet aliud alii quaeritur, ut illud, optimine cuiusque | |
| sapientes an populari laude ducantur. Atque eae quidem | 5 |
| disceptationes, quae ad cognitionem referuntur, sic fere | |
| a doctissimis hominibus describuntur. Quae vero referuntur | 118.1 |
| ad agendum, aut in offici disceptatione versantur, quo in | |
| genere quid rectum faciendumque sit quaeritur, cui loco | |
| omnis virtutum et vitiorum est silva subiecta, aut in | |
| animorum aliqua permotione aut gignenda aut sedanda | 5 |
| tollendave tractantur. Huic generi subiectae sunt cohorta- | |
| tiones, obiurgationes, consolationes, miserationes omnisque | |
| ad omnem animi motum et impulsio et, si ita res feret, | |
| mitigatio. Explicatis igitur his generibus ac modis dis- | 119.1 |
| ceptationum omnium nihil sane ad rem pertinet, si qua | |
| in re discrepavit ab Antoni divisione nostra partitio: eadem | |
| sunt membra in utriusque disputatione, sed paulo secus | |
| a me atque ab illo partita ac tributa. Nunc ad reliqua | 5 |
| progrediar meque ad meum munus pensumque revocabo. | |
| Nam ex illis locis, quos exposuit Antonius, omnia sunt | |
| ad quaeque genera quaestionum argumenta sumenda; sed | |
| aliis generibus alii loci magis erunt apti; de quo non tam | |
| quia longum est quam quia perspicuum est, dici nihil est | 10 |
| necesse. Ornatissimae sunt igitur orationes eae, quae | 120.1 |
| latissime vagantur et a privata [et a singulari] controversia | |
| se ad universi generis vim explicandam conferunt et con- | |
| vertunt, ut ei, qui audiant, natura et genere et universa re | |
| cognita de singulis reis et criminibus et litibus statuere | 5 |
| possint. Hanc ad consuetudinem exercitationis vos, | 121.1 |
| adulescentes, est cohortatus Antonius atque a minutis | |
| angustisque concertationibus ad omnem vim varietatemque | |
| vos disserendi traducendos putavit; qua re non est pau- | |
| corum libellorum hoc munus, ut ei, qui scripserunt de | 5 |
| dicendi ratione, arbitrantur, neque Tusculani atque huius | |
| ambulationis antemeridianae aut nostrae posmeridianae | |
| sessionis; non enim solum acuenda nobis neque pro- | |
| cudenda lingua est, sed onerandum complendumque pectus | |
| maximarum rerum et plurimarum suavitate, copia, varietate. | 10 |
| Nostra est enim—si modo nos oratores, si in civium dis- | 122.1 |
| ceptationibus, si in periculis, si in deliberationibus publicis | |
| adhibendi auctores et principes sumus—nostra est, inquam, | |
| omnis ista prudentiae doctrinaeque possessio, in quam | |
| homines quasi caducam atque vacuam abundantes otio, | 5 |
| nobis occupatis, involaverunt atque etiam aut inridentes | |
| oratorem, ut ille in Gorgia Socrates, cavillantur aut aliquid | |
| de oratoris arte paucis praecipiunt libellis eosque rhetoricos | |
| inscribunt, quasi non illa sint propria rhetorum, quae ab | |
| eisdem de iustitia, de officio, de civitatibus instituendis | 10 |
| et regendis, de omni vivendi denique etiam de naturae | |
| ratione dicuntur. Quae quoniam iam aliunde non pos- | 123.1 |
| sumus, sumenda sunt nobis ab eis ipsis, a quibus expilati | |
| sumus; dum modo illa ad hanc civilem scientiam, quo | |
| pertinent et quam intuentur, transferamus, neque, ut ante | |
| dixi, omnem teramus in his discendis rebus aetatem; sed | 5 |
| cum fontis viderimus, quos nisi qui celeriter cognorit, num- | |
| quam cognoscet omnino, tum, quotienscumque opus erit, | |
| ex eis tantum, quantum res petet, hauriemus; nam neque | 124.1 |
| tam est acris acies in naturis hominum et ingeniis, ut res | |
| tantas quisquam nisi monstratas possit videre, neque tanta | |
| tamen in rebus obscuritas, ut eas non penitus acri vir | |
| ingenio cernat, si modo aspexerit. In hoc igitur tanto tam | 5 |
| immensoque campo cum liceat oratori vagari libere atque | |
| ubicumque constiterit, consistere in suo, facile suppeditat | |
| omnis apparatus ornatusque dicendi; rerum enim copia | 125.1 |
| verborum copiam gignit; et, si est honestas in rebus ipsis, | |
| de quibus dicitur, exsistit ex re naturalis quidam splendor | |
| in verbis. Sit modo is, qui dicet aut scribet, institutus | |
| liberaliter educatione doctrinaque puerili et flagret studio | 5 |
| et a natura adiuvetur et in universorum generum infinitis | |
| disceptationibus exercitatus ornatissimos scriptores ora- | |
| toresque ad cognoscendum imitandumque delegerit, ne | |
| ille haud sane, quem ad modum verba struat et inluminet, | |
| a magistris istis requiret; ita facile in rerum abundantia | 10 |
| ad orationis ornamenta sine duce natura ipsa, si modo est | |
| exercitata, delabitur.' |