| Illud autem ne quis admiretur, quonam modo haec vulgus | 3.195.1 |
| imperitorum in audiendo notet, cum in omni genere tum in | |
| hoc ipso magna quaedam est vis incredibilisque naturae. | |
| Omnes enim tacito quodam sensu sine ulla arte aut ratione | |
| quae sint in artibus ac rationibus recta ac prava diiudicant; | 5 |
| idque cum faciunt in picturis et in signis et in aliis operibus, | |
| ad quorum intellegentiam a natura minus habent instru- | |
| menti, tum multo ostendunt magis in verborum, numerorum | |
| vocumque iudicio; quod ea sunt in communibus infixa | |
| sensibus nec earum rerum quemquam funditus natura esse | 10 |
| voluit expertem. Itaque non solum verbis arte positis | 196.1 |
| moventur omnes, verum etiam numeris ac vocibus. Quotus | |
| enim quisque est qui teneat artem numerorum ac modo- | |
| rum? At in eis si paulum modo offensum est, ut aut | |
| contractione brevius fieret aut productione longius, theatra | 5 |
| tota reclamant. Quid, hoc non idem fit in vocibus, ut | |
| a multitudine et populo non modo catervae atque concentus, | |
| sed etiam ipsi sibi singuli discrepantes eiciantur? Mirabile | 197.1 |
| est, cum plurimum in faciendo intersit inter doctum et | |
| rudem, quam non multum differat in iudicando. Ars enim | |
| cum a natura profecta sit, nisi natura moveat ac delectet, | |
| nihil sane egisse videatur; nihil est autem tam cognatum | 5 |
| mentibus nostris quam numeri atque voces; quibus et | |
| excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad | |
| hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur; quorum illa | |
| summa vis carminibus est aptior et cantibus, non neglecta, | |
| ut mihi videtur, a Numa rege doctissimo maioribusque | 10 |
| nostris, ut epularum sollemnium fides ac tibiae Saliorumque | |
| versus indicant; maxime autem a Graecia vetere celebrata. | |
| Quibus utinam similibusque de rebus disputari quam de | |
| puerilibus his verborum translationibus maluissetis! Verum | 198.1 |
| ut in versu vulgus, si est peccatum, videt, sic, si quid in | |
| nostra oratione claudicat, sentit; sed poetae non ignoscit, | |
| nobis concedit: taciti tamen omnes non esse illud, quod | |
| diximus, aptum perfectumque cernunt. Itaque illi veteres, | 5 |
| sicut hodie etiam non nullos videmus, cum circuitum et | |
| quasi orbem verborum conficere non possent, nam id quidem | |
| nuper vel posse vel audere coepimus, terna aut bina aut non | |
| nulli singula etiam verba dicebant; qui in illa infantia | |
| naturale illud, quod aures hominum flagitabant, tenebant | 10 |
| tamen, ut et illa essent paria, quae dicerent, et aequalibus | |
| interspirationibus uterentur. |