| Sequitur continuatio verborum, quae duas res maxime, | 3.171.1 |
| conlocationem primum, deinde modum quendam formamque | |
| desiderat. Conlocationis est componere et struere verba | |
| sic, ut neve asper eorum concursus neve hiulcus sit, sed | |
| quodam modo coagmentatus et levis; in quo lepide soceri | 5 |
| mei persona lusit is, qui elegantissime id facere potuit, | |
| Lucilius: | |
| quam lepide λέξεις compostae! ut tesserulae omnes | |
| arte pavimento atque emblemate vermiculato. | |
| Quae cum dixisset in Albucium inludens, ne a me quidem | 10 |
| abstinuit: | |
| Crassum habeo generum, ne rhetoricoterus tu sis. | |
| Quid ergo? Iste Crassus, quoniam eius abuteris nomine, | |
| quid efficit? Illud quidem; scilicet, ut ille vult et ego | |
| vellem, melius aliquanto quam Albucius: verum in me | 15 |
| quidem lusit ille, ut solet. Sed est tamen haec conlocatio | 172.1 |
| conservanda verborum, de qua loquor; quae vinctam oratio- | |
| nem efficit, quae cohaerentem, quae levem, quae aequabiliter | |
| fluentem; id adsequemini, si verba extrema cum conse- | |
| quentibus primis ita iungentur, ut neve aspere concurrant | 5 |
| neve vastius diducantur. Hanc diligentiam subsequitur | 173.1 |
| modus etiam et forma verborum, quod iam vereor ne huic | |
| Catulo videatur esse puerile; versus enim veteres illi in hac | |
| soluta oratione propemodum, hoc est, numeros quosdam | |
| nobis esse adhibendos putaverunt: interspirationis enim, | 5 |
| non defetigationis nostrae neque librariorum notis, sed | |
| verborum et sententiarum modo interpunctas clausulas in | |
| orationibus esse voluerunt; idque princeps Isocrates in- | |
| stituisse fertur, ut inconditam antiquorum dicendi con- | |
| suetudinem delectationis atque aurium causa, quem ad | 10 |
| modum scribit discipulus eius Naucrates, numeris astrin- | |
| geret. Namque haec duo musici, qui erant quondam idem | 174.1 |
| poetae, machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum, | |
| ut et verborum numero et vocum modo delectatione vin- | |
| cerent aurium satietatem. Haec igitur duo, vocis dico | |
| moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis | 5 |
| severitas pati posset, a poetica ad eloquentiam traducenda | |
| duxerunt. In quo illud est vel maximum, quod versus in | 175.1 |
| oratione si efficitur coniunctione verborum, vitium est, et | |
| tamen eam coniunctionem sicuti versum numerose cadere | |
| et quadrare et perfici volumus. Neque est ex multis res | |
| una, quae magis oratorem ab imperito dicendi ignaroque | 5 |
| distinguat, quam quod ille rudis incondite fundit quantum | |
| potest et id, quod dicit, spiritu, non arte determinat, orator | |
| autem sic inligat sententiam verbis, ut eam numero quodam | |
| complectatur et astricto et soluto. Nam cum vinxit forma | 176.1 |
| et modis, relaxat et liberat immutatione ordinis, ut verba | |
| neque adligata sint quasi certa aliqua lege versus neque | |
| ita soluta, ut vagentur. Quonam igitur modo tantum | |
| munus insistemus ut arbitremur nos hanc vim numerose | 5 |
| dicendi consequi posse? Non est res tam difficilis quam | |
| necessaria; nihil est enim tam tenerum neque tam flexibile | |
| neque quod tam facile sequatur quocumque ducas quam | |
| oratio. Ex hac versus, ex hac eadem dispares numeri | 177.1 |
| conficiuntur; ex hac haec etiam soluta variis modis | |
| multorumque generum oratio; non enim sunt alia ser- | |
| monis, alia contentionis verba, neque ex alio genere ad | |
| usum cotidianum, alio ad scaenam pompamque sumuntur; | 5 |
| sed ea nos cum iacentia sustulimus e medio, sicut mollissi- | |
| mam ceram ad nostrum arbitrium formamus et fingimus. | |
| Itaque <ut> tum graves sumus, tum subtiles, tum medium quid- | |
| dam tenemus: sic institutam nostram sententiam sequitur | |
| orationis genus idque ad omnem aurium voluptatem et | 10 |
| animorum motum mutatur et vertitur. Sed ut in plerisque | 178.1 |
| rebus incredibiliter hoc natura est ipsa fabricata, sic in | |
| oratione, ut ea, quae maximam utilitatem in se continerent, | |
| plurimum eadem haberent vel dignitatis vel saepe etiam | |
| venustatis. Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus | 5 |
| hunc statum esse huius totius mundi atque naturae, rotun- | |
| dum ut caelum terraque ut media sit eaque sua vi nutuque | |
| teneatur, sol ut eam circum feratur, ut accedat ad brumale | |
| signum et inde sensim ascendat in diversam partem; ut | |
| luna accessu et recessu [suo] solis lumen accipiat; ut eadem | 10 |
| spatia quinque stellae dispari motu cursuque conficiant. | |
| Haec tantam habent vim, paulum ut immutata cohaerere | 179.1 |
| non possint, tantam pulchritudinem, ut nulla species ne | |
| cogitari quidem possit ornatior. Referte nunc animum ad | |
| hominum vel etiam ceterarum animantium formam et | |
| figuram. Nullam partem corporis sine aliqua necessitate | 5 |
| adfictam totamque formam quasi perfectam reperietis arte, | |
| non casu. Quid in eis arboribus? in quibus non truncus, | |
| non rami, non folia sunt denique nisi ad suam retinendam | |
| conservandamque naturam, nusquam tamen est ulla pars nisi | |
| venusta. Linquamus naturam artisque videamus. Quid | 180.1 |
| tam in navigio necessarium quam latera, quam cavernae, | |
| quam prora, quam puppis, quam antennae, quam vela, | |
| quam mali? quae tamen hanc habent in specie venustatem, | |
| ut non solum salutis, sed etiam voluptatis causa inventa | 5 |
| esse videantur. Columnae templa et porticus sustinent; | |
| tamen habent non plus utilitatis quam dignitatis: Capitoli | |
| fastigium illud et ceterarum aedium non venustas, sed | |
| necessitas ipsa fabricata est; nam, cum esset habita ratio, | |
| quem ad modum ex utraque tecti parte aqua delaberetur, | 10 |
| utilitatem templi fastigi dignitas consecuta est; ut, etiam si | |
| in caelo Capitolium statueretur, ubi imber esse non posset, | |
| nullam sine fastigio dignitatem habiturum fuisse videatur. | |
| Hoc in omnibus item partibus orationis evenit, ut utilita- | 181.1 |
| tem ac prope necessitatem suavitas quaedam et lepos con- | |
| sequatur; clausulas enim atque interpuncta verborum | |
| animae interclusio atque angustiae spiritus attulerunt: id | |
| inventum ita est suave, ut, si cui sit infinitus spiritus datus, | 5 |
| tamen eum perpetuare verba nolimus; id enim auribus | |
| nostris gratum est [inventum], quod hominum lateribus non | |
| tolerabile solum, sed etiam facile esse posset. Longissima | 182.1 |
| est igitur complexio verborum, quae volvi uno spiritu potest; | |
| sed hic naturae modus est, artis alius. Nam cum sint | |
| numeri plures, iambum et trochaeum frequentem segregat | |
| ab oratore Aristoteles, Catule, vester, qui natura tamen | 5 |
| incurrunt ipsi in orationem sermonemque nostrum; sed | |
| sunt insignes percussiones eorum numerorum et minuti | |
| pedes. Qua re primum ad heroum nos [dactylici et ana- | |
| paesti spondi pedem] invitat: in quo impune progredi licet | |
| duo dumtaxat pedes aut paulo plus, ne plane in versum aut | 10 |
| similitudinem versus incidamus. "Altae sunt geminae, qui- | |
| bus." Hi tres [heroi] pedes in principia continuandorum | |
| verborum satis decore cadunt. Probatur autem ab eodem | 183.1 |
| illo maxime paean, qui est duplex: nam aut a longa oritur, | |
| quam tres breves consequuntur, ut haec verba "desinite, | |
| incipite, comprimite," aut a brevibus deinceps tribus, ex- | |
| trema producta atque longa, sicut illa sunt "domuerant, | 5 |
| sonipedes"; atque illi philosopho ordiri placet a superiore | |
| paeane, posteriore finire; est autem paean hic posterior non | |
| syllabarum numero, sed aurium mensura, quod est acrius | |
| iudicium et certius, par fere cretico, qui est ex longa et brevi | |
| et longa: ut | 10 |
| Quid petam praesidi, aut exsequar? quove nunc . . . | |
| A quo numero exorsus est Fannius: "si, Quirites, minas | |
| illius." Hunc ille clausulis aptiorem putat, quas vult longa | |
| plerumque syllaba terminari. Neque vero haec tam acrem | 184.1 |
| curam diligentiamque desiderant, quam est illa poetarum; | |
| quos necessitas cogit et ipsi numeri ac modi sic verba versu | |
| includere, ut nihil sit ne spiritu quidem minimo brevius aut | |
| longius, quam necesse est. Liberior est oratio et plane, ut | 5 |
| dicitur, sic est vere soluta, non ut fugiat tamen aut erret, sed | |
| ut sine vinculis sibi ipsa moderetur. Namque ego illud | |
| adsentior Theophrasto, qui putat orationem, quae quidem | |
| sit polita atque facta quodam modo, non astricte, sed re- | |
| missius numerosam esse oportere. Etenim, sicut ille suspi- | 185.1 |
| catur, et ex istis modis, quibus hic usitatus versus efficitur, | |
| post anapaestus, procerior quidam numerus, effloruit, inde | |
| ille licentior et divitior fluxit dithyrambus, cuius membra | |
| et pedes, ut ait idem, sunt in omni locupleti oratione diffusa; | 5 |
| et, si numerosum est in omnibus sonis atque vocibus, quod | |
| habet quasdam impressiones et quod metiri possumus in- | |
| tervallis aequalibus, recte genus hoc numerorum, dum | |
| modo ne continui sint, in orationis laude ponitur. Nam | |
| si rudis et impolita putanda est illa sine intervallis loqua- | 10 |
| citas perennis et profluens, quid est aliud causae cur repu- | |
| dietur, nisi quod hominum auribus vocem natura modulatur | |
| ipsa? Quod fieri, nisi inest numerus in voce, non potest. | |
| Numerus autem in continuatione nullus est; distinctio et | 186.1 |
| aequalium aut saepe variorum intervallorum percussio | |
| numerum conficit, quem in cadentibus guttis, quod inter- | |
| vallis distinguuntur, notare possumus, in amni praecipitante | |
| non possumus. Quod si continuatio verborum haec soluta | 5 |
| multo est aptior atque iucundior, si est articulis membrisque | |
| distincta, quam si continuata ac producta, membra illa | |
| modificata esse debebunt; quae si in extremo breviora | |
| sunt, infringitur ille quasi verborum ambitus; sic enim has | |
| orationis conversiones Graeci nominant. Qua re aut paria | 10 |
| esse debent posteriora superioribus, et extrema primis aut, | |
| quod etiam est melius et iucundius, longiora. Atque haec | 187.1 |
| quidem ab eis philosophis, quos tu maxime diligis, Catule, | |
| dicta sunt; quod eo saepius testificor, ut auctoribus laudan- | |
| dis ineptiarum crimen effugiam.' 'Quarum tandem?' | |
| inquit Catulus 'aut quid disputatione ista adferri potest | 5 |
| elegantius aut omnino dici subtilius?' 'At enim vereor,' | 188.1 |
| inquit Crassus 'ne haec aut difficiliora istis ad persequen- | |
| dum esse videantur aut, quia non traduntur in vulgari ista | |
| disciplina, nos ea maiora ac difficiliora videri velle vide- | |
| amur.' Tum Catulus 'erras,' inquit 'Crasse, si aut me aut | 5 |
| horum quemquam putas a te haec opera cotidiana et | |
| pervagata exspectare. Ista, quae dicis, dici volumus; neque | |
| tam dici quam isto dici modo; neque tibi hoc pro me | |
| solum, sed pro his omnibus sine ulla dubitatione respondeo.' | |
| 'Ego vero' inquit Antonius 'inveni iam, quem negaram in | 189.1 |
| eo, quem scripsi, libello me invenisse eloquentem. Sed eo | |
| te ne laudandi quidem causa interpellavi, ne quid de hoc | |
| tam exiguo sermonis tui tempore verbo uno meo deminuere- | |
| tur.' 'Hanc igitur' Crassus inquit 'ad legem cum exer- | 190.1 |
| citatione tum stilo, qui et alia et hoc maxime ornat ac limat, | |
| formanda nobis oratio est. Neque tamen hoc tanti laboris | |
| est, quanti videtur, nec sunt haec rhythmicorum aut musi- | |
| corum acerrima norma dirigenda; efficiendum est illud | 5 |
| modo nobis, ne fluat oratio, ne vagetur, ne insistat interius, | |
| ne excurrat longius, ut membris distinguatur, ut conversiones | |
| habeat absolutas. Neque semper utendum est perpetuitate | |
| et quasi conversione verborum, sed saepe carpenda mem- | |
| bris minutioribus oratio est, quae tamen ipsa membra sunt | 10 |
| numeris vincienda. Neque vos paean aut herous ille con- | 191.1 |
| turbet: ipsi occurrent orationi; ipsi, inquam, se offerent et | |
| respondebunt non vocati. Consuetudo modo illa sit | |
| scribendi atque dicendi, ut sententiae verbis finiantur | |
| eorumque verborum iunctio nascatur ab proceris numeris | 5 |
| ac liberis, maxime heroo aut paeane priore aut cretico, sed | |
| varie distincteque considat. Notatur enim maxime simili- | |
| tudo in conquiescendo. Et, si primi et postremi [illi] pedes | |
| sunt hac ratione servati, medii possunt latere, modo ne | |
| circuitus ipse verborum sit aut brevior, quam aures ex- | 10 |
| spectent, aut longior, quam vires atque anima patiatur. | |
| Clausulas autem diligentius etiam servandas esse arbitror | 192.1 |
| quam superiora, quod in eis maxime perfectio atque abso- | |
| lutio iudicatur. Nam versus aeque prima et media et | |
| extrema pars attenditur, qui debilitatur, in quacumque est | |
| parte titubatum; in oratione autem pauci prima cernunt, | 5 |
| postrema plerique: quae quoniam apparent et intelleguntur, | |
| varianda sunt, ne aut animorum iudiciis repudientur aut | |
| aurium satietate. Duo enim aut tres fere sunt extremi | 193.1 |
| servandi et notandi pedes, si modo non breviora et praecisa | |
| erunt superiora; quos aut chorios aut heroos aut alternos | |
| esse oportebit aut in paeane illo posteriore, quem Aristoteles | |
| probat, aut ei pari cretico. Horum vicissitudines efficient, | 5 |
| ut neque ei satientur, qui audient, fastidio similitudinis, nec | |
| nos id, quod faciemus, opera dedita facere videamur. | |
| Quod si Antipater ille Sidonius, quem tu probe, Catule, | 194.1 |
| meministi, solitus est versus hexametros aliosque variis | |
| modis atque numeris fundere ex tempore tantumque homi- | |
| nis ingeniosi ac memoris valuit exercitatio, ut, cum se mente | |
| ac voluntate coniecisset in versum, verba sequerentur; | 5 |
| quanto id facilius in oratione, exercitatione et consuetudine | |
| adhibita, consequemur! |