| C.F. Quas res sibi proponet in istis tribus | 11.1 |
| generibus orator? | |
| C.P. Delectationem in exornatione, in iudicio aut | |
| saevitiam aut clementiam iudicis, in suasione autem | |
| aut spem aut reformidationem deliberantis. | 5 |
| C.F. Cur igitur exponis hoc loco genera contro- | |
| versiarum? | |
| C.P. Ut rationem collocandi ad finem cuiusque | |
| accommodem. | |
| C.F. Quonam tandem modo? | 12.1 |
| C.P. Quia quibus in orationibus delectatio finis est | |
| varii sunt ordines collocandi. Nam aut temporum | |
| servantur gradus aut generum distributiones, aut a | |
| minoribus ad maiora ascendimus aut a maioribus | 5 |
| ad minora delabimur: aut haec inaequabili varietate | |
| distinguimus, cum parva magnis, simplicia coniunctis, | |
| obscura dilucidis, laeta tristibus, incredibilia pro- | |
| babilibus inteximus, quae in exornationem cadunt | |
| omnia. | 10 |
| C.F. Quid? in deliberatione quid spectas? | 13.1 |
| C.P. Principia vel non longa vel saepe nulla; | |
| sunt enim ad audiendum qui deliberant sua causa | |
| parati. Nec multum sane saepe narrandum est; | |
| est enim narratio aut praeteritarum rerum aut | 5 |
| praesentium, suasio autem futurarum. Quare ad | |
| fidem et ad motum adhibenda est omnis oratio. | |
| C.F. Quid? in iudiciis quae est collocatio? | 14.1 |
| C.P. Non eadem accusatoris et rei, quod accusator | |
| rerum ordinem prosequitur et singula argumenta | |
| quasi hasta in manu collocata vehementer proponit, | |
| concludit acriter, confirmat tabulis, decretis, testi- | 5 |
| moniis, accuratiusque in singulis commoratur; per- | |
| orationisque praeceptis, quae ad incitandos animos | |
| valent, et in reliqua oratione paullulum digrediens de | |
| cursu dicendi utitur et vehementius in perorando. | |
| Est enim propositum ut iratum efficiat iudicem. | 10 |