| C.F. Habeo de simplicibus verbis: nunc de | 18.1 |
| coniunctione quaero. | |
| C.P. Numeri quidam sunt in coniunctione ser- | |
| vandi, consecutioque verborum. Numeros aures | |
| ipsae metiuntur, ne aut non compleas verbis quod | 5 |
| proposueris aut redundes; consecutio autem, ne | |
| generibus, numeris, temporibus, personis, casibus | |
| perturbetur oratio. Nam ut in simplicibus verbis | |
| quod non est Latinum, sic in coniunctis quod non | |
| est consequens vituperandum est. Communia autem | 19.1 |
| simplicium coniunctorumque sunt haec quinque | |
| quasi lumina, dilucidum, breve, probabile, illustre, | |
| suave. Dilucidum fit usitatis verbis propriis, dis- | |
| positis aut circumscriptione conclusa aut inter- | 5 |
| missione aut concisione verborum. Obscurum | |
| autem aut longitudine aut contractione orationis aut | |
| ambiguitate aut inflexione atque immutatione ver- | |
| borum. Brevitas autem conficitur simplicibus verbis | |
| semel una quaque re dicenda, nulli rei nisi ut dilucide | 10 |
| dicas serviendo. Probabile autem genus est orationis | |
| si non nimis est comptum atque expolitum, si est | |
| auctoritas et pondus in verbis, si sententiae vel | |
| graves vel aptae opinionibus hominum et moribus. | |
| Illustris autem oratio est si et verba gravitate | 20.1 |
| delecta ponuntur et translata et superlata et ad | |
| nomen adiuncta et duplicata et idem significantia | |
| atque ab ipsa actione atque imitatione rerum non | |
| abhorrentia. Est enim haec pars orationis quae rem | 5 |
| constituat paene ante oculos, is enim maxime sensus | |
| attingitur: sed ceteri tamen, et maxime mens ipsa | |
| moveri potest. Sed quae dicta sunt de oratione di- | |
| lucida, cadunt in hanc illustrem omnia; est enim | |
| pluris aliquanto illustre quam illud dilucidum: altero | 10 |
| fit ut intellegamus, altero vero ut videre videamur. | |
| Suave autem genus erit dicendi primum elegantia et | 21.1 |
| iucunditate verborum sonantium et lenium, deinde | |
| coniunctione quae neque asperos habeat concursus | |
| neque disiunctos atque hiantes et sit circumscripta | |
| non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto | 5 |
| habeatque similitudinem aequalitatemque verborum; | |
| tum ex contrariis sumpta verbis, crebra crebris, paria | |
| paribus respondeant: relataque ad idem verbum et | |
| geminata [atque duplicata] vel etiam saepius iterata | |
| ponantur, constructioque verborum tum coniunctioni- | 10 |
| bus copuletur, tum dissolutionibus relaxetur. Fit | 22.1 |
| etiam suavis oratio cum aliquid aut invisum aut | |
| inauditum aut novum dicas. Delectat enim quid- | |
| quid est admirabile, maximeque movet ea quae | |
| motum aliquem animi miscet oratio, quaeque sig- | 5 |
| nificat oratoris ipsius amabiles mores: qui exprimun- | |
| tur aut significando iudicio ipsius et animo humano | |
| ac liberali, aut inflexione sermonis cum aut augendi | |
| alterius aut minuendi sui causa alia dici ab oratore, | |
| alia existimari videntur, idque comitate fieri magis | 10 |
| quam vanitate. Sed multa sunt suavitatis praecepta | |
| quae orationem aut magis obscuram aut minus | |
| probabilem faciant; itaque etiam hoc loco nobis est | |
| ipsis quid causa postulet iudicandum. |