| Omnis igitur oratio conficitur ex verbis; quorum primum | 3.149.1 |
| nobis ratio simpliciter videnda est, deinde coniuncte. Nam | |
| est quidam ornatus orationis, qui ex singulis verbis est; | |
| alius, qui ex continuatis [coniunctis] constat. Ergo utimur | |
| verbis aut eis, quae propria sunt et certa quasi vocabula | 5 |
| rerum, paene una nata cum rebus ipsis; aut eis, quae trans- | |
| feruntur et quasi alieno in loco conlocantur; aut eis, quae | |
| novamus et facimus ipsi. In propriis igitur est [verbis] | 150.1 |
| illa laus oratoris, ut abiecta atque obsoleta fugiat, lectis | |
| atque inlustribus utatur, in quibus plenum quiddam et | |
| sonans inesse videatur. Sed in hoc verborum genere pro- | |
| priorum dilectus est habendus quidam atque is aurium | 5 |
| quodam iudicio ponderandus est; in quo consuetudo etiam | |
| bene loquendi valet plurimum. Itaque hoc, quod vulgo | 151.1 |
| de oratoribus ab imperitis dici solet "bonis hic verbis," aut | |
| "aliquis non bonis utitur," non arte aliqua perpenditur, sed | |
| quodam quasi naturali sensu iudicatur: in quo non magna | |
| laus est vitare vitium, quamquam est magnum, verum | 5 |
| tamen hoc quasi solum quoddam atque fundamentum est, | |
| verborum usus et copia bonorum. Sed quid ipse aedificet | 152.1 |
| orator et in quo adiungat artem, id esse nobis quaerendum | |
| [atque explicandum] videtur. Tria sunt igitur in verbo | |
| simplici, quae orator adferat ad inlustrandam atque exor- | |
| nandam orationem: aut inusitatum verbum aut novatum | 5 |
| aut translatum. Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab | 153.1 |
| usu cotidiani sermonis iam diu intermissa, quae sunt poet- | |
| arum licentiae liberiora quam nostrae; sed tamen raro | |
| habet etiam in oratione poeticum aliquod verbum dignitatem. | |
| Neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius "qua tempestate | 5 |
| Poenus in Italiam venit," nec "prolem" aut "subolem" aut | |
| "effari" aut "nuncupare" aut, ut tu soles, Catule, "non | |
| rebar" aut "opinabar"; aut alia multa, quibus loco positis | |
| grandior atque antiquior oratio saepe videri solet. Novan- | 154.1 |
| tur autem verba, quae ab eo, qui dicit, ipso gignuntur ac | |
| fiunt, vel coniungendis verbis, ut haec: | |
| tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat. | |
| num non vis huius me versutiloquas malitias . . . | 5 |
| videtis enim et "versutiloquas" et "expectorat" ex coniun- | |
| ctione facta esse verba, non nata; sed saepe vel sine con- | |
| iunctione verba novantur ut "ille senius desertus," ut "di | |
| genitales," ut "bacarum ubertate incurvescere." Tertius ille | 155.1 |
| modus transferendi verbi late patet, quem necessitas genuit | |
| inopia coacta et angustiis, post autem iucunditas delectatio- | |
| que celebravit. Nam ut vestis frigoris depellendi causa | |
| reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam | 5 |
| corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est | |
| inopiae causa, frequentata delectationis. Nam gemmare | |
| vitis, luxuriem esse in herbis, laetas segetes etiam rustici | |
| dicunt. Quod enim declarari vix verbo proprio potest, id | |
| translato cum est dictum, inlustrat id, quod intellegi | 10 |
| volumus, eius rei, quam alieno verbo posuimus, similitudo. | |
| Ergo haec translationes quasi mutuationes sunt, cum quod | 156.1 |
| non habeas aliunde sumas, illae paulo audaciores, quae | |
| non inopiam indicant, sed orationi splendoris aliquid arces- | |
| sunt; quarum ego quid vobis aut inveniendi rationem aut | |
| genera ponam? [Similitudinis est ad verbum unum con- | 157.1 |
| tracta brevitas, quod verbum in alieno loco tamquam in | |
| suo positum si agnoscitur, delectat, si simile nihil habet, | |
| repudiatur]; sed ea transferri oportet, quae aut clariorem | |
