| C.F. Quae sunt quae dicis insita? | 7.1 |
| C.P. Quae infixa sunt rebus ipsis, [tum ex toto, | |
| tum ex partibus, tum ex notatione, tum ex eis rebus | |
| quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeri- | |
| tur et ad id totum de quo disseritur; tum definitio | 5 |
| adhibetur, tum partium enumeratio, tum notatio | |
| verbi; ex eis autem rebus quae quodammodo | |
| affectae sunt ad id de quo quaeritur alia coniugata | |
| appellantur [alia] ex genere, alia ex forma, alia ex | |
| similitudine, alia ex differentia, alia ex contrario, | 10 |
| alia ex coniunctis, alia ex antecedentibus, alia ex | |
| consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis, | |
| alia ex effectis, alia ex comparatione maiorum aut | |
| parium aut minorum:] ut definitio, ut contrarium, | |
| ut ea quae sunt ipsi contrariove eius aut similia aut | 15 |
| dissimilia aut consentanea aut dissentanea: ut ea | |
| quae sunt quasi coniuncta aut ea quae sunt quasi | |
| pugnantia inter se: ut earum rerum de quibus agitur | |
| causae, aut causarum eventus, id est, quae sunt | |
| effecta de causis: ut distributiones, ut genera | 20 |
| partium generumve partes: ut primordia rerum et | |
| quasi praecurrentia, in quibus inest aliquid argu- | |
| menti: ut rerum contentiones, quid maius, quid par, | |
| quid minus sit, in quibus aut naturae rerum aut | |
| facultates comparantur. | 25 |
| C.F. Omnibusne igitur ex his locis argu- | 8.1 |
| menta sumemus? | |
| C.P. Immo vero scrutabimur et quaeremus ex | |
| omnibus: sed adhibebimus iudicium ut levia semper | |
| reiiciamus, nonnumquam etiam communia praeter- | 5 |
| mittamus et non necessaria. |