| C.F. Quid faciendum est contra reo? | 15.1 |
| C.P. Omnia longe secus. Sumenda principia ad | |
| benevolentiam conciliandam; narrationes aut ampu- | |
| tandae quae laedunt, aut relinquendae si totae sunt | |
| molestae; firmamenta ad fidem posita aut per se | 5 |
| diluenda aut obscuranda aut degressionibus obru- | |
| enda; perorationes autem ad misericordiam con- | |
| ferendae. | |
| C.F. Semperne igitur ordinem collocandi quem | |
| volumus tenere possumus? | 10 |
| C.P. Non sane; nam auditorum aures mode- | |
| rantur oratori prudenti et provido, et quod respuunt | |
| immutandum est. | |
| C.F. Expone deinceps quae ipsius orationis ver- | 16.1 |
| borumque praecepta sint. | |
| C.P. Unum igitur genus est eloquendi sua sponte | |
| fusum, alterum conversum atque mutatum. Prima | |
| vis est in simplicibus verbis, in coniunctis secunda. | 5 |
| Simplicia invenienda sunt, coniuncta collocanda. Et | |
| simplicia verba partim nativa sunt, partim reperta: | |
| nativa ea quae significata sunt sensu, reperta quae | |
| ex his facta sunt et novata aut similitudine aut | |
| imitatione aut inflexione aut adiunctione verborum. | 10 |
| Atque etiam est haec distinctio in verbis—altera | 17.1 |
| natura, tractatione altera: natura, ut sint alia | |
| sonantiora, grandiora, leviora et quodammodo niti- | |
| diora, alia contra; tractatione autem, cum aut | |
| propria sumuntur rerum vocabula aut addita ad | 5 |
| nomen aut nova aut prisca aut ab oratore modificata | |
| et inflexa quodammodo—qualia sunt ea quae trans- | |
| feruntur aut immutantur aut ea quibus tamquam | |
| abutimur aut ea quae obscuramus, quae incredibiliter | |
| tollimus quaeque mirabilius quam sermonis con- | 10 |
| suetudo patitur ornamus. |