| faciunt rem, ut illa omnia: | 5 |
| inhorrescit mare, | |
| tenebrae conduplicantur, noctisque et nimbum occaecat | |
| nigror, | |
| flamma inter nubis coruscat, caelum tonitru contremit, | |
| grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit, | 10 |
| undique omnes venti erumpunt, saevi exsistunt turbines, | |
| fervit aestu pelagus: | |
| omnia fere, quo essent clariora, translatis per similitudinem | |
| verbis dicta sunt; aut quo significatur magis res tota sive | 158.1 |
| facti alicuius sive consili, ut ille, qui occultantem consulto, | |
| ne id, quod ageretur, intellegi posset, duobus translatis | |
| verbis similitudine ipsa indicat: | |
| quandoquidem is se circum vestit dictis, saepit se dolo. | 5 |
| Non numquam etiam brevitas translatione conficitur, ut illud | |
| "si telum manu fugit": imprudentia teli missi brevius pro- | |
| priis verbis exponi non potuit, quam est uno significata | |
| translato. Hoc in genere persaepe mihi admirandum vide- | 159.1 |
| tur quid sit, quod omnes translatis et alienis magis delec- | |
| tentur verbis quam propriis et suis. Nam si res suum | |
| nomen et vocabulum proprium non habet, ut pes in navi, | |
| ut nexum, quod per libram agitur, ut in uxore divortium, | 5 |
| necessitas cogit, quod non habeas, aliunde sumere; sed in | |
| suorum verborum maxima copia tamen homines aliena | |
| multo magis, si sunt ratione translata, delectant. Id acci- | 160.1 |
| dere credo, vel quod ingeni specimen est quoddam transi- | |
| lire ante pedes posita et alia longe repetita sumere; vel quod | |
| is, qui audit, alio ducitur cogitatione neque tamen aberrat, | |
| quae maxima est delectatio; vel quod in singulis verbis res | 5 |
| ac totum simile conficitur; vel quod omnis translatio, quae | |
| quidem sumpta ratione est, ad sensus ipsos admovetur, | |
| maxime oculorum, qui est sensus acerrimus. Nam et odor | 161.1 |
| urbanitatis et mollitudo humanitatis et murmur maris et | |
| dulcitudo orationis sunt ducta a ceteris sensibus; illa vero | |
| oculorum multo acriora, quae paene ponunt in conspectu | |
| animi, quae cernere et videre non possumus. Nihil est | 5 |
| enim in rerum natura, cuius nos non in aliis rebus possimus | |
| uti vocabulo et nomine. Unde enim simile duci potest, | |
| potest autem ex omnibus, indidem verbum unum, quod | |
| similitudinem continet, translatum lumen adferet orationi. | |
| Quo in genere primum est fugienda dissimilitudo: "caeli | 162.1 |
| ingentes fornices"; quamvis sphaeram in scaenam, ut dici- | |
| tur, attulerit Ennius, tamen in sphaera fornicis similitudo | |
| inesse non potest. | |
| Vive, Ulixes; dum licet: | 5 |
| oculis postremum lumen radiatum rape! | |
| non dixit "pete" non "cape,"—haberet enim moram sperantis | |
| diutius esse victurum—sed "rape": est hoc verbum ad id | |
| aptatum, quod ante dixerat, "dum licet." Deinde videndum | 163.1 |
| est ne longe simile sit ductum: "Syrtim" patrimoni, "scopu- | |
| lum" libentius dixerim; "Charybdim" bonorum, "voraginem" | |
| potius; facilius enim ad ea, quae visa, quam ad illa, quae | |
| audita sunt, mentis oculi feruntur; et quoniam haec vel | 5 |
| summa laus est in verbis transferendis, ut sensum feriat id, | |
| quod translatum sit, fugienda est omnis turpitudo earum | |
| rerum, ad quas eorum animos, qui audient, trahet similitudo. | |
| Nolo dici morte Africani "castratam" esse rem publicam, | 164.1 |
| nolo "stercus curiae" dici Glauciam; quamvis sit simile, | |
| tamen est in utroque deformis cogitatio similitudinis; nolo | |
| esse aut maius, quam res postulet: "tempestas comissa- | |
| tionis"; aut minus: "comissatio tempestatis"; nolo esse | 5 |
| verbum angustius id, quod translatum sit, quam fuisset | |
| illud proprium ac suum: | |
| quidnam est, obsecro? Quid te adirier abnutas? | |
| melius esset vetas, prohibes, absterres; quoniam ille dixerat: | |
| ilico istic, | 10 |
| ne contagio mea bonis umbrave obsit . . . . | |
| Atque etiam, si vereare, ne paulo durior translatio esse | 165.1 |
| videatur, mollienda est praeposito saepe verbo; ut si olim, | |
| M. Catone mortuo, "pupillum" senatum quis relictum | |
| diceret, paulo durius; sin, "ut ita dicam, pupillum," ali- | |
| quanto mitius: etenim verecunda debet esse translatio, ut | 5 |
| deducta esse in alienum locum, non inrupisse, atque ut | |
| precario, non vi, venisse videatur. Modus autem nullus | 166.1 |
| est florentior in singulis verbis neque qui plus luminis | |
| adferat orationi; nam illud, quod ex hoc genere profluit, | |
| non est in uno verbo translato, sed ex pluribus continuatis | |
| conectitur, ut aliud dicatur, aliud intellegendum sit: | 5 |
| neque me patiar | |
| iterum ad unum scopulum ut olim classem Achivom | |
| offendere. | |
| atque illud, | |
| erras, erras; nam exsultantem te et praefidentem tibi | 10 |
| repriment validae legum habenae atque imperi insistent | |
| iugo. | |
| Sumpta re simili verba illius rei propria deinceps in rem | 167.1 |
| aliam, ut dixi, transferuntur. Est hoc magnum ornamentum | |
| orationis, in quo obscuritas fugienda est; etenim hoc fere | |
| genere fiunt ea, quae dicuntur aenigmata; non est autem | |
| in verbo modus hic, sed in oratione, id est, in continua- | 5 |
| tione verborum. Ne illa quidem traductio atque immutatio | |
| in verbo quandam fabricationem habet [sed in oratione]: | |
| Africa terribili tremit horrida terra tumultu; | |
| [pro Afris est sumpta Africa,] neque factum est verbum, ut | |
| "mare saxifragis undis"; neque translatum, ut "mollitur | 10 |
| mare"; sed ornandi causa proprium proprio commutatum: | |
| desine, Roma, tuos hostis . . . . | |
| <et> | |
| testes sunt campi magni . . . . | |
| Gravis est modus in ornatu orationis et saepe sumendus; | 15 |
| ex quo genere haec sunt, Martem belli esse communem, | |
| Cererem pro frugibus, Liberum appellare pro vino, Neptu- | |
| num pro mari, curiam pro senatu, campum pro comitiis, | |
| togam pro pace, arma ac tela pro bello; quo item in genere | 168.1 |
| et virtutes et vitia pro ipsis, in quibus illa sunt, appellantur: | |
| "luxuries quam in domum inrupit," et "quo avaritia pene- | |
| travit"; aut "fides valuit, iustitia confecit." Videtis profecto | |
| genus hoc totum, cum inflexo immutatoque verbo res | 5 |
| eadem enuntiatur ornatius; cui sunt finitima illa minus | |
| ornata, sed tamen non ignoranda, cum intellegi volumus | |
| aliquid aut ex parte totum, ut pro aedificiis cum parietes | |
| aut tecta dicimus; aut ex toto partem, ut cum unam | |
| turmam equitatum populi Romani dicimus; aut ex uno | 10 |
| pluris: | |
| at Romanus homo, tamenetsi res bene gesta est | |
| corde suo trepidat; | |
| aut cum ex pluribus intellegitur unum: | |
| nos sumus Romani, qui fuimus ante Rudini; | 15 |
| aut quocumque modo, non ut dictum est, in eo genere | |
| intellegitur, sed ut sensum est. Abutimur saepe etiam | 169.1 |
| verbo non tam eleganter quam in transferendo, sed etiam si | |
| licentius, tamen interdum non impudenter; ut cum grandem | |
| orationem pro longa, minutum animum pro parvo dicimus. | |
| Verum illa videtisne esse non verbi, sed orationis, quae ex | 5 |
| pluribus, ut exposui, translationibus conexa sunt? haec | |
| autem, quae aut immutata esse dixi aut aliter intellegenda | |
| ac dicerentur, sunt translata quodam modo. Ita fit, ut | 170.1 |
| omnis singulorum verborum virtus atque laus tribus exsistat | |
| ex rebus: si aut vetustum verbum sit, quod tamen consue- | |
| tudo ferre possit; aut factum vel coniunctione vel novitate, | |
| in quo item est auribus consuetudinique parcendum; aut | 5 |
| translatum, quod maxime tamquam stellis quibusdam notat | |
| et illuminat orationem. |