| Hic Catulus 'di immortales,' inquit 'quantam rerum | 3.126.1 |
| varietatem, quantam vim, quantam copiam, Crasse, com- | |
| plexus es quantisque ex angustiis oratorem educere ausus | |
| es et in maiorum suorum regno conlocare! Namque illos | |
| veteres doctores auctoresque dicendi nullum genus disputa- | 5 |
| tionis a se alienum putasse accepimus semperque esse in | |
| omni orationis ratione versatos; ex quibus Elius Hippias, | 127.1 |
| cum Olympiam venisset maxima illa quinquennali cele- | |
| britate ludorum, gloriatus est cuncta paene audiente Graecia | |
| nihil esse ulla in arte rerum omnium quod ipse nesciret; | |
| nec solum has artis, quibus liberales doctrinae atque in- | 5 |
| genuae continerentur, geometriam, musicam, litterarum co- | |
| gnitionem et poetarum atque illa, quae de naturis rerum, quae | |
| de hominum moribus, quae de rebus publicis dicerentur, | |
| <se tenere> sed anulum, quem haberet, pallium, quo amictus, | |
| soccos, quibus indutus esset, [se] sua manu confecisse. | 10 |
| Scilicet nimis hic quidem est progressus, sed ex eo ipso est | 128.1 |
| coniectura facilis, quantum sibi illi oratores de praeclarissi- | |
| mis artibus appetierint, qui ne sordidiores quidem re- | |
| pudiarint. Quid de Prodico Cio, de Thrasymacho | |
| Calchedonio, de Protagora Abderita loquar? quorum | 5 |
| unus quisque plurimum <ut> temporibus illis etiam de | |
| natura rerum et disseruit et scripsit. Ipse ille Leontinus | 129.1 |
| Gorgias, quo patrono, ut Plato voluit, philosopho succubuit | |
| orator, qui aut non est victus umquam a Socrate neque | |
| sermo ille Platonis verus est; aut, si est victus, eloquentior | |
| videlicet fuit et disertior Socrates et, ut tu appellas, copio- | 5 |
| sior et melior orator—sed hic in illo ipso Platonis libro de | |
| omni re, quaecumque in disceptationem quaestionemque | |
| vocetur, se copiosissime dicturum esse profitetur; isque | |
| princeps ex omnibus ausus est in conventu poscere qua de | |
| re quisque vellet audire; cui tantus honos habitus est | 10 |
| a Graecia, soli ut ex omnibus Delphis non inaurata statua, | |
| sed aurea statueretur. Sed hi, quos nominavi, multique | 130.1 |
| praeterea summique dicendi doctores uno tempore fuerunt; | |
| ex quibus intellegi potest ita se rem habere, ut tu, Crasse, | |
| dicis, oratorisque nomen apud antiquos in Graecia maiore | |
| quadam vel copia vel gloria floruisse. Quo quidem magis | 131.1 |
| dubito tibine plus laudis an Graecis vituperationis statuam | |
| esse tribuendum: cum tu in alia lingua ac moribus natus | |
| occupatissima in civitate vel privatorum negotiis paene | |
| omnibus vel orbis terrae procuratione ac summi imperi | 5 |
| gubernatione destrictus tantam vim rerum cognitionemque | |
| comprehenderis eamque omnem cum eius, qui consilio et | |
| oratione in civitate valeat, scientia atque exercitatione | |
| sociaris; illi nati in litteris ardentesque his studiis, otio | |
| vero diffluentes, non modo nihil acquisierint, sed ne | 10 |
| relictum quidem et traditum et suum conservarint.' Tum | 132.1 |
| Crassus 'non in hac' inquit 'una, Catule, re, sed in aliis | |
| etiam compluribus distributione partium ac separatione | |
| magnitudines sunt artium deminutae. An tu existimas, | |
| cum esset Hippocrates ille Cous, fuisse tum alios medicos, | 5 |
| qui morbis, alios, qui vulneribus, alios, qui oculis mederen- | |
| tur? Num geometriam Euclide aut Archimede, num | |
| musicam Damone aut Aristoxeno, num ipsas litteras | |
| Aristophane aut Callimacho tractante tam discerptas | |
