| C.F. Quoniam igitur vis oratoris omnis | 27.1 |
| exposita est, quid habes de orationis praeceptis | |
| dicere? | |
| C.P. Quattuor esse eius partes, quarum prima et | |
| postrema ad motum animi valet—is enim initiis est | 5 |
| et perorationibus concitandus—, secunda, narratio, et | |
| tertia, confirmatio, fidem facit orationi. Sed ampli- | |
| ficatio quamquam habet proprium locum, saepe etiam | |
| primum, postremum quidem fere semper, tamen | |
| reliquo in cursu orationis adhibenda est, maximeque | 10 |
| cum aliquid aut confirmatum est aut reprehensum. | |
| Itaque ad fidem quoque vel plurimum valet; est | |
| enim amplificatio vehemens quaedam argumentatio, | |
| ut illa docendi causa sit, haec commovendi. | |
| C.F. Perge igitur ordine quattuor istas mihi partes | 28.1 |
| explicare. | |
| C.P. Faciam, et a principiis primum ordiar, | |
| quae quidem ducuntur aut ex personis aut ex rebus | |
| ipsis; sumuntur autem trium rerum gratia: ut | 5 |
| amice, ut intellegenter, ut attente audiamur. Quorum | |
| primus locus est in personis nostris, disceptatorum, | |
| adversariorum; e quibus initia benevolentiae con- | |
| ciliandae comparantur aut meritis nostris efferendis | |
| aut dignitate aut aliquo genere virtutis, et maxime | 10 |
| liberalitatis, officii, iustitiae, fidei, contrariisque rebus | |
| in adversarios conferendis, et cum eis qui disceptant | |
| aliqua coniunctionis aut causa aut spe significanda: | |
| et si in nos aliquod odium offensiove collocata sit, | |
| tollenda ea minuendave aut diluendo aut extenu- | 15 |
| ando aut compensando aut deprecando. Intelle- | 29.1 |
| genter autem ut audiamur et attente, a rebus ipsis | |
| ordiendum est. Sed facillime auditor discit et quid | |
| agatur intellegit si complectare a principio genus | |
| naturamque causae, si definias, si dividas, si neque | 5 |
| prudentiam eius impedias confusione partium nec | |
| memoriam multitudine; quaeque mox de narratione | |
| dilucida dicentur, eadem etiam huc poterunt recte | |
| referri. Ut attente autem audiamur, trium rerum | 30.1 |
| aliqua consequemur; nam aut magna quaedam pro- | |
| ponemus aut necessaria aut coniuncta cum ipsis apud | |
| quos res agetur. Sit autem hoc etiam in praeceptis, | |
| ut si quando tempus ipsum aut res aut locus aut | 5 |
| interventus alicuius aut interpellatio aut ab adver- | |
| sario dictum aliquod, et maxime in perorando, | |
| dederit occasionem nobis aliquam ut dicamus aliquid | |
| ad tempus apte, ne derelinquamus; et quae suo | |
| loco de amplificatione dicemus, multa ex his poterunt | 10 |
| ad principiorum praecepta transferri. |