| Tum Cotta 'equidem,' inquit 'Crasse, non possum queri, | 3.144.1 |
| quod mihi videare aliud quiddam, id quod non susceperis, | |
| disputasse; plus enim aliquanto attulisti, quam tibi erat | |
| tributum a nobis ac denuntiatum; sed certe ut eae partes | |
| fuerunt tuae, de inlustranda oratione ut diceres, et eras ipse | 5 |
| iam ingressus atque in quattuor partis omnem orationis | |
| laudem discripseras, cum de duabus primis nobis quidem | |
| satis, sed, ut ipse dicebas, celeriter exigueque dixisses, duas | |
| tibi reliquas feceras, quem ad modum primum ornate, deinde | |
| etiam apte diceremus: quo cum ingressus esses, repente te | 145.1 |
| quasi quidam aestus ingeni tui procul a terra abripuit | |
| atque in altum a conspectu paene omnium abstraxit; | |
| omnem enim rerum scientiam complexus non tu quidem | |
| eam nobis tradidisti; neque enim fuit tam exigui temporis; | 5 |
| sed apud hos quid profeceris nescio, me quidem in Aca- | |
| demiam totum compulisti. In qua velim sit illud, quod | |
| saepe posuisti, ut non necesse sit consumere aetatem atque | |
| ut possit is illa omnia cernere, qui tantum modo aspexerit; | |
| sed etiam si est aliquando spissius aut si ego sum tardior, | 10 |
| profecto numquam conquiescam neque defatigabor ante, | |
| quam illorum ancipitis vias rationesque et pro omnibus et | |
| contra omnia disputandi percepero.' Tum Caesar 'unum' | 146.1 |
| inquit 'me ex tuo sermone maxime, Crasse, commovit, | |
| quod eum negasti, qui non cito quid didicisset, umquam | |
| omnino posse perdiscere; ut mihi non sit difficile periclitari | |
| et aut statim percipere ista, quae tu verbis ad caelum ex- | 5 |
| tulisti, aut, si non potuerim, tempus non perdere, cum | |
| tamen his nostris possim esse contentus.' Hic Sulpicius | 147.1 |
| 'ego vero,' inquit 'Crasse, neque Aristotelem istum neque | |
| Carneadem nec philosophorum quemquam desidero. Vel | |
| me licet existimes desperare ista posse perdiscere vel, id | |
| quod facio, contemnere; mihi rerum forensium et com- | 5 |
| munium vulgaris haec cognitio satis magna est ad eam, | |
| quam specto, eloquentiam; ex qua ipsa tamen permulta | |
| nescio; quae tum denique, cum causa aliqua, quae a me | |
| dicenda est, desiderat, quaero. Quam ob rem, nisi forte es | |
| iam defessus et si tibi non graves sumus, refer ad illa te, | 10 |
| quae ad ipsius orationis laudem splendoremque pertinent; | |
| quae ego ex te audire volui, non ut desperarem me elo- | |
| quentiam consequi posse, sed ut aliquid addiscerem.' Tum | 148.1 |
| Crassus 'pervulgatas res requiris' inquit 'et tibi non inco- | |
| gnitas, Sulpici: quis enim de isto genere non docuit, non | |
| instituit, non scriptum etiam reliquit? Sed geram morem | |
| et ea dumtaxat, quae mihi nota sunt, breviter exponam tibi; | 5 |
| censebo tamen ad eos, qui auctores et inventores sunt | |
| harum sane minutarum rerum, revertendum. |