| fuisse, ut nemo genus universum complecteretur atque ut | 10 |
| alius aliam sibi partem in qua elaboraret seponeret? Equi- | 133.1 |
| dem saepe hoc audivi de patre et de socero meo, nostros | |
| quoque homines, qui excellere sapientiae gloria vellent, | |
| omnia, quae quidem tum haec civitas nosset, solitos esse | |
| complecti. Meminerant illi Sex. Aelium; M'. vero | 5 |
| Manilium nos etiam vidimus transverso ambulantem foro; | |
| quod erat insigne eum, qui id faceret, facere civibus suis | |
| omnibus consili sui copiam; ad quos olim et ita ambulantis | |
| et in solio sedentis domi sic adibatur, non solum ut de iure | |
| civili ad eos, verum etiam de filia conlocanda, de fundo | 10 |
| emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut | |
| negotio referretur. Haec fuit P. Crassi illius veteris, haec | 134.1 |
| Ti. Coruncani, haec proavi generi mei Scipionis pruden- | |
| tissimi hominis sapientia, qui omnes pontifices maximi | |
| fuerunt, ut ad eos de omnibus divinis atque humanis rebus | |
| referretur; eidemque in senatu et apud populum et in | 5 |
| causis amicorum et domi et militiae consilium suum | |
| fidemque praestabant. Quid enim M. Catoni praeter | 135.1 |
| hanc politissimam doctrinam transmarinam atque adven- | |
| ticiam defuit? Num, quia ius civile didicerat, causas non | |
| dicebat? aut quia poterat dicere, iuris scientiam neglege- | |
| bat? Utroque in genere et elaboravit et praestitit. Num | 5 |
| propter hanc ex privatorum negotiis conlectam gratiam | |
| tardior in re publica capessenda fuit? Nemo apud populum | |
| fortior, nemo melior senator; et idem facile optimus impera- | |
| tor; denique nihil in hac civitate temporibus illis sciri | |
| discive potuit, quod ille non cum investigarit et scierit tum | 10 |
| etiam conscripserit. Nunc contra plerique ad honores | 136.1 |
| adipiscendos et ad rem publicam gerendam nudi veniunt | |
| atque inermes, nulla cognitione rerum, nulla scientia ornati. | |
| Sin aliquis excellit unus e multis, effert se, si unum aliquid | |
| adfert, aut bellicam virtutem aut usum aliquem militarem; | 5 |
| quae sane nunc quidem obsoleverunt; aut iuris scientiam, | |
| ne eius quidem universi; nam pontificium, quod est con- | |
| iunctum, nemo discit; aut eloquentiam, quam in clamore | |
| et in verborum cursu positam putant; omnium vero bona- | |
| rum artium, denique virtutum ipsarum societatem cognatio- | 10 |
| nemque non norunt. Sed ut ad Graecos referam orationem, | 137.1 |
| quibus carere hoc quidem in sermonis genere non possumus | |
| —nam ut virtutis a nostris, sic doctrinae sunt ab illis ex- | |
| empla petenda—septem fuisse dicuntur uno tempore, qui | |
| sapientes et haberentur et vocarentur: hi omnes praeter | 5 |
| Milesium Thalen civitatibus suis praefuerunt. Quis doctior | |
| eisdem temporibus illis aut cuius eloquentia litteris in- | |
| structior fuisse traditur quam Pisistrati? qui primus Homeri | |
| libros confusos antea sic disposuisse dicitur, ut nunc habe- | |
| mus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita | 10 |
| eloquentia floruit, ut litteris doctrinaque praestaret. Quid | 138.1 |
| Pericles? de cuius vi dicendi sic accepimus, ut, cum contra | |
| voluntatem Atheniensium loqueretur pro salute patriae | |
| severius, tamen id ipsum, quod ille contra popularis homines | |
| diceret, populare omnibus et iucundum videretur; cuius in | 5 |
| labris veteres comici, etiam cum illi male dicerent (quod | |
| tum Athenis fieri licebat), leporem habitasse dixerunt tan- | |
| tamque in eodem vim fuisse, ut in eorum mentibus, qui | |
| audissent, quasi aculeos quosdam relinqueret. At hunc non | |
| declamator aliqui ad clepsydram latrare docuerat, sed, ut | 10 |
| accepimus, Clazomenius ille Anaxagoras vir summus in | |
| maximarum rerum scientia: itaque hic doctrina, consilio, | |
| eloquentia excellens quadraginta annis praefuit Athenis et | |
| urbanis eodem tempore et bellicis rebus. Quid Critias? | 139.1 |
| quid Alcibiades? civitatibus quidem suis non boni, sed | |
| certe docti atque eloquentes, nonne Socraticis erant dis- | |
| putationibus eruditi? Quis Dionem Syracosium doctrinis | |
| omnibus expolivit? Non Plato? Atque eum idem ille | 5 |
| non linguae solum, verum etiam animi ac virtutis magister | |
| ad liberandam patriam impulit, instruxit, armavit. Aliisne | |
| igitur artibus hunc Dionem instituit Plato, aliis Isocrates | |
| clarissimum virum Timotheum Cononis praestantissimi | |
| imperatoris filium, summum ipsum imperatorem homi- | 10 |
| nemque doctissimum? aut aliis Pythagorius ille Lysis | |
| Thebanum Epaminondam, haud scio an summum virum | |
| unum omnis Graeciae? aut Xenophon Agesilaum? aut | |
| Philolaus Archytam Tarentinum? aut ipse Pythagoras totam | |
| illam veterem Italiae Graeciam, quae quondam magna voci- | 15 |
| tata est? Equidem non arbitror; sic enim video, unam | 140.1 |
| quandam omnium rerum, quae essent homine erudito dignae | |
| atque eo, qui in re publica vellet excellere, fuisse doctrinam; | |
| quam qui accepissent, si eidem ingenio ad pronuntiandum | |
| valuissent et se ad dicendum quoque non repugnante natura | 5 |
| dedissent, eloquentia praestitisse. Itaque ipse Aristoteles | 141.1 |
| cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod | |
| [ipse] suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad | |
| inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente | |
| totam formam prope disciplinae suae versumque quendam | 5 |
| Philoctetae paulo secus dixit: ille enim turpe sibi ait esse | |
| tacere, cum barbaros, hic autem, cum Isocratem pateretur | |
| dicere; itaque ornavit et inlustravit doctrinam illam omnem | |
| rerumque cognitionem cum orationis exercitatione con- | |
| iunxit. Neque vero hoc fugit sapientissimum regem | 10 |
| Philippum, qui hunc Alexandro filio doctorem accierit, | |
| a quo eodem ille et agendi acciperet praecepta et eloquendi. | |
| Nunc sive qui volet, eum philosophum, qui copiam nobis | 142.1 |
| rerum orationisque tradat, per me appellet oratorem licet; | |
| sive hunc oratorem, quem ego dico sapientiam iunctam | |
| habere eloquentiae, philosophum appellare malet, non | |
| impediam; dum modo hoc constet, neque infantiam eius, | 5 |
| qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque | |
| inscientiam illius, cui res non suppetat, verba non desint, | |
| esse laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim | |
| equidem indisertam prudentiam quam stultitiam loquacem; | |
| sin quaerimus quid unum excellat ex omnibus, docto oratori | 143.1 |
| palma danda est; quem si patiuntur eundem esse philo- | |
| sophum, sublata controversia est; sin eos diiungent, hoc | |
| erunt inferiores, quod in oratore perfecto inest illorum | |
| omnis scientia, in philosophorum autem cognitione non | 5 |
| continuo inest eloquentia; quae quamvis contemnatur ab | |
| eis, necesse est tamen aliquem cumulum illorum artibus | |
| adferre videatur.' Haec cum Crassus dixisset, parumper et | |
| ipse conticuit et a ceteris silentium fuit. |