| Edidi, quae potui, non ut volui, sed ut me temporis | 3.228.1 |
| angustiae coegerunt; scitum est enim causam conferre in | |
| tempus, cum adferre plura, si cupias, non queas.' 'Tu | |
| vero' inquit Catulus 'conlegisti omnia, quantum ego pos- | |
| sum iudicare, ita divinitus, ut non a Graecis sumpsisse, sed | 5 |
| eos ipsos haec docere posse videare; me quidem istius | |
| sermonis participem factum esse gaudeo; ac vellem ut | |
| meus gener, sodalis tuus, Hortensius, adfuisset; quem | |
| quidem ego confido omnibus istis laudibus, quas tu oratione | |
| complexus es, excellentem fore.' Et Crassus 'fore dicis?' | 229.1 |
| inquit, 'ego vero esse iam iudico et tum iudicavi, cum me | |
| consule in senatu causam defendit Africae nuperque etiam | |
| magis, cum pro Bithyniae rege dixit. Quam ob rem recte | |
| vides, Catule; nihil enim isti adulescenti neque a natura | 5 |
| neque a doctrina deesse sentio: quo magis est tibi, Cotta, | 230.1 |
| et tibi, Sulpici, vigilandum ac laborandum; non enim ille | |
| mediocris orator in vestram quasi succrescit aetatem, sed et | |
| ingenio peracri et studio flagranti et doctrina eximia et | |
| memoria singulari; cui quamquam faveo, tamen illum | 5 |
| aetati suae praestare cupio, vobis vero illum tanto minorem | |
| praecurrere vix honestum est.' 'Sed iam surgamus' inquit | |
| 'nosque curemus et aliquando ab hac contentione disputa- | |
| tionis animos nostros curamque laxemus.' |