| C.F. Quid? orationis quot sunt partes? | 4.1 |
| C.P. Quattuor. Earum duae valent ad rem do- | |
| cendam, narratio et confirmatio, ad impellendos ani- | |
| mos duae, principium et peroratio. | |
| C.F. Quid? Quaestio quasnam habet partes? | 5 |
| C.P. Infinitam, quam consultationem appello, et | |
| definitam, quam causam nomino. | |
| C.F. Quoniam igitur invenire primum est | 5.1 |
| oratoris, quid quaeret? | |
| C.P. Ut inveniat quemadmodum fidem faciat eis | |
| quibus volet persuadere et quemadmodum motum | |
| eorum animis afferat. | 5 |
| C.F. Quibus rebus fides fit? | |
| C.P. Argumentis, quae ducuntur ex locis aut in | |
| re ipsa insitis aut assumptis. | |
| C.F. Quos vocas locos? | |
| C.P. Eos in quibus latent argumenta. | 10 |
| C.F. Quid est argumentum? | |
| C.P. Probabile inventum ad faciendam fidem. | |
| C.F. Quomodo igitur duo genera ista dividis? | 6.1 |
| C.P. Quae sine arte putantur, ea remota appello, | |
| ut testimonia. | |
| C.F. Quid insita? | |
| C.P. Quae inhaerent in ipsa re. | 5 |
| C.F. Testimoniorum quae sunt genera? | |
| C.P. Divinum et humanum: divinum, ut oracula, | |
| ut auspicia, ut vaticinationes, ut responsa sacer- | |
| dotum, haruspicum, coniectorum, humanum, quod | |
| spectatur ex auctoritate et ex voluntate et ex | 10 |
| oratione aut libera aut expressa: in quo insunt | |
| scripta, pacta, promissa, iurata, quaesita. |