| C.F. Reliquum est igitur ut dicas de con- | 23.1 |
| versa oratione atque mutata. | |
| C.P. Est itaque id genus totum situm in com- | |
| mutatione verborum: quae simplicibus in verbis ita | |
| tractatur ut aut ex verbo dilatetur aut in verbum | 5 |
| contrahatur oratio—ex verbo cum aut proprium aut | |
| idem significans aut factum verbum in plura verba | |
| diducitur, ex oratione cum aut definitio ad unum | |
| verbum revocatur aut assumpta verba removentur | |
| aut circuitus diriguntur aut in coniunctione fit | 10 |
| unum verbum ex duobus; in coniunctis autem verbis | 24.1 |
| triplex adhiberi potest commutatio, non verborum | |
| sed ordinis tantummodo, ut cum semel dictum sit | |
| directe sicut natura ipsa tulerit, invertatur ordo et | |
| idem quasi sursum versus retroque dicatur, deinde | 5 |
| idem intercise atque permixte. Eloquendi autem | |
| exercitatio maxime in hoc toto convertendi genere | |
| versatur. | |
| C.F. Actio igitur sequitur, ut opinor. | 25.1 |
| C.P. Est ita: quae quidem oratori et cum rerum | |
| et cum verborum momentis commutanda maxime | |
| est. Facit enim et dilucidam orationem et illustrem | |
| et probabilem et suavem non verbis sed varietate | 5 |
| vocum, motu corporis, vultu, quae plurimum valebunt | |
| si cum orationis genere consentient eiusque vim ac | |
| varietatem subsequentur. | |
| C.F. Num quidnam de oratore ipso restat? | 26.1 |
| C.P. Nihil sane praeter memoriam, quae est | |
| gemina litteraturae quodammodo et in dissimili | |
| genere persimilis. Nam ut illa constat ex notis | |
| litterarum et ex eo in quo imprimuntur illae notae, | 5 |
| sic confectio memoriae tamquam cera locis utitur et | |
| in his imagines ut litteras collocat. |