| C.F. Teneo istam distributionem: nunc coniec- | 34.1 |
| turae locos quaero. | |
| C.P. In verisimilibus et in propriis rerum notis | |
| posita est tota. Sed appellemus docendi gratia | |
| verisimile quod plerumque ita fiat, ut adolescentiam | 5 |
| procliviorem esse ad libidinem; propriae autem | |
| notae argumentum quod numquam aliter fit certum- | |
| que declarat, ut fumus ignem. Verisimilia reperiun- | |
| tur ex partibus et quasi membris narrationis; ea | |
| sunt in personis, in locis, in temporibus, in factis, in | 10 |
| eventis, in rerum ipsarum negotiorumque naturis. | |
| In personis naturae primum spectantur, valetudinis, | 35.1 |
| figurae, virium, aetatis, marium, feminarum: atque | |
| haec quidem in corpore; animi autem aut quemad- | |
| modum affecti sint virtutibus, vitiis, artibus inertiis, | |
| aut quemadmodum commoti cupiditate, metu, volup- | 5 |
| tate, molestia. Atque haec quidem in natura spec- | |
| tantur. In fortuna genus, amicitiae, liberi, propinqui, | |
| affines, opes, honores, potestates, divitiae, libertas, | |
| et ea quae sunt eis contraria. In locis autem et illa | 36.1 |
| naturalia, maritimi an remoti a mari, plani an mon- | |
| tuosi, leves an asperi, salubres an pestilentes, opaci | |
| an aprici, et illa fortuita, culti an inculti, celebres | |
| an deserti, coaedificati an vasti, obscuri an rerum | 5 |
| gestarum vestigiis nobilitati, consecrati an profani. | |
| In temporibus autem praesentia [et] praeterita | 37.1 |
| [et] futura cernuntur; in his ipsis vetusta, recentia, | |
| instantia, paullo post aut aliquando futura. Insunt | |
| etiam in temporibus illa quae temporis quasi naturam | |
| notant, ut [hiems, ver, aestas, auctumnus aut] anni | 5 |
| tempora, ut mensis, ut dies, [ut] nox, hora, [tem- | |
| pestas] quae sunt naturalia: fortuita autem sacri- | |
| ficia, festi dies, nuptiae. Iam facta et eventus aut | 38.1 |
| consilii sunt aut imprudentiae, quae est aut in casu | |
| aut in quadam animi permotione: casu cum aliter | |
| cecidit ac putatum sit, permotione cum aut oblivio | |
| aut error aut metus aut aliqua cupiditatis causa per- | 5 |
| movit. Est etiam in imprudentia necessitas ponenda. | |
| Rerum autem bonarum et malarum tria sunt genera, | |
| nam aut in animis aut in corporibus aut extra esse | |
| possunt. Huius igitur materiae ad argumentum | |
| subiectae perlustrandae animo partes erunt omnes, | 10 |
| et ad id quod agetur ex singulis coniectura capienda. | |
| Est etiam genus argumentorum aliud quod ex facti | 39.1 |
| vestigiis sumitur, ut telum, cruor, clamor editus, | |
| titubatio, permutatio coloris, oratio inconstans, | |
| tremor, ceterorum aliquid quod sensu percipi possit; | |
| etiamsi praeparatum aliquid, si communicatum cum | 5 |
| aliquo, si postea visum, auditum, indicatum. Veri- | 40.1 |
| similia autem partim singula movent suo pondere, | |
| partim etiamsi videntur esse exigua per se, multum | |
| tamen cum sunt coacervata proficiunt. Atque in his | |
| verisimilibus insunt nonnumquam etiam certae rerum | 5 |
| et propriae notae. Maximam autem facit fidem ad | |
| similitudinem veri primum exemplum, deinde intro- | |
| ducta rei similitudo; fabula etiam nonnumquam, etsi | |
| est incredibilis, tamen homines commovet. |