| Exposui fere, ut potui, quae maxime ad ornatum orationis | 3.199.1 |
| pertinere arbitrabar. Dixi enim de singulorum laude ver- | |
| borum, dixi de coniunctione eorum, dixi de numero atque | |
| forma; sed si habitum etiam orationis et quasi colorem | |
| aliquem requiritis, est et plena quaedam, sed tamen teres, | 5 |
| et tenuis, non sine nervis ac viribus, et ea, quae particeps | |
| utriusque generis quadam mediocritate laudatur. His tribus | |
| figuris insidere quidam venustatis non fuco inlitus, sed | |
| sanguine diffusus debet color. Tum denique hic nobis | 200.1 |
| orator ita conformandus est et verbis et sententiis, ut, quem | |
| ad modum qui utuntur armis aut palaestra, non solum sibi | |
| vitandi aut feriendi rationem esse habendam putet, sed | |
| etiam, ut cum venustate moveatur, ut ei qui in armorum | 5 |
| tractatione versantur, [sic verbis quidem ad aptam composi- | |
| tionem et decentiam, sententiis vero ad gravitatem orationis | |
| utatur]. Formantur autem et verba et sententiae paene | |
| innumerabiliter, quod satis scio notum esse vobis; sed | |
| inter conformationem verborum et sententiarum hoc in- | 10 |
| terest, quod verborum tollitur, si verba mutaris, sententia- | |
| rum permanet, quibuscumque verbis uti velis. Quod quidem | 201.1 |
| vos etsi facitis, tamen admonendos puto, ne quid esse aliud | |
| oratoris putetis, quod quidem sit egregium atque mirabile, | |
| nisi in singulis verbis illa tria tenere, ut translatis utamur | |
| frequenter, interdum factis, raro autem etiam pervetustis. | 5 |
| In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem | |
| et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est | |
| quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio | |
| sententiarum atque verborum. Nam et commoratio una | 202.1 |
| in re permultum movet et inlustris explanatio rerumque, | |
| quasi gerantur, sub aspectum paene subiectio; quae et in | |
| exponenda re plurimum valent et ad inlustrandum id, quod | |
| exponitur, et ad amplificandum; ut eis, qui audient, illud, | 5 |
| quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum | |
| esse videatur; et huic contraria saepe percursio est et plus | |
| ad intellegendum, quam dixeris, significatio et distincte | |
| concisa brevitas et extenuatio et huic adiuncta inlusio a | |
| praeceptis Caesaris non abhorrens; et ab re digressio, in | 203.1 |
| qua cum fuerit delectatio, tum reditus ad rem aptus et con- | |
| cinnus esse debebit; propositioque quid sis dicturus et ab | |
| eo, quod est dictum, seiunctio et reditus ad propositum et | |
| iteratio et rationis apta conclusio; tum augendi minuendive | 5 |
| causa veritatis supralatio atque traiectio; et rogatio atque | |
| huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae; | |
| tum illa, quae maxime quasi inrepit in hominum mentis, | |
| alia dicentis ac significantis dissimulatio; quae est periu- | |
| cunda, cum orationis non contentione, sed sermone tracta- | 10 |
| tur; deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio vel | |
| ante vel postquam dixeris vel cum aliquid a te ipso reicias; | |
| praemunitio etiam est ad id, quod adgrediare, et traiectio | 204.1 |
| in alium; communicatio, quae est quasi cum eis ipsis, apud | |
| quos dicas, deliberatio; morum ac vitae imitatio vel in | |
| personis vel sine illis, magnum quoddam ornamentum ora- | |
| tionis et aptum ad animos conciliandos vel maxime, saepe | 5 |
| autem etiam ad commovendos; personarum ficta inductio | 205.1 |
| vel gravissimum lumen augendi; descriptio, erroris inductio, | |
| ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio; tum duo illa, quae | |
| maxime movent, similitudo et exemplum; digestio, inter- | |
| pellatio, contentio, reticentia, commendatio; vox quaedam | 5 |
| libera atque etiam effrenatio augendi causa; iracundia, | |
| obiurgatio, promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio | |
| brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, | |
| conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio. His fere lu- | |
| minibus inlustrant orationem sententiae. Orationis autem | 206.1 |
| ipsius tamquam armorum est vel ad usum comminatio et | |
| quasi petitio vel ad venustatem ipsa<m> tractatio. Nam et | |
| geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, | |
| et paulum immutatum verbum atque deflexum et eiusdem | 5 |
| verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum con- | |
| versio et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio | |
| et progressio et eiusdem verbi crebrius positi quaedam di- | |
| stinctio et revocatio verbi et illa, quae similiter desinunt aut | |
| quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut | 10 |
| quae sunt inter se similia. Est etiam gradatio quaedam et | 207.1 |
| conversio et verborum concinna transgressio et contrarium | |
| et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et | |
| imminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de | |
| singulis rebus propositis ductum refertur ad singula et ad | 5 |
| propositum subiecta ratio et item in distributis supposita | |
| ratio et permissio et rursum alia dubitatio et improvisum | |
| quiddam et dinumeratio et alia correctio et dissipatio et | |
| continuatum et interruptum et imago et sibi ipsi responsio | |
| et immutatio et diiunctio et ordo et relatio et digressio et | 10 |
| circumscriptio. Haec enim sunt fere atque horum similia | 208.1 |
| vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem | |
| verborumque conformationibus inluminent.' 'Quae quidem | |
| te, Crasse, video,' inquit Cotta 'quod nota esse nobis putes, | |
| sine definitionibus et sine exemplis effudisse.' 'Ego vero' | 5 |
| inquit Crassus 'ne illa quidem, quae supra dixi, nova vobis | |
| esse arbitrabar, sed voluntati vestrum omnium parui. His | 209.1 |
| autem de rebus sol me ille admonuit, ut brevior essem, qui | |
| ipse iam praecipitans me quoque haec praecipitem paene | |
| evolvere coegit. Sed tamen huius generis demonstratio est | |
| et doctrina ipsa vulgaris; usus autem gravissimus et in hoc | 5 |
| toto dicendi studio difficillimus. Quam ob rem quoniam | 210.1 |
| de ornatu omni orationis sunt omnes, si non patefacti, at | |
| certe commonstrati loci, nunc quid aptum sit, hoc est, quid | |
| maxime deceat in oratione, videamus. Quamquam id qui- | |
| dem perspicuum est, non omni causae nec auditori neque | 5 |
| personae neque tempori congruere orationis unum genus; | |
| nam et causae capitis alium quendam verborum sonum | 211.1 |
| requirunt, alium rerum privatarum atque parvarum; et aliud | |
| dicendi genus deliberationes, aliud laudationes, aliud iudi- | |
| cia, aliud sermones, aliud consolatio, aliud obiurgatio, aliud | |
| disputatio, aliud historia desiderat. Refert etiam qui audi- | 5 |
| ant, senatus an populus an iudices: frequentes an pauci an | |
| singuli, et quales: ipsique oratores qua sint aetate, honore, | |
| auctoritate, debet videri; tempus, pacis an belli, festina- | |
| tionis an oti. Itaque hoc loco nihil sane est quod praecipi | 212.1 |
| posse videatur, nisi ut figuram orationis plenioris et tenui- | |
| oris et item illius mediocris ad id, quod agemus, accommo- | |
| datam deligamus. Ornamentis eisdem uti fere licebit alias | |
| contentius, alias summissius; omnique in re posse quod | 5 |
| deceat facere artis et naturae est, scire quid quandoque | |
| deceat prudentiae. |