| C.F. Quid? in narratione quae tandem con- | 31.1 |
| servanda sunt? | |
| C.P. Quoniam narratio est rerum explicatio et | |
| quaedam quasi sedes ac fundamentum constituendae | |
| fidei, ea sunt in ea servanda maxime quae etiam in | 5 |
| reliquis fere dicendi partibus: quae partim sunt | |
| necessaria, partim assumpta ad ornandum. Nam ut | |
| dilucide probabiliterque narremus, necessarium est, | |
| sed assumimus etiam suavitatem. Ergo ad dilucide | 32.1 |
| narrandum eadem illa superiora explicandi et illus- | |
| trandi praecepta repetemus, in quibus est brevitas | |
| ea quae saepissime in narratione laudatur, de qua | |
| supra dictum est. Probabilis autem erit si personis, | 5 |
| si temporibus, si locis ea quae narrabuntur con- | |
| sentient: si cuiusque facti et eventi causa ponetur: | |
| si testata dici videbuntur, si cum hominum auctori- | |
| tate, si cum lege, cum more, cum religione coniuncta: | |
| si probitas narrantis significabitur, si antiquitas, si | 10 |
| memoria, si orationis veritas, et vitae fides. Suavis | |
| autem narratio est quae habet admirationes, exspec- | |
| tationes, exitus inopinatos, interpositos motus ani- | |
| morum, colloquia personarum, dolores, iracundias, | |
| metus, laetitias, cupiditates. Sed iam ad reliqua | 15 |
| pergamus. | |
| C.F. Nempe ea sequuntur quae ad faciendam | 33.1 |
| fidem pertinent. | |
| C.P. Ita est: quae quidem in confirmationem et | |
| reprehensionem dividuntur. Nam in confirmando | |
| nostra probare volumus, in reprehendendo redarguere | 5 |
| contraria. Quoniam igitur omne quod in contro- | |
| versiam venit, id aut an sit necne aut quid sit aut | |
| quale sit quaeritur, in primo coniectura valet, in | |
| altero definitio, in tertio ratio. |