| C.F. Quoniam de fide respondisti, volo audire de | 8.7 |
| motu. | |
| C.P. Loco quidem quaeris, sed planius quod vis | |
| explicabitur cum ad orationis ipsius quaestionum- | 10 |
| que rationem venero. | |
| C.F. Quid sequitur igitur? | 9.1 |
| C.P. Cum inveneris, collocare: cuius in infinita | |
| quaestione ordo est idem fere quem exposui loco- | |
| rum; in definita autem adhibenda sunt illa etiam | |
| quae ad motus animorum pertinent. | 5 |
| C.F. Quomodo igitur ista explicas? | |
| C.P. Habeo communia praecepta fidem faciendi | |
| et commovendi. Quoniam fides est firma opinio, | |
| motus autem animi incitatio aut ad voluptatem aut | |
| ad molestiam aut ad metum aut ad cupiditatem (tot | 10 |
| enim sunt motus genera, partes plures generum | |
| singulorum), omnem collocationem ad finem accom- | |
| modo quaestionis. Nam est in proposito finis fides, | |
| in causa et fides et motus. Quare cum de causa | |
| dixero, in qua est propositum, de utroque dixero. | 15 |
| C.F. Quid habes igitur de causa dicere? | 10.1 |
| C.P. Auditorum eam genere distingui. Nam aut | |
| auscultator est modo qui audit aut disceptator, id | |
| est, rei sententiaeque moderator: ita ut aut de- | |
| lectetur aut statuat aliquid. Statuit autem aut de | 5 |
| praeteritis, ut iudex, aut de futuris, ut senatus. Sic | |
| tria sunt genera, iudicii, deliberationis, exornationis— | |
| quae quia in laudationes maxime confertur, proprium | |
| habet iam ex eo nomen. |