| C.F. Quid? definitionis quae ratio est et | 41.1 |
| quae via? | |
| C.P. Non dubium est id quidem quin definitio | |
| genere declaretur et proprietate quadam aut etiam | |
| communium frequentia ex quibus proprium quid sit | 5 |
| eluceat. Sed quoniam de propriis oritur plerumque | |
| magna dissensio, definiendum est saepe ex contrariis, | |
| saepe etiam ex dissimilibus, saepe ex paribus. Quam | |
| ob rem descriptiones quoque sunt in hoc genere saepe | |
| aptae et enumeratio consequentium, in primisque | 10 |
| commovet explicatio vocabuli ac nominis. | |
| C.F. Sunt exposita iam fere ea quae de facto | 42.1 |
| quaeque de facti appellatione quaeruntur. Nempe | |
| igitur ea restant quae, cum factum constet et nomen, | |
| qualia sint vocatur in dubium. | |
| C.P. Est ita ut dicis. | 5 |
| C.F. Quae sunt igitur in eo genere partes? | |
| C.P. Aut iure factum depellendi aut ulsciscendi | |
| doloris gratia, aut pietatis aut pudicitiae aut reli- | |
| gionis aut patriae nomine, aut denique necessitate, | |
| inscitia, casu. Nam quae motu animi et perturba- | 43.1 |
| tione facta sine ratione sunt, ea defensionem contra | |
| crimen in legitimis iudiciis non habent, in liberis | |
| disceptationibus habere possunt. Hoc in genere, in | |
| quo quale sit quaeritur, [ex controversia] iure et | 5 |
| recte necne actum sit quaeri solet: quorum dispu- | |
| tatio ex locorum descriptione sumenda est. | |
| C.F. Age sis ergo, quoniam in confirmationem et | 44.1 |
| reprehensionem diviseras orationis fidem, et dictum | |
| de altero est, expone nunc de reprehendendo. |