| DE PARTITIONE ORATORIA | |
| CICERO FILIUS. Studeo, mi pater, Latine ex te | 1.1 |
| audire ea quae mihi tu de ratione dicendi Graece | |
| tradidisti—si modo tibi est otium, et si vis. | |
| CICERO PATER. An est, mi Cicero, quod ego malim | |
| quam te quam doctissimum esse? Otium autem | 5 |
| primum est summum, quoniam aliquando Roma | |
| exeundi potestas data est; deinde ista tua studia vel | |
| maximis occupationibus meis anteferrem libenter. | |
| C.F. Visne igitur, ut tu me Graece soles ordine | 2.1 |
| interrogare, sic ego te vicissim eisdem de rebus | |
| Latine interrogem? | |
| C.P. Sane, si placet. Sic enim et ego te meminisse | |
| intellegam quae accepisti et tu ordine audies quae | 5 |
| requires. | |
| C.F. Quot in partes distribuenda est omnis doc- | 3.1 |
| trina dicendi? | |
| C.P. In tres. | |
| C.F. Cedo quas? | |
| C.P. Primum in ipsam vim oratoris, deinde in | 5 |
| orationem, tum in quaestionem. | |
| C.F. In quo est ipsa vis? | |
| C.P. In rebus et verbis. Sed et res et verba | |
| invenienda sunt et collocanda—proprie autem in | |
| rebus invenire, in verbis eloqui dicitur, collocare | 10 |
| autem, etsi est commune, tamen ad inveniendum | |
| refertur. Vox, motus, vultus atque omnis actio elo- | |
| quendi comes est, earumque rerum omnium custos | |
| est memoria. |