| Sed haec omnia perinde sunt, ut aguntur. Actio, inquam, | 3.213.1 |
| in dicendo una dominatur; sine hac summus orator esse in | |
| numero nullo potest, mediocris hac instructus summos | |
| saepe superare. Huic primas dedisse Demosthenes dicitur, | |
| cum rogaretur, quid in dicendo esset primum; huic se- | 5 |
| cundas, huic tertias; quo mihi melius etiam illud ab | |
| Aeschine dictum videri solet; qui cum propter ignominiam | |
| iudicii cessisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus | |
| a Rhodiis legisse fertur orationem illam egregiam, quam in | |
| Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat; qua perlecta | 10 |
| petitum ab eo est postridie, ut legeret illam etiam, quae | |
| erat contra ab Demosthene pro Ctesiphonte dicta: quam | |
| cum suavissima et maxima voce legisset, admirantibus | |
| omnibus "quanto" inquit "magis miraremini, si audissetis | |
| ipsum!" ex quo satis significavit, quantum esset in actione, | 15 |
| qui orationem eandem aliam fore putarit actore mutato. | |
| Quid fuit in Graccho, quem tu melius, Catule, meministi, | 214.1 |
| quod me puero tanto opere ferretur? "Quo me miser | |
| conferam? Quo vertam? In Capitoliumne? At fratris | |
| sanguine madet. An domum? Matremne ut miseram | |
| lamentantem videam et abiectam?" Quae sic ab illo esse | 5 |
| acta constabat oculis, voce, gestu, inimici ut lacrimas tenere | |
| non possent. Haec ideo dico pluribus, quod genus hoc | |
| totum oratores, qui sunt veritatis ipsius actores, reliquerunt; | |
| imitatores autem veritatis, histriones, occupaverunt. Ac | 215.1 |
| sine dubio in omni re vincit imitationem veritas, sed ea si | |
| satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non | |
| egeremus; verum quia animi permotio, quae maxime aut | |
| declaranda aut imitanda est actione, perturbata saepe ita est, | 5 |
| ut obscuretur ac paene obruatur, discutienda sunt ea, quae | |
| obscurant, et ea, quae sunt eminentia et prompta, sumenda. | |
| Omnis enim motus animi suum quendam a natura habet | 216.1 |
| vultum et sonum et gestum; corpusque totum hominis et | |
| eius omnis vultus omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita | |
| sonant, ut a motu animi quoque sunt pulsae. Nam voces | |
| ut chordae sunt intentae, quae ad quemque tactum respon- | 5 |
| deant, acuta gravis, cita tarda, magna parva; quas tamen | |
| inter omnis est suo quoque in genere mediocris, atque | |
| etiam illa sunt ab his delapsa plura genera, leve asperum, | |
| contractum diffusum, continenti spiritu intermisso, fractum | |
| scissum, flexo sono extenuatum inflatum; nullum est enim | 217.1 |
| horum generum, quod non arte ac moderatione tractetur. | |
| Hi sunt actori, ut pictori, expositi ad variandum colores. | |
| Aliud enim vocis genus iracundia sibi sumat, acutum, in- | |
| citatum, crebro incidens: | 5 |
| ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser | |
| mandarem natos . . . . | |
| et ea, quae tu dudum, Antoni, protulisti | |
| segregare abs te ausu's . . . . | |
| et | 10 |
| ecquis hoc animadvortet? vincite . . . | |
| et Atreus fere totus. Aliud miseratio ac maeror, flexibile, | |
| plenum, interruptum, flebili voce: | |
| quo nunc me vortam? quod iter incipiam ingredi? | |
| domum paternamne? anne ad Peliae filias? | 15 |
| et illa | |
| o pater, o patria, o Priami domus! | |
| et quae sequuntur | |
| haec omnia videi inflammarei, | |
| Priamo vi vitam evitarei. | 20 |
| aliud metus, demissum et haesitans et abiectum: | 218.1 |
| multis sum modis circumventus, morbo, exsilio atque | |
| inopia: | |
| tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat; | |
| mater terribilem minatur vitae cruciatum et necem, | 5 |
| quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia, | |
| quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu. | |
| aliud vis, contentum, vehemens, imminens quadam inci- | 219.1 |
| tatione gravitatis: | |
| iterum Thyestes Atreum adtractatum advenit, | |
| iterum iam adgreditur me et quietum exsuscitat. | |
| maior mihi moles, maius miscendumst malum, | 5 |
| qui illius acerbum cor contundam et comprimam. | |
| aliud voluptas, effusum, lene, tenerum, hilaratum ac re- | |
| missum: | |
| sed sibi cum tetulit coronam ob coligandas nuptias, | |
| tibi ferebat, cum simulabat se sibi alacriter dare, | 10 |
| tum ad te ludibunda docte et delicate detulit. | |
| aliud molestia, sine commiseratione grave quoddam et uno | |
| pressu ac sono obductum: | |
| qua tempestate Helenam Paris innuptis iunxit nuptiis, | |
| ego tum gravida, expletis iam fui ad pariendum mensibus; | 15 |
| per idem tempus Polydorum Hecuba partu postremo parit. | |
| Omnis autem hos motus subsequi debet gestus, non hic | 220.1 |
| verba exprimens scaenicus, sed universam rem et sententiam | |
| non demonstratione, sed significatione declarans, laterum | |
| inflexione hac forti ac virili, non ab scaena et histrionibus, | |
| sed ab armis aut etiam a palaestra; manus autem minus | 5 |
| arguta, digitis subsequens verba, non exprimens; bracchium | |
| procerius proiectum quasi quoddam telum orationis; sup- | |
| plosio pedis in contentionibus aut incipiendis aut finiendis. | |
| Sed in ore sunt omnia, in eo autem ipso dominatus est | 221.1 |
| omnis oculorum; quo melius nostri illi senes, qui perso- | |
| natum ne Roscium quidem magno opere laudabant; animi | |
| est enim omnis actio et imago animi vultus, indices oculi: | |
| nam haec est una pars corporis, quae, quot animi motus | 5 |
| sunt, tot significationes [et commutationes] possit efficere; | |
| neque vero est quisquam qui eadem conivens efficiat. | |
| Theophrastus quidem Tauriscum quendam dicit actorem | |
| aversum solitum esse dicere, qui in agendo contuens aliquid | |
| pronuntiaret. Qua re oculorum est magna moderatio; nam | 222.1 |
| oris non est nimium mutanda species, ne aut ad ineptias aut | |
| ad pravitatem aliquam deferamur; oculi sunt, quorum tum in- | |
| tentione, tum remissione, tum coniectu, tum hilaritate motus | |
| animorum significemus apte cum genere ipso orationis; est | 5 |
| enim actio quasi sermo corporis, quo magis menti congruens | |
| esse debet; oculos autem natura nobis, ut equo aut leoni | |
| saetas, caudam, auris, ad motus animorum declarandos dedit, | |
| qua re in hac nostra actione secundum vocem vultus valet; | 223.1 |
| is autem oculis gubernatur. Atque in eis omnibus, quae sunt | |
| actionis, inest quaedam vis a natura data; qua re etiam hac | |
| imperiti, hac vulgus, hac denique barbari maxime commo- | |
| ventur: verba enim neminem movent nisi eum, qui eius- | 5 |
| dem linguae societate coniunctus est, sententiaeque saepe | |
| acutae non acutorum hominum sensus praetervolant: actio, | |
| quae prae se motum animi fert, omnis movet; isdem enim | |
| omnium animi motibus concitantur et eos isdem notis et in | |
| aliis agnoscunt et in se ipsi indicant. Ad actionis autem | 224.1 |
| usum atque laudem maximam sine dubio partem vox | |
| obtinet; quae primum est optanda nobis; deinde, quae- | |
| cumque erit, ea tuenda; de quo illud iam nihil ad hoc | |
| praecipiendi genus, quem ad modum voci serviatur: equi- | 5 |
| dem tamen magno opere censeo serviendum; sed illud | |
| videtur ab huius nostri sermonis officio non abhorrere, | |
| quod, ut dixi paulo ante, plurimis in rebus quod maxime | |
| est utile, id nescio quo pacto etiam decet maxime. Nam | |
| ad vocem obtinendam nihil est utilius quam crebra mutatio; | 10 |
| nihil perniciosius quam effusa sine intermissione contentio. | |
| Quid, ad auris nostras et actionis suavitatem quid est vicis- | 225.1 |
| situdine et varietate et commutatione aptius? Itaque idem | |
| Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente | |
| tuo, litterato homine, quem servum sibi ille habuit ad | |
| manum, cum eburneola solitus est habere fistula qui staret | 5 |
| occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem, | |
| qui inflaret celeriter eum sonum, quo illum aut remissum | |
| excitaret aut a contentione revocaret.' 'Audivi me hercule,' | |
| inquit Catulus 'et saepe sum admiratus hominis cum dili- | |
| gentiam tum etiam doctrinam et scientiam.' 'Ego vero,' | 226.1 |
| inquit Crassus 'ac doleo quidem illos viros in eam fraudem | |
| in re publica esse delapsos; quamquam ea tela texitur et ea | |
| in civitate ratio vivendi posteritati ostenditur, ut eorum | |
| civium, quos nostri patres non tulerunt, iam similis habere | 5 |
| cupiamus.' 'Mitte, obsecro,' inquit 'Crasse,' Iulius 'ser- | |
| monem istum et te ad Gracchi fistulam refer; cuius ego | |
| nondum plane rationem intellego.' 'In omni voce' inquit | 227.1 |
| Crassus 'est quiddam medium, sed suum cuique voci: hinc | |
| gradatim ascendere vocem [utile] et suave est (nam a prin- | |
| cipio clamare agreste quiddam est), et idem illud ad firman- | |
| dam est vocem salutare; deinde est quiddam contentionis | 5 |
| extremum, quod tamen interius est, quam acutissimus | |
| clamor, quo te fistula progredi non sinet, et iam ab ipsa | |
| contentione revocabit; est item contra quiddam in remis- | |
| sione gravissimum quoque tamquam sonorum gradibus | |
| descenditur. Haec varietas et hic per omnis sonos vocis | 10 |
| cursus et se tuebitur et actioni adferet suavitatem. Sed | |
| fistulatorem domi relinquetis, sensum huius consuetudinis | |
| vobiscum ad forum deferetis